<<< indicem



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Nicolaus Oresmius
ca. 1320 - 1382
 


 






 



T r a c t a t u s
d e   o r i g i n e ,
n a t u r a ,   i u r e   e t
m u t a t i o n i b u s
m o n e t a r u m



_________________________________



Prologus.

      Quibusdam videtur quod aliquis rex aut princeps, auctoritate propria possit de iure vel privilegio libere mutare monetas in suo regno currentes, et de eis ad libitum ordinare: ac super hoc capere lucrum aut emolumentum quantum libet: aliis autem videtur oppositum. Propter quod, intendo in praesenti tractatu de hoc scribere, quid secundum philosophiam Aristotelis principaliter videtur mihi dicendum; incipiens ab origine monetarum, nihil temere asserendo, sed totum summittendo correctioni maiorum, qui forsan ex eis, quae dicturus sum, poterunt excitari ad determinandum veritatem super isto; ita, ut omni cessante scrupulo, omnes in unam possint sententiam pariter convenire, et circa hoc invenire quod principibus et subiectis, immo toti reipublicae proficiat in futurum.

 
Capitulum I
Propter quid moneta sit inventa.

      Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum. Inde multiplicati sunt homines super terram, et possessiones prout expediebat divisae sunt. Ex hoc autem contingit, quod unus habuit de una re ultra suam necessitatem; alius vero de eadem re habuit parum aut nihil, et de alia re fuit e contrario. Sicut forsan quis abundavit ovibus, et pane indiguit, et agricola, e converso. Una etiam regio superabundavit in uno et deficit in alio. Coeperunt ergo homines mercari sine moneta; et dabat unus alteri ovem pro frumento, et alius de labore suo panem vel lanam, et sic de aliis rebus; quod adhuc longo tempore postea fuit in quibusdam civitatibus institutum, ut narrat Iustinus. Sed tamen in huiusmodi permutatione et transportatione rerum, multae difficultates acciderunt. Subtilitati sunt homines usum monetae invenire, quae esset instrumentum permutandi ad invicem naturales divitias, quibus de per se subvenitur naturaliter humanae necessitati. Nam ipsae pecuniae dicuntur artificiales divitiae; contingit enim, his abundantem, mori fame; sicut exemplificat Aristoteles de rege cupido, qui oravit, ut quidquid ipse tangeret, aurum esset; quod dii annuerunt; et sic fame periit, ut dicunt poetae; quoniam per pecuniam non immediate succuritur indigentiae vitae, sed est instrumentum artificialiter adinventum pro naturalibus divitiis levius permutandis. Et absque alia probatione clare potest patere, quod numisma est valde utile bonae communitati civili, et reipublicae usibus opportunum, immo necessarium: ut probat Aristoteles V Ethicorum. Quanquam de hoc dicat Ovidius:

      Effodiuntur opes irritamenta malorum,
      Iamque nocens ferrum ferroque nocentius aurum,
      Prodierat, etc.


      Hoc enim facit perversa malorum cupiditas, non ipsa pecunia, quae est humano convictui multum accommodata, et cuius usus per se bonus est. Inde ait Cassiodorus: Pecuniae ipsae quamvis usu creberrimo viles esse videantur, animadvertendum est quanta tamen a veteribus ratione collectae sunt etc. Et in alio loco dicit, quod constat monetarios in usum publicum specialiter esse inventos.
 

Capitulum II
De qua materia debeat esse moneta.

      Et quoniam moneta est instrumentum permutandi divitias naturales, ut patet ex capitulo praecedenti, conveniens fuit, quod ad hoc tale instrumentum esset aptum: quod fit, si sit faciliter manibus attrectabile seu palpabile, et leviter portabile, et quod pro modica ipsius portione habeantur divitiae naturales in quantitate maiori, cum aliis conditionibus quae postea videbuntur.

Oportuit igitur quod numisma fieret de materia preciosa et rara, cuiusmodi est aurum. Sed talis materiae competens debet esse abundantia. Propter quod ubi aurum non sufficeret, moneta fit cum hoc de argento; ubi autem ista duo metalla non sufficerent vel non haberentur, debet fieri mixtio, aut simplex moneta de alio puro metallo: sicut antiquitus fiebat ex aere, ut narrat Ovidius primo Fastorum dicens:

      Aera dabant olim, melius nunc omen in auro est,
      Victaque concedit prisca moneta novae.


      Similem etiam mutationem promisit Dominus per Isaiam prophetam dicens: Pro aere afferam aurum, et pro ferro afferam argentum. Haec enim metalla sunt ad monetam aptissima. Et, ut Cassiodorus inquit, primi dicuntur +Eacus+ aurum, argentum +Indus+ rex Scythiae reperisse et humano usui summa laude tradidisse. Et ideo non debet permitti quod tantum ex eis in usus alios applicetur, quod residuum non sufficiat pro moneta. Quod Theodoricus rex Italiae recte advertens, aurum et argentum, quod more gentium in sepulchris mortuorum erat reconditum, iussit depromi, et usui monetae ad utilitatem publicam fecit afferri, dicens, culpae genus esse inutiliter in abditis relinquere mortuorum, unde se vita potest sustentare viventium. Rursum nec expedit politiae quod talis materia sit nimis abundans; hac enim de causa moneta aerea recessit ab usu, ut ait Ovidius. Forsan etiam quod ab hoc humano generi provisum est ut aurum et argentum, quae sunt ad hoc aptissima, non facile habeantur in copia; et ut non possint per alchimiam faciliter fieri, sicut aliqui tentant, quibus - ut ita dicam - iuste obviat ipsa natura, cuius opera frustra nituntur excedere.

 
Capitulum III
De diversitate materiae
monetarum et mixtione.


      Moneta, ut dicit primum capitulum, est instrumentum mercaturae. Et quoniam communitati et cuilibet expedit mercaturam fieri aliquotiens magnam seu grossam, quandoque vero minorem, et plerumque de parvis vel parvam, inde est quod conveniens fuit habere monetam preciosam, quae facilius portaretur et numeraretur, et quae magis esset habilis ad mercaturas maiores. Expedivit etiam habere argenteam, minus scilicet preciosam, quae apta est ad recompensationes et aequiparantias faciendas, et pro emptione mercimoniorum minorum. Et quoniam aliquotiens in una regione non satis est competenter de argento, secundum portionem divitiarum naturalium; immo portiuncula argenti, quae iuste dari deberet pro libra panis vel aliquo tali, esset minus bene palpabilis propter nimiam parvitatem, ideo facta fuit de minus bona materia cum argento; et inde habuit ortum nigra moneta, quae est congrua pro minutis mercaturis. Et sic convenientissime, ubi non abundat argentum, sunt tres materiae monetarum, prima aurea, secunda argentea, et tertia nigra mixta. Sed animadvertendum est et notandum pro regula generali, quod nunquam debet fieri mixtio, nisi tantummodo ex minus precioso metallo de quo consuevit fieri parva moneta. Verbi gratia, ubi haberetur moneta ex auro et argento, mixtio nunquam facienda est in moneta aurea, si tamen aurum talis naturae fuerit, quod monetari possit immixtum. Et est causa, quoniam omnis talis mixtio de se suspecta est, nec facile possunt auri substantia, et eius quantitas in mixtione cognosci. Propter quod nulla mixtio debet in monetis fieri, nisi propter necessitatem iam tactam; et tunc facienda est, ubi suspicio est minor vel deceptionis minoris, et hoc est in minus precioso metallo. Rursum nulla talis mixtio facienda est, nisi duntaxat pro utilitate communi, ratione cuius moneta est inventa et ad quam naturaliter ordinatur, ut patet ex prius dictis. Sed nunquam est necessitas, nec apparet communis utilitas, faciendi mixtionem in moneta aurea, ubi habetur argentea; nec videtur posse bona intentione fieri, neque unquam factum est in communitate prospere gubernata.

