BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theophilus

ca. 1080 - post 1125

 

De diversis artibus libri III

 

Liber secundus

 

____________________________________________________________

 

 

 

Caput VIII.

De purpureo vitro.

 

SI vero perspexeris quod se forte vas aliquod in fulvum colorem convertat, qui carni similis est, hoc vitrum pro membrana habeto, et auferens inde quantum volueris, reliquum coque per duas horas, videlicet a prima usque ad tertiam, et habebis purpuream levem, et rursum coctum a tertia usque ad sextam, erit purpura rufa atque perfecta.