Theophilus
ca. 1080 - post 1125
|
De diversis artibus libri III
Liber tertius
|
____________________________________________________________
|
|
Incipit liber tertius.
Caput I.De constructione fabricae.
AEDIFICA tibi domum spatiosam et altam, cujus longitudo ad orientem tendatur, in cujus pariete meridiano facies fenestras quot volueris et possis, ita ut inter duas fenestras quinque pedes sint. Divide autem medietatem domus ad opus fusile faciendum, et cuprum ac stagnum et plumbum operandum, uno pariete usque ad summitatem altitudinis, et rursum divide quod reliquum est in duo in uno pariete, ad operandum in una parte aurum, in altera argentum. Fenestra vero non emineant altius a terra quam uno pede, quarum altitudo sit trium pedum, latitudo duorum. |