 
Capitulum IV
De forma seu figura monetae.

      Cum primum coepissent homines mercari sive comparare divitias mediante moneta, nondum erat in ea aliqua impressio vel imago; sed una portio argenti vel aeris dabatur pro potu vel cibo, quae quidem portio mensurabatur ad pondus: et quoniam taediosum erat ita crebro ad trutinam recurrere, nec bene poterat pecunia mercaturis aequiparari per pondus; cum hoc etiam, ut in pluribus, venditor non poterat cognoscere metalli substantiam sive modum mixtionis, ideo per sapientes illius temporis prudenter provisum est, quod portiones monetae fierent de certa materia et determinati ponderis, quodque in eis imprimeretur figura, quae cunctis notoria significaret qualitatem materiae numismatis et ponderis veritatem, ut amota suspicione posset valor monetae sine labore cognosci. Quod autem impressio talis instituta, sit nuntius et in signum veritatis materiae et ponderis, nobis ostendunt antiqua nomina monetarum cognoscibilium ex impressionibus vel figuris, cuiusmodi sunt libra, solidus, denarius, obulus, as, sextula, et similia quae sunt nomina ponderum appropriata monetis, ut ait Cassiodorus. Similiter siclus est nomen monetae, ut patet in Genesi (1 Mos. 23, 15 ), et est nomen ponderis, ut patet ibidem. Alia vero monetae nomina sunt impropria, accidentalia seu denominativa: a loco, a figura, ab auctore, vel aliquo tali modo; portiones autem monetae quae dicuntur numisma, deberent esse figurae et quantitatis habilis ad contractandum et ad numerandum, et de materia numerabili, ac etiam ductibili ac receptibili impressionis sive tenaci. Et inde est quod non omnis res preciosa apta est ut fiat numisma: gemmae enim, lazuleus, piper, et talia non sunt ad hoc apta nata, sed praecipue aurum et argentum, sicut fuit supra tactum.

 
Capitulum V
Cui incumbit facere numisma.

      Adhuc autem fuit antiquitus ordinatum, et propter deceptionem cavendam, quod non licet cuilibet facere monetam, aut huiusmodi figuram vel imaginem imprimere in suo proprio argento vel auro, sed quod moneta, vel characteris impressio fieret per unam personam publicam, seu per plures a communitate ad hoc deputatas; quia, sicut praemissum est, moneta de natura sua instituta est et inventa pro bono communitatis. Et quoniam princeps est persona magis publica, et maioris auctoritatis, conveniens est quod ipse, pro communitate, faciat fabricare monetam et eam congrua impressione signare; haec autem impressio debet esse subtilis, et ad effigiendum seu contrafaciendum difficilis. Debet etiam prohiberi sub poena, ne aliquis extraneus princeps vel alter fabricaret monetam similem in figura et minoris valoris. Ita quod vulgus nesciret distinguere inter istam et illam; hoc esset malefactum, nec aliquis potest de hoc habere privilegium, quia falsitas est, et causa iuste bellandi contra talem extraneum.

 
Capitulum VI
Cuius sit ipsa moneta.

      Quamvis pro utilitate communi princeps habeat signare numisma, non tamen ipse dominus seu proprietarius est monetae currentis in suo principatu. Moneta siquidem est instrumentum aequivalens permutandi divitias naturales, ut patet ex primo capitulo. Ipsa igitur est eorum possessio quorum sunt huiusmodi divitiae. Nam si quis dat panem suum, vel laborem proprii corporis pro pecunia, cum ipse eam recepit, ipsa est sua, sicut erat panis vel labor corporis, qui erat in eius potestate libera, supposito quod non sit servus. Deus enim a principio non dedit solum principibus libertatem ad dominium rerum, sed primis parentibus et toti posteritati, ut habetur in Genesi (1 Mos. 1,28-30). Moneta igitur non est solius principis. Si quis autem vellet opponere per hoc, quod Salvator noster, ostenso sibi quodam denario, interrogavit dicens: «Cuius est imago et superscriptio haec?» et cum responsum est: «Caesaris», ipse sententiavit dicens: «Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari, et quae Dei sunt, Deo» (Matth. 22,17-21). Ac si diceret: Caesaris est numisma, ex quo imago Caesaris in eo est impressa. Sed inspicienti seriem Evangelii patet facile, quod non ideo dicitur Caesari deberi denarius, quia erat Caesaris imagine superscriptus, sed quoniam erat tributum. Nam, ut ait Apostolus: «Cui tributum, tributum, et cui vectigal, vectigal« (Rom. 13,17). Christus itaque signavit, per hoc posse cognosci cui debeatur tributum: quia illi debebatur, qui pro republica militabat, et qui ratione imperii poterat fabricare monetam. Est igitur pecunia communitatis et singularium personarum: et ita dicit Aristoteles VII Politicae, et Tullius circa finem veteris Rhetoricae.

 
Capitulum VII
Ad cuius expendas fabricanda sit moneta.

      Sicut ipsa moneta est communitatis, ita facienda est ad expensas communitatis; hoc autem fit convenientissime, si huiusmodi expensae accipiantur supra totam monetam, per hunc modum quod materia monetabilis, sicut aurum, quando traditur ad monetandum, vel venditur pro moneta, detur pro minori pecunia quam possit fieri ex ea sub certo precio taxato, verbi gratia, si ex marca argenti fieri possint LXII solidi, et pro labore et nececessariis ad monetandum eam requirantur duo solidi, tunc marca argenti non monetata valebit LX solidos et alii duo erunt pro monetatione. Haec autem portio taxata debet esse tanta quod sufficiat abundanter omni tempore pro fabricatione moneta. Et si moneta possit fieri pro minori precio, satis congruum est quod residuum sit distributori vel ordinatori, scilicet principi vel magistro monetarum, et sic quasi quaedam pensio; sed tamen huiusmodi portio debet esse moderata, et sufficienter satis parva, si monetae sufficerent debito modo, ut dicetur postea; et si talis portio vel pensio esset excessiva, hoc foret in damnum et praeiudicium totius communitatis, sicut potest unicuique faciliter apparere.

 
Capitulum VIII
De mutatione monetarum in generali.

