Theophilus
ca. 1080 - post 1125
|
De diversis artibus libri III
Liber tertius
|
____________________________________________________________
|
|
Caput XCVIII.De edera ac lacca.
ROGATO a te frater karissime ut dicam tibi de hedera, quam poetae atque artifices nimium dilexerunt, quia occultas vires quas in se continet agnoverunt: poetarum enim carmina cum recitarentur in theatro ante conventum romanorum, coronabantur hedera: – artifices vero antiqui ex hac multos colores invenerunt, ex quibus unum scripto tibi ostendam. Mense martio, cum herbae arboresque succum de matre terra suscipiunt, et iterum vires crescendi recipiunt, subulam accipe et ramusculos hederae perfora locatim, et egreditur gummi liquor ex eis, de quo sanguineus coquendo color efficitur, qui lacca nuncupatur. Decoque ergo gummi liquorem quem tibi supra dixi cum urina, et habebis sanguineum colorem qui est utilis scripturis atque picturis. Ex hoc ergo parcia efficitur qui pelles arietum ac caprarum rosea colore decorat. |