Theophilus
ca. 1080 - post 1125
|
De diversis artibus libri III
Liber tertius
|
____________________________________________________________
|
|
Caput LXXVI.De clavis.
FIUNT autem clavi ferrei longitudine unius digiti, in una summitate grossiores, in altera graciliores, in qua etiam chalybe solidandi sunt, quorum unus limetur quadrangulus, alius triangulus, tertius rotundus, secundum convenientem grossitudinem. Deinde sculpantur in eis flosculi eodem modo, quo supra, ita ut ora ferri circa flosculum acuta fiat. Cumque valde attenuatum fuerit argentum sive cuprum deauratum, vel auricalcum, in superiori parte polies, ut supra; in inferiori vero superstagnabis valde tenue cum ferro, quo fenestra solidantur, ponesque plumbum spissum super incudem et desuper argentum, sive cuprum deauratum, ita ut deauratura superius sit et stagnum inferius; sumptoque uno ex ferris, quale velis, junge sculpturam ad argentum, percutiesque malleo ita ut sculptura in eo appareat, et cum acuta ora ferri in circuitu incidatur. Quod cum per totum argentum feceris, serva tibi flosculos omnes, quia illi erunt capita clavorum, quorum caudas hoc modo facies. Commisce duas partes stagni, et tertiam plumbi, et percute illud gracile et longum, deinde pertrahe per foramina ferri, in quo fila trahuntur, ita ut longissimum filum habeat, et non gracile nimis, sed mediocre. Post haec fac tibi ferrum gracile, longitudine dimidii pedis, quod in una summitate sit modice latum, ad mensuram unguis, et mediocriter cavum, et altera summitas infigatur ligneo manubrio. Deinde sedens juxta fornacem ad hoc opus aptam, ante quam stet vasculum cupreum cum cera liquefacta, tenensque sinistra manu manubrium illius gracilis ferri in latiori parte calefactum, in dextra vero stagneum filum, quasi globum involutum cujus caput facies in cera liquefacta humidum, ponensque super unum ex flosculis, ea parte ubi stagnum est, ita ut adhaereat, levabis, et pones in fossulam ferri candentis, tenebisque donec liquefiat, statimque removebis utrumque ab igne, incidesque filum cum forcipe secundum longitudinem quam vis habere caudam clavi. Sicque facies donec expendas in hujusmodi clavis argentum illud cuprumque deauratum. Cumque clavorum copiam habueris, et eos configere volueris in corrigiis ascensoriis sellae equi, sive circa capitium freni, primum cum subula fac foramina, et sic impone clavos ordinatim, ita ut sint tres aurei et tres argentei, rursumque tres aurei, et smili modo per totum. Si vero duos ordines vel tres habere volueris, pone semper unum argenteum et alterum aureum per omnia, sicque ponens corrigiam cum captibus super tabulam ligneam aequalem, confige caudas cum mediocri malleo. Fiunt etiam eodem opere clavi ex auricalco, sed spissiores, quorum caudae cupreae solidantur interius stagno puro eodem modo. His configuntur vaginae cultellorum, et coria super libros, multaque hujusmodi. |