      Ante omnia sciendum est, quod nunquam sine evidenti necessitate mutandae sunt priores leges, statuta, consuetudines, seu ordinationes quaecumque tangentes communitatem. Immo, secundum Aristotelem in II Politicae. Lex antiqua positiva non est abneganda pro meliore nova, nisi sit multum notabilis differentia in bonitate earum; quoniam mutationes huiusmodi diminuunt ipsarum legum auctoritatem et reverentiam, et multo magis si frequenter fiant. Ex hoc enim oritur scandalum et murmur in populo, et periculum inobedientiae. Maxime autem si tales mutationes essent in peius. Nam tunc forent intolerabiles et iniustae. Nunc autem ita est, quod cursus et precium monetarum in regno debet esse quasi quaedam lex et quaedam ordinatio firma; cuius signum est, quod pensiones et quidam reditus annuales taxati sunt ad precium pecuniae, scilicet ad certum numerum librarum vel solidorum. Ex quo patet, quod nunquam debet fieri mutatio monetarum, nisi forte emineret necessitas, aut evidens utilitas pro tota communitate. Unde Aristoteles, V Ethicorum, loquens de numismate; verumtamen, inquit, vult manere magis. Mutatio autem monetae (prout in generali possum perpendere) potest imaginari fieri multipliciter. Uno modo in forma seu figura praecise, alio modo in proportione, alio modo in precio vel appellatione, alio modo in quantitate vel pondere, et alio modo in substantia materiae. Quolibet enim istorum quinque modorum sigillatim aut pluribus simul, potest mutari moneta. Bonum est igitur istos modos discurrendo declarare, et per rationem inquirere, si aliquo eorum potest iuste mutari moneta; et quando, et per quem, et qualiter, et propter quid.

 
Capitulum IX
De mutatione monetae in figura.

      Figura impressa seu character monetae potest dupliciter innovari. Uno modo, non prohibendo cursum monetae prioris, ut si princeps in moneta, quae sit suo tempore, inscriberet nomen suum, permittendo semper cursum praecedentis; et hoc non est proprie mutatio, nec est magna vis si hoc fiat, dum tamen non implicetur cum hoc alia mutatio. Alio modo potest innovari figura, faciendo novam monetam cum prohibitione cursus antiquae; et est proprie mutatio; et potest fieri iuste propter alteram duarum causarum; una est si aliquis princeps extraneus, vel aliqui falsarii, malitiose effigerint vel contrafecerint modulos seu cuneos monetarum, et inveniatur in regno moneta sophistica, falsa et similis bonae in colore et figura: tunc qui non posset aliter remedium apponere, expediret mutare modulos et figuram impressionis monetae. Alia causa posset esse, si forsan antiqua moneta esset vetustate nimia impeiorata, vel in pondere diminuta; tunc cursus deberet prohiberi, et in nova meliore esset facienda impressio differens, ut vulgus sciret per hoc distinguere inter istam et illam. Sed non videtur mihi, quod princeps posset inhibere cursum prioris monetae sine altera istarum causarum; alias enim talis mutatio esset praeter necessaria, scandalosa, et communitati damnosa; nec apparet quod princeps ad talem mutationem posset aliunde moveri, nisi propter alterum duorum: aut videlicet, quia vult ut in quolibet numismate inscribatur nomen suum et nullum aliud, et hoc esset facere irreverentiam praedecessoribus suis, et ambitio vana; aut quia vult plus fabricare de moneta, ut ex hoc habeat plus de lucro, iuxta illud quod tactum est supra in capitulo VII, et hoc est prava cupiditas, in praeiudicium et damnum totius communitatis.

 
Capitulum X
De mutatione proportionis monetarum.

      Proportio est rei ad rem comparatio vel habitudo: sicut in proposito; monetae aureae ad monetam argenteam debet esse certa habitudo in valore et precio. Nam secundum hoc quod aurum est de natura sua preciosius et rarius argento, et ad inveniendum vel habendum difficilius; ipsum aurum aequalis ponderis debet praevalere in certa proportione; sicut forsan esset proportio XX ad unum, et sic una libra auri valeret XX libras argenti, et una marcha XX marchas, et una uncia XX uncias, et sic semper conformiter; et possibile est quod sit una alia proportio, sicut forte XXV ad tria, et quaevis alia; verumtamen ista proportio debet sequi naturalem habitudinem auri ad argentum in preciositate, et secundum quod instituenda est huiusmodi proportio, quam non licet voluntarie transmutare, nec potest iuste variari, nisi propter causam realem, et variationem ex parte ipsius materiae, quae tamen raro contingit; ut si forsan notabiliter minus inveniretur de auro, quam ante, tunc oporteret quod esset carius in comparatione ad argentum, et quod mutaretur in precio et valore. Si parum aut nihil sit mutatum in re, tunc hoc nullo modo posset licere principi. Nam si huiusmodi proportionem ad libitum immutaret, ipse per hoc posset attrahere sibi indebite pecunias subditorum, ut si taxaret aurum ad parvum precium, et illud emeret pro argento, et inde augmentato precio, rursum venderet aurum suum vel monetam auream, vel conformiter de argento; illud esset simile, sicut si poneret precium in toto frumento regni sui, et emeret et postea venderet pro maiori precio. Quisque certe potest clare videre, quod ista esset iniusta exactio, et vera tyrannis, immo videretur violentior et peior quam illa fuerit quam fecit Pharao in Aegypto. De qua Cassiodorus inquit: Ioseph legimus contra famem funestam, emendi tritici dedisse licentiam, sed tale posuisse precium, ut suae subiectionis avidus populus se venderet, potius alimoniam mercaturus; quale fuit rogo tunc miserum vivere, quibus acerba subventio libertatem suam videbatur adimere, ubi non minus ingemit liberatus quam potuit scire captivus? Credo virum sanctum hac necessitate constrictum, ut et avaro principi satis faceret, et periclitanti populo subveniret; haec ille.

      Istud autem monopolium monetarum adhuc esset verius tyrannicum, eo quod foret magis involuntarium et communitati non necessarium, sed praecise damnosum. Si quis autem dicat quod non est simile de frumento, quia aliqua spectant specialiter ad principem, in quibus potest statuere precium prout placet, sicut dicunt aliqui de sale, et fortiori ratione de moneta. Istud autem monopolium seu gabella salis, aut cuiuscumque rei necessariae communitati, iniusta est. Et si qui principes statuerint leges hoc eis concedentes, ipsi sunt de quibus Dominus per Isaiam prophetam dicit, «Vae qui condunt leges iniquas et scribentes iniustitias scripserunt, etc.» (Isai. 10,1). Rursum ex primo et sexto capitulis satis patet, quod pecunia est ipsius communitatis. Ideoque, et ne princeps possit maliciose fingere causam mutationis proportionis monetarum in praesenti capitulo assignatam, ipsi soli communitati spectat discernere, si et quando et qualiter et usquequo immutanda est huiusmodi proportio, nec princeps hoc debet sibi quomodolibet usurpare.

