BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theophilus

ca. 1080 - post 1125

 

De diversis artibus libri III

 

Liber tertius

 

____________________________________________________________

 

 

 

Caput CV. 1)

De pictura cum vitro.

 

VITRUM quod nimium viret si quaeris ad pingendi usum tibi facere, accipe cupri rubiginem, itemque pulverem arsi cupri, ac fac hoc quod utilis ars tibi quaerit. Diligenter rubiginem et pulverem cupri cum vitro claro tere, et facta tali commixtione, causa probandi ex ea super testam pinge ac deinde in fornacem valde incensam illam pone. Ast ubi pictura nimio lucida est super eandem testam illam a fornace recipe: ut autem frigida erit, colorem preciosum in se recipiet. Hoc ideo frater tibi dico, quia quamdiu est vitrum calore perfusum non proprium sibi dedit colorem.

 

――――――――

 

1) Heraclii videtur esse.