Theophilus
ca. 1080 - post 1125
|
De diversis artibus libri III
Liber tertius
|
____________________________________________________________
|
|
Caput LXXIX.De purganda antiqua deauratura.
TOLLE smigma et pone in pelve, sive alio vase mundo, superfundens ei aquam mundam atque diligenter commisce usque sit spissum ut fex, ita ut ubicumque superponatur non possit fluere. Deinde cum setis porci linies hanc diligenter super vetustam deauraturam in cupro sive argento, quae fulgorem suum perdiderit, sic ut omnino cooperiatur, et sines ita manere per noctem. Secunda vero die aqua lavabis cum eisdem setis semel et iterum, atque tertio perfundes limpida aqua, videbisque eam fulgere sicut placuerit oculis tuis. |