 
Capitulum XI
De mutatione appellationis monetae.

      Sicut fuit dictum in capitulo IV, quaedam sunt appellationes seu nomina accidentalia monetarum, denominativa ab auctore, vel a loco, et ista quasi nihil vel modicum faciunt ad propositum. Sed alia sunt magis essentialia et appropriata numismati, sicut denarius, solidus, libra, et similia, quae denotant precium, sive pondus, et quae fuerunt alia consideratione et magno mysterio ab antiquis imposita. Unde Cassiodorus, «Animadvertendum est», inquit, «quanta ratione ipsae pecuniae a veteribus collectae sunt. Sex millia denariorum solidum esse volebant, scilicet ut radiantis metalli formata rotunditas aetatem mundi, quasi sol aureus, convenienter includeret. Denarium vero - quem non immerito perfectum antiquitas docta definivit - unciae, qui mensurae primus gradus est, appellatione significavit, quam duodecies similitudine mensium computatam, in librae plenitudinem ab anni curricula collegerunt». O inventa prudentium! O provisa maiorum! Exquisita res est, quae et usui humano necessaria distingueret, et tot arcana naturae figuraliter contineret; merito igitur dicitur libra, quae tanta rerum est consideratione trutinata; haec ille. Si autem alio modo utamur pro nunc istis nominibus et nummis, nunquam tamen immutanda sunt frustra. Sint igitur, gratia exempli, tres modi numismatis: primum valeat unum denarium, secundum unum solidum, et tertium unam libram. Si ergo appellatio unius immutetur, et non alterius, iam variabitur proportio. Sicut qui vocaret vel faceret valere primum numisma duos denarios, aliis non mutatis, proportio esset variata; quod non licet fieri - ut patet ex capitulo praecedenti - nisi forte rarissime, et hoc ad praesens non curo. Oportet igitur si proportio remaneat immutata, et unum numisma mutet appellationem, quod aliud etiam proportionabiliter immutetur, ut, si primum vocetur duo denarii, secundum vocetur duo solidi, et tertium duae librae. Si autem non fieret alia mutatio, oporteret mercimonia ad maius precium comparare proportionabiliter seu appellare. Sed talis mutatio nominum fieret frustra, et non est facienda, quia scandalosa esset, et appellatio falsa. Illud enim vocaretur libra, quod in veritate non esset libra; quod est inconveniens, ut nunc dictum est; verumtamen nullum aliud inconveniens sequeretur, ubi non essent pensiones vel aliqui reditus ad pecuniae numerum assignati; ubi vero essent, statim patet, quod cum inconvenientibus praedictis huiusmodi reditus ex tali mutatione proportionaliter minuerentur, aut crescerent irrationabiliter et iniuste, ac etiam in praeiudicium multorum; nam ubi pensiones vel reditus aliquorum essent nimis parvi, deberent per alium modum specialem augeri, et non isto modo praeiudiciabili et damnoso. Haec ergo appellationis mutatio praecisa nunquam est facienda, et maxime princeps in nullo casu debet hoc attentare.

 
Capitulum XII
De mutatione ponderis monetarum.

      Si pondus numismatis mutaretur, et cum hoc variaretur proportionabiliter precium, et appellatio cum figura, hoc esset facere aliud genus monetae; sicut qui faceret de uno denario duos obulos, vel aliquid tale, sine perditione vel lucro; et istud posset licite aliquotiens fieri proper aliquam transmutationem realem in materia monetabili, quae non potest nisi rarissime contingere, sicut de quadam alia mutatione dictum est cap. X. Nunc autem volo dicere de praecisa mutatione ponderis seu quantitatis monetae, quae fieret appellatione et precio non mutatis. Et videtur mihi quod talis mutatio est simpliciter illicita, potissime principi qui nullo modo potest hoc facere, nisi turpiter et iniuste. Primo namque, quoniam imago seu superscriptio in numismate per principem ponitur ad designandam certitudinem ponderis, et materiae qualitatem, sicut fuit ostensum supra cap. IV. Ergo si non responderet veritas in pondere, patet statim, quod esset falsitas vilissima et deceptio fraudulenta; saepe enim mensurae bladi et vini et aliae signatae sunt publico signo regis, et si quis in istis fraudem committat, reputatur falsarius. Omnino autem consimiliter suscriptio numismatis significat mensuram ponderis et materiae veritatem. Quam igitur sit iniquum, quam detestabile, praecipue in principe, sub eodem signo pondus minuere, quis sufficeret explicare? De hoc enim ad istud propositum Cassiodorus lib. V Variarum sic inquit: «Quid enim tam nefarium, quam ut praescriptionibus liceat etiam in ipsa trutinae qualitate peccare, ut quod est iustitiae proprium datum, hoc per fraudes noscatur esse corruptum». [Idemque lib. I, cap. X: «Talia igitur secreta violare, sic certissima velle confundere, nonne veritatis ipsius videtur esse crudelis ac foeda laceratio? Exerceantur negociatores in mercibus; emantur late quae vendantur angustius. Constet populis pondus ac mensura probabilis: quia cuncta turbantur, si integritas cum fraudis misceatur. Da certe solidum, et aufer inde, si praevales. Trade libram, et aliquid inde, si potes, imminue. Cuncta ista, nominibus ipsis constat esse provisum, aut integra tribuis, aut non ipsa quae dicuntur, exsolvis. Non potestis omnino, non potestis nomina integritatum dare, et scelestas imminutiones efficere»]. Adhuc autem princeps per hunc modum sibi posset adquirere pecuniam alienam, nec aliunde potest moveri ad mutationem huiusmodo faciendam; reciperet enim numismata boni ponderis, et ex eis fabricaret et traderet numismata tempore mutilato pondere. Et hoc non est aliud quod in multis locis sacrae Scripturae prohibetur a Deo: «Vide» ait sapiens, «pondus et pondus, mensura et mensura, utrumque abominabile apud Deum» (Prov. 20,10). Et in Deuteronomio dicitur, quod Dominus abominatur eum qui facit hoc (5 Mos. 25,15). Et ideo divitiae taliter congregatae in malum domini sui, consumuntur in brevi, quia, sicut ait Tullius, male parta male dilabuntur.

 
Capitulum XIII
De mutatione materiae monetarum.

      Aut materia numismatis est simplex, aut mixta, ut patuit ex capitulo tertio. Si simplex, ipsa potest propter defectum dimitti: ut si nihil aut modicum auri possit inveniri, oportet ipsum desinere monetari; et si de novo reperiretur sufficiens abundantia eius, incipiendum esset facere monetam ex ipso, sicut aliquotiens fuit factum. Rursus aliqua materia deberet dimitti monetari propter abundantiam excessivam; propter hoc enim aerea moneta olim recessit ab usu, ut dictum fuit in eodem capitulo tertio. Sed huiusmodi causae eveniunt rarissime, et in nullo alio reliquenda est vel assumenda noviter pura sive simplex materia monetarum. Si autem in tali materia sit mixtio, ipsa debet fieri solum in minus precioso metallo per se monetabili, ut probatum fuit in eodem capitulo tertio, et in nigra moneta, ut cognoscatur purum a mixto; haec autem mixtio debet esse secundum certam proportionem, sicut decem de argento contra unum, vel contra tria de alio metallo, vel alio modo, sicut expedit, secundum prius dicta in capitulo tertio; et ista proportio potest mutari propter aliquam proportionem seu variationem realem in natura materiae vel aequivalentis, et dupliciter: aut propter defectum materiae, sicut qui non haberet argentum, nisi multum notabiliter minus quam ante, tunc potest diminui proportio argenti ad reliquum metallum in nigra moneta; aut si haberetur de argento abundanter plus quam ante, tunc plus de eo deberet poni in ista mixtione. Sed, sicut praedictum est, istae causae valde raro contingunt, et si forsan talis casus aliquotiens evenerit, adhuc huiusmodi proportionis sive mixtionis mutatio facienda est per communitatem ad maiorem securitatem habendam, et deceptionis maliciam evitandam; sicut de mutatione proportionis monetarum dictum est in capitulo X. In nullo vero alio casu debet mutari mixtio talis sive proportio mixtionis, potissime nunquam potest hoc licere principi, propter rationes factas in capitulo praecedenti, quae de directo faciunt ad istud propositum, quoniam impressio monetae est signum veritatis materiae et huiusmodi mixtionis; hanc igitur mutare, esset monetam falsificare. Praeterea in quibusdam nummis inscribitur nomen Dei, vel alicuius sancti, et signum crucis; quod fuit inventum et antiquitus institutum in testimonium veritatis monetae in materia et pondere. Si igitur princeps sub ista inscriptione immutet materiam sive pondus, ipse videtur tacite mendacium et periurium committere, et falsum testimonium perhibere, ac etiam praevaricator fieri illius praecepti legalis quo dicitur: Non assumes nomen Dei tui in vanum. Etiam ipse abutitur hoc vocando monetam; nam, secundum Hugutionem, moneta dicitur a moneo, quia monet ne fraus in metallo vel pondere sit. Rursum princeps per hunc modum ad se posset trahere populis substantiam indebite, sicut fuit dictum de mutatione ponderis in priori capitulo, et multa alia inconvenientia sequerentur. Immo pro certo ista falsitas esset peior quam in mutatione ponderis: quia magis est sophistica, et minus perceptibilis, et magis potest nocere et plus laedere communitatem; et propter hoc, ubi fit talis mixtio vel nigra moneta, communitas debet custodire penes se, in loco vel locis publicis, exemplar istius proportionis et qualitatem mixtionis, pro vitandis periculis; ne videlicet princeps (quod absit) vel monetarii mixtionem huiusmodi occulte falsificarent. Sicut etiam apud communitatem servantur quandoque aliarum mensurarum exemplaria.

 
Capitulum XIV
De mutatione composita monetarum.

      Mutatio monetae composita est, quando plures mutationes simplices implicantur in unam, sicut qui mutaret simul proportionem monetae vel mixtionem materiae, vel cum hoc etiam pondus. Et sic multipliciter fierent combinationes possibiles quandoque mutationum simplicium superius positarum. Et quoniam nulla mutatio simplex debet fieri, nisi propter reales et naturales causas iam dictas, quae rarissime accidunt, sciendum quod adhuc rarius, immo forte nunquam, contingit vera occasio faciendi mutationem monetae compositam. Sed si forsan contingeret, adhuc fortiori ratione quam de simplici, talis mutatio composita nunquam debet per principem fieri, propter pericula et inconvenientia prius tractata, sed per ipsam communitatem; nam si ex mutationibus simplicibus indebite factis tot abusiones sequuntur, sicut dictum est ante; multo maiores et peiores sequerentur ex mutatione composita. Moneta namque debet esse vera et iusta in substantia et pondere, quod nobis signatum est in sacra Scriptura, ubi de Abraham dicitur, quod ipse emit agrum, pro quo dedit CCCC siclos argenti probatae monetae publicae. Si igitur ipsa foret bona, et non mutaretur indebite (1 Mos. 23,16); cum ipsa sit longo tempore durabilis, non oporteret de ea multum fabricare, nec plures monetarios ad expensas communitatis habere. Et in hoc esset utilitas communis, sicut tactum fuit capitulo VII. Universaliter igitur ex praemissis concludendum est, quod nulla mutatio monetae, sive simplex, sive composita, est sola principis auctoritate facienda; et maxime ubi hoc vellet facere propter emolumentum et lucrum ex tali mutatione sumendum.

 
Capitulum XV
Quod lucrum quod provenit principi
ex mutatione monetae sit iniustum.


      Videtur mihi, quod principalis et finalis causa, propter quam princeps vult sibi assumere potestatem mutandi monetas, est emolumentum vel lucrum, quod potest inde habere: aliter enim frustra faceret tot et tantas mutationes. Volo ergo adhuc plenius ostendere, quod talis acquisitio est iniusta; omnis enim mutatio monetae, praeterquam in rarissimis casibus prius dictis, falsitatem et deceptionem includit, et non potest principi pertinere, sicut probatum est ante. Ex quo ergo princeps hanc rem de se iniustam usurpat iniuste, impossibile est quod ibi capiat emolumentum iuste. Praeterea, quantum princeps capit ibi de lucro, tantum necesse est ipsam communitatem habere de damno. Quidquid autem princeps fecit in damnum communitatis iniustitia est et factum tyrannicum, non regale, ut ait Aristoteles. Et si ipse diceret, sicut solent mentiri tyranni, quod ipse tale lucrum convertit in publicam utilitatem, non est concedendum sibi, quia pari ratione posset mihi tunicam amovere et dicere quod ipse indigeret ea pro communi commodo. Etiam secundum apostolum non sunt facienda mala ut eveniant bona. Nihil ergo debet turpiter extorqueri ut postea in pravos usus fingatur expendi. Rursum, si princeps de iure potest facere unam simplicem mutationem monete et sibi capere aliquod lucrum, pari ratione potest facere maiorem mutationem et capere maius lucrum, et mutare pluries et adhuc plus habere de lucro et facere mutationem vel mutationes compositas, et semper augere lucrum secundum modos prius tactos; et verisimile est quod ita procederet ipse vel successores sui, aut proprio motu aut per consillarios, ex quo istud liceret, quia natura humana inclinatur et prona est ad augendum sibi divitias quando hoc potest leviter facere, et sic tandem princeps potest sibi attrahere quasi totam pecuniam sive divitias subditorum et eos in servitutem redigere, quod esset directe tyrannisare, immo vera et perfecta tyrannis, sicut patet per philosophos et per historias antiquorum.

 
Capitulum XVI
Quod lucrum in mutatione
monetae est innaturale.


      Quamvis omnis iniustitia sit quodam modo contra naturam, verumtamen accipere lucrum ex mutatione monetae est quodam speciali modo iniustum in naturale. Naturale enim est quibusdam naturalibus divitiis se multiplicare, sicut cerealia grana quae sata cum multo fenore reddit ager, ut ait Ovidius, sed monstruosum est et contra naturam quod res infecunda pariat, quod res sterilis a tota specie fructificet vel multiplicetur ex se, cuiusmodi est pecunia. Cum igitur ipsa pecunia affert lucrum non exponendo eam in mercatione naturalium divitiarum ac in usum proprium ac sibi naturale, sed eam transmutando in semetipsam, sicut mutando unam in aliam vel tradendo unam pro alia, tale lucrum vile est et praeter naturam. Per hanc enim rationem probatur Aristoteles primo Politicae quod usura est praeter naturam, quia naturalis usus monetae est quod ipsa sit instrumentum permutandi divitias naturales, ut saepe dictum est. Qui igitur utitur ea alio modo, ipse abutitur contra institutionem naturalem monetae; facit enim, ut ait Aristoteles, quod denarius pariat denarium, quod est contra naturam. Adhuc autem, in istis mutationibus ubi capitur lucrum, oportet vocare denarium illud quod in veritate non est denarius et libram illud quod non est libra, et ita de aliis sicut dictum fuit ante. Constat autem quod hoc non est aliud nisi naturae et rationis ordinem perturbare; unde Cassiodorus ait: Da certe solidum et aufer inde si praevales; trade libram et aliquid si potes minue, cuncta ista nominibus ipsis constat esse provisum aut integrum tribuis aut non ipsa quae dicuntur exsolvis non potestis omnino nomina integritatum dare et scelestas imminutiones efficere. Talia ergo naturae secreta violare, sic certissima velle confundere nonne veritatis ipsius videtur crudelis ac foeda laceratio? Constat prius pondus ac mensura probabilis quia cuncta turbantur si intergitas cum fraudibus misceatur. Rursum in libro Sapientiae dicitur quod omnia Deus deposuit mensura, pondere et numero, sed in mutatione monetae lucrum non capitur nisi fraus in istis rebus certissimis committatur, sicut prius declaravi. Ergo Deo et naturae derogat qui sibi ex huiusmodi mutationibus lucrum captat.

 
Capitulum XVII
Quod lucrum in mutatione monetae
peius est quam usura.


      Tres sunt modi, prout mihi videtur, quibus aliquis potest in moneta lucrari, absque hoc quod exponat eam in usu suo naturali: unus per artem campsoriam, custodiam vel mercantiam monetarum; alius est usura; tertius monetae mutatio. Primus modus vilis est, secundus malus, et tertius peior. De primis duobus fecit Aristoteles mentionem et non de tertio, quia tempore suo talis malitia nondum fuerat adinventa. Quod autem primus sit vilis et vituperabilis hoc probat Aristoteles per rationem iam tactam in praecedenti capitulo; hoc enim est quodam modo facere pecuniam parere. Artem etiam campsoriam vocat abolostaticam, quod vulgariter solet dici pictavinagium; propter quod sanctus Matheus apostolus qui fuerat campsor, non est reversus ad priorem operam post resurrectionem dominicam, sicut fecit Petrus qui fuerat piscator; et in assignando causam huiusmodi, dicit Beatus Gregorius quod aliud est victum per piscationem quaerere aliud thelonei lucris pecunias augere. Sunt enim, inquit, pleraque negotia quae sine peccatis aut vix aut nullatenus exerceri possunt, etc. Nam sunt quaedam artes banausae quae maculant corpus, sicut est cloacaria, et aliae maculant animam sicut est ista. De usura vero certum est quod est mala, detestabilis et iniqua, et ista habentur ex sacra Scriptura; sed nunc restat ostendere quod lucrum sumere in mutatione monetae est adhuc peius quam usura. Usurarius veri tradidit pecuniam suam ei qui recipit eam voluntarie et qui postea potest ex ea se iuvare ac inde suae necessitati succurrere, et illud quod dat alteri ultra sortem est ex contractu voluntario inter partes, sed princeps in indebita mutatione monetae accipit simpliciter involuntarie pecuniam subditorum, quia prohibet cursum prioris monetae, melioris, et quam quilibet plus vellet habere quam malam; deinde praeter necessitatem absque utilitate, quae ex eo potest provenire subditis, ipse reddet eis pecuniam minus bonam. Et si faciat meliorem quam ante, hoc tamen est ut deterioretur in posterum et tribuat eis minus aequivalenter de bona quam receperat de alia. Et qualitercumque sit ipse retinet profecto partem pro se; in hoc igitur quod ipse supra pecuniam recipit incrementum, contra et praeter naturalem ipsius usum, ista acquisitio par est ipsi usurae, sed peior quam usura, eo quod est minus voluntaria vel magis contra voluntatem subditorum, et absque hoc quod possit ipsis proficere, et praeter necessitatem penitus. Et quoniam lucrum foeneratoris non tantum excedit, nec est ita praeiudiciabile generaliter multis, sicut istud quod contra et supra totam communitatem impositum, non minus tyrannice quam dolose, ita ut sit mihi dubium an potius debeat dici violenta praedatio, vel actio fraudulenta.

 
Capitulum XVIII
Quod tales mutationes monetarum,
quantum est ex se, non sunt permittendae.


      Aliquotiens ne peius eveniat, et pro scandalo evitando, permittuntur in communitate aliqua inhonesta et mala, sicut lupanaria publica. Aliquando etiam pro aliqua necessitate vel oportunitate permittitur aliqua negociatio vilis, sicut est ars campsoris, vel etiam prava, sicut est usura. Sed de tali mutatione monetae pro lucro accipiendo, non apparet aliqua causa mundi, quare tantum lucrum debeat an possit admitti; quoniam per istud non evitatur scandalum, sed potius generatur, ut satis patet ex octavo capitulo, et multa inconvenientia inde sequuntur, quorum aliqua iam tacta sunt, et adhuc aliqua postea videbuntur, nec est aliqua necessitas sive oportunitas hoc faciendi, neque potest reipublicae expedire; cuius rei manifestum signum est, quod mutationes huiusmodi sunt noviter adinventae, sicut iam tactum est in capitulo praecedenti. Nunquam enim sic factum est in civitatibus aut regnis olim prospere gubernatis, nec unquam reperi historiam quae de hoc faceret mentionem, hoc excepto quod in quadam epistola Cassiodori scripta nomine Theodorici regis Italiae, una parva mutatio in pondere facta, durissime reprehenditur, et multum efficaciter reprobatur, quam quidem efficacius fecerat pro quibusdam stipendariis persolvendis. Unde praedictus rex Boëtio de hoc scribens, inter caetera dicit: Quapropter prudentia vestra lectionibus erudita dogmaticis scelestam falsitatem a consortio veritatis eiiciat, ne cui sit appetibile aliquid de illa integritate subducere. Et quibusdam interpositis rursum inquit: Mutilari certe non debet, quod laborantibus datur, sed a quo actus fidelis exigitur, compensatio minuta praestetur etc. Si vero Italici seu Romani tales mutationes finaliter fecerunt, sicut videtur ex quadam prava moneta veteri quae quandoque reperitur in campis, hoc fuit forte una de causis quare eorum nobile dominium devenit ad nihilum. Sic igitur patet quod istae mutationes tam malae sunt quod de natura sua non sunt aliquatenus permittendae.

 
Capitulum XIX
De quibus inconvenientibus tangentibus
principem, quae sequuntur
ex mutationibus monetarum.


      Multa et magna inconvenientia oriuntur ex taliter mutando monetas, quorum aliqua principalius respiciunt principem, alia totam communitatem, et alia magis partes ipsius communitatis. Unde brevi tempore nuper transacto quam plurima talia in regno Franciae visa sunt evenire, aliqua etiam iam tacta sunt ante, quae tamen expedit recitare. Primo namque nimis detestabile et nimis turpe est principi fraudem committere, monetam falsificare, aurum vocare quod non est aurum, et libram quod non est libra, et sic de talibus prius positis XII et XIII capitulis. Praeterea sibi incumbit falsos monetarios condemnare. Quomodo igitur satis potest erubescere, si reperiatur in eo, quod in alio deberet turpissima morte punire! Rursum, magnum scandalum est sicut dicebatur VIII. capitulo et vile principi, quod moneta regni sui nunquam in eodem statu permanet, sed de die in diem variatur; et quandoque in uno loco plus valet quam in alio pro eodem tempore. Item, saepissime ignoratur his durantibus temporibus vel mutationibus, quantum valeat hoc numisma vel illud, et oportet mercari seu emere vel vendere monetam, seu altercari de precio, quod est contra eius naturam; et sic rei quae debet esse certissima nulla est certitudo, sed potius incerta et inordinata confusio in vituperium principantis. Item, absurdum est et penitus alienum a regia nobilitate, prohibere cursum verae et bonae monetae regni, et ex cupiditate praecipere, immo cogere subditos ad utendum minus bona moneta, quasi velit dicere quod bona est mala, et e converso; cum tamen talibus dictum est a Domino per prophetam, «Vae vobis qui bonum dicitis malum, et malum bonum« (Isai. 5,20). Et iterum, dedecus est principi, irrevereri praedecessores suos, nam quisque tenetur ex dominico praecepto honorare parentes; ipse autem progenitorum videtur detrahere honori, quando bonam monetam eorum abrogat, et facit eam cum eorum imagine scindere: et loco monetae aureae, quam ipsi fabricaverunt, facit monetam aeneam in parte. Quod videtur fuisse figuratum in III. Regum, ubi legitur quod rex Roboam abstulit scuta aurea, quae fecerat pater eius Salomon, pro quibus fecit scuta aenea. Idem quoque Roboam perdidit quinque partes populi sui, pro eo quod ipse voluit in principio nimis gravare subditos. Adhuc autem rex debet nimis abhorrere tyrannica facta, cuiusmodi est mutatio talis, ut praedictum est saepe; quae etiam est praeiudiciabilis et periculosa pro tota posteritate regali, sicut in sequentibus diffusius ostendetur.

 
Capitulum XX
De aliis inconvenientibus totam
communitatem tangentibus.


      Inter multa inconvenientia ex mutatione monetae venientia, quae totam communitatem respiciunt, unum est quod prius tangebatur capitulo XV principaliter, quia videlicet princeps per hoc posset ad se trahere quasi totam pecuniam communitatis, et nimis depauperare subiectos. Et quemadmodum quaedam aegritudines chronicae sunt aliis periculosiores, eo quod sunt minus sensibiles, ita talis exactio, quanto minus percipitur, tanto periculosius exercetur; non enim ita cito gravamen ipsius sentitur a populo, sicut per unam aliam collectam. Et tamen nulla fere talia potest esse gravior, nulla generalior, nulla maior. Rursum aurum et argentum propter tales mutationes et impeiorationes minorantur in regno; quia non obstante custodia deferuntur ad extra, ubi carius allocantur; homines enim conantur suam monetam portare ad loca, ubi eam credunt magis valere. Ex hoc igitur sequitur diminutio monetarum materiae in regno. Item, illi de extra regnum aliquotiens contrafaciunt et afferunt similem monetam in regno, et sic attrahunt sibi lucrum, quod rex ille credit habere. Adhuc etiam forsitan ipsa monetae materia in parte consumitur, fundendo eam et refundendo totiens quotiens solet fieri, ubi mutationes huiusmodi exercentur. Sic ergo materia monetabilis tripliciter minuitur occasione mutationum praedictarum; igitur non possunt, ut videtur, longo tempore permanere, ubi non exuberaret materia monetabilis in mineriis vel aliunde; et sic tandem princeps non haberet unde facere posset sufficienter de bona moneta. Item, propter istas mutationes, bona mercimonia seu divitiae naturales de extraneis regnis cessant ad illud afferri, in quo moneta sic mutatur, quoniam mercatores caeteris paribus praediligunt ad ea loca transire, in quibus recipiunt monetam certam et bonam. Adhuc autem intrinsecus in tali regno negociatio mercatorum per tales mutationes perturbatur et multipliciter impeditur. Praeterea his mutationibus durantibus, reditus pecuniae, pensiones annuales, locagia, censivae, et similia, non possunt bene et iuste taxari seu appreciari, ut notum est. Item nec pecunia potest secure mutuo dari seu tradi, et sic de talibus; immo multi nolunt ista charitativa subsidia facere, propter tales mutationes. Et tamen sufficientia materiae monetabilis, mercatores et omnia praedicta sunt aut necessaria, aut valde utilia naturae humanae; et opposita sunt praeiudiciabilia, et nociva toti communitati civili.

 
Capitulum XXI
De aliis inconvenientibus
quae tangunt partem communitatis.


      Quaedam partes communitatis occupatae sunt in negociis honorabilibus aut utilibus toti reipublicae, ut in divitiis naturalibus, ad crescendum vel tractandum pro necessitate communitatis, cuiusmodi sunt viri ecclesiastici, iudices, milites, agricolae, mercatores, artifices, et similes. Sed alia pars auget divitias proprias vili quaestu, sicut campsores, mercatores monetae, sive billonatores: quae quidem negociatio turpis est, prout dicebatur cap. XVIII. Isti igitur qui sunt quasi praeternecessarii reipublicae, et quidam alii, sicut receptores et tractatores pecuniae, et tales, capiunt magnam partem emolumenti sive lucri provenientis ex mutationibus monetarum, et maliciose aut fortuito dicantur inde contra Deum et iustitiam, quoniam ipsi sunt tot divitiis immeriti et tantis bonis indigni. Alii vero depauperantur ex hoc, qui sunt optimae partes illius communitatis; ita quod princeps plures et meliores subditos suos per istud damnificat, et nimium gravat, et tamen non totum lucrum venit ad ipsum, sed magnam partem habent isti praedicti, quorum negociatio vilis est et admixta cum fraude. Rursum, quando princeps non facit praescire populo tempus et modum futurae mutationis monetae quam intendit facere, aliqui per cautelas aut amicos hoc secrete provident, et tunc emunt mercimonia pro moneta debili, et postea vendunt pro forti, et subito fiunt divites, et nimium lucrantur indebite contra naturalis mercationis legitimum cursum. Et videtur esse quodammodo genus monopolii, in praeiudicium et damnum totius communitatis residuae. Adhuc autem per tales mutationes necesse est reditus taxatos ad numerum pecuniae aut iniuste minui, aut iniuste saltem augeri, sicut tactum fuit ante capitulo XI de mutatione appellationis monetae. Item, princeps per tales diversificationes et sophisticationes monetarum dat malis occcasionem faciendi falsam monetam, aut, quia minus est contra conscientiam eorum, ipsam falsificare, ex quo apparet eis quod ita princeps fecit aut quia eorum falsitas non ita cito deprehenditur, et possunt facilius et plura mala his stantibus perpetrare quam si semper curreret bona moneta. Praeterea, istis durantibus, quam innumerabiles perplexitates, obscuritates, errores et inextricabiles difficultates accidunt in computis, demisiis et receptis. Oriuntur etiam inde materiae litigiorum, et variae quaestiones: malae persolutiones debitorum, fraudes, inordinationes, abusiones quam plurimae, et inconvenientia multa, quae nescirem explicare, forsan quibusdam enumeratis prius, maiora et deteriora; neque mirum, quia, sicut ait Aristoteles, uno inconvenienti dato multa sequuntur, et hoc non est difficile videre.

 
Capitulum XXII
Si communitas potest facere
tales mutationes monetae.


      Cum moneta sit communitatis, ut ostensum est capitulo sexto, videtur quod ipsa communitas possit de ea ad libitum ordinare. Ergo etiam eam potest quomodolibet variare, et super hoc capere quantum placeat, et de ea facere sicut de re sua, maxime autem si pro guerra vel pro redemptione sui principis de capitivitate, vel aliquo tali casu fortuito, ipsa communitas indigeret una magna pecuniae summa. Ipsa enim tunc posset eam levare per mutationem monetae, nec esset contra naturam aut sicut usura, ex quo hoc non faceret princeps sed ipsa communitas cuius est ipsa moneta. Per hoc enim cessarent nec haberent hic locum multae rationes prius factae contra mutationes monetae. Nec solum videtur quod communitas hoc facere potest, sed etiam quod hoc deberet ex quo necessaria est collecta, quoniam in tali mutatione aggregari videntur quasi omnes bonae conditiones requisitae in aliqua tallia seu collecta, nam in brevi tempore multum lucrum affert, facillima est ad colligendum et distribuendum seu assignandum sine occupatione multorum et sine fraude colligentium et cum parvis expensis. Nulla etiam potest imaginari magis aequalis seu proportionalis, quia fere qui plus potest, plus solvit, et est secundum sui quantitatem minus perceptibilis seu sensibilis, et immo magis portabilis sine periculo rebellionis et absque murmure populi. Est enim generalissima, quod neque clericus neque nobilis ab es se potest per privilegium vel alias eximere, sicut multi volunt ab aliis collectis, unde oriuntur invidiae, dissentiones, lites, scandala et multa alia inconvenientia quae non veniunt ex tali mutatione monetae; ergo in casu predicto ipsa potest et debet fieri per ipsam communitatem. De isto autem, salvo meliore iudicio, mihi videtur ad praesens sic posse dici quod videlicet aut illa summa pecuniae qua communitas indiget transferenda est vel exponenda in remotis partibus et inter gentes cum quibus non habetur communicatio; et etiam tanta est quod materia monetabilis diu erit ex hoc notabiliter minor in ista communitate. Et in isto casu potest fieri collecta per mutationem monetae vel in materia vel in mixtione, quia si fieret aliter, talis mutatio esset postea facienda propter causam assignatam et secundum modum positum in capitulo XII. Si vero summa praedicta non sit ita magna vel si aliter exponatur, quomodocumque sit, quod ne materia monetabili non sit diu notabiliter minus in communitate propter istud, dico quod praeter inconvenientia incepta in praesenti capitulo, adhuc sequerentur plura et maiora et peiora quam superius explicata de tali mutatione monetae quam de una alia collecta; et potissime sequeretur periculum ne tandem principes vellet sibi hoc attribuere et tunc reverterentur omnia inconvenientia prius dicta; nec obstat ratio prima in qua dicebatur quod pecunia est communitatis, qui nec communitas nec aliquis iuste potest abuti re sua seu illicite uti, ea sicut faceret communitas si taliter mutaret monetas. Et si forsan communitas ipsa qualitercumque faceret talem mutationem, tunc moneta citius quam post reducenda est ad statum debitum et permanentum et cessare debet captio lucri super istam monetam.

 
Capitulum XXIII
In quo arguitur quod princeps
possit mutare monetas.


      Solet dici quod in casu necessitatis omnia sunt principis. Ipse ergo de monetis regni sui potest quantum et qualiter sibi videtur expediens accipere pro imminenti vel instanti necessitate seu pro defensione reipublicae aut principatus sui regni modus vero colligendi pecuniam per mutationem monetae est valde conveniens et idoneus ut probaretur per ea quae dicta sunt capitulo praecedenti. Adhuc autem, supposito quad princeps non potest taliter mutare monetas et tantum emolumentum super hoc sumere de iure ordinario vel communi, tamen diceretur quod hoc ipso potest alio privato iure, ut puta privilegio speciali a Papa vel ecclesia vel Imperatore Romano, vel etiam communitate, olim sibi hereditarie concesso propter bona merita sua. Item, moneta est ipsius communitatis, ut patet ex capitulo VI, et ipso potest eam sic mutare sicut dictum est capitulo praecedenti; ergo ipso communitas potest aut potuit auctoritate taliter mutandi monetas principi concedere et se ipsam spoliare iure ordinationis et mutationis monetae, et partem monetae principi dare ab eo, capiendam quomodo vellet. Item si de iure communi spectat ad communitatem ordinare de monetis ut dictum est saepe, et ipsa propter discordiam multitudinis non potuit convenire in unum modum, nonne ipsa potuit in hoc condescendere quod totaliter dispositio monetae ex tunc de caetero staret in principis voluntate? Certe, sic et quod ratione huius ipse caperet emolumentum in mutatione sive ordinatione monetae. Item, in capitulo VII dicebatur quod certa pensio debet esse taxata pro factione monetae et quod de et super illa pensione princeps potest aut debet aliquid habere. Ergo pari ratione potest habere vel accipere super hoc plus et plus, et per consequens tantum sicut per mutationem monetae; ergo eodem modo per tales mutationes potest illud emolumentum levare. Item, oportet principem habere redditus certos et magnos super communitatem unde ipse possit tenere statum nobilem et honestum, prout decet magnificentiam principalem sive regiam maiestatem. Oportet etiam quod isti reditus sint de dominio principis seu de iure proprio coronae regalis. Posslbile est ergo quod una et magna pars istorum redituum olim fuerit assignata super factum monetarum taliter quod liceret principi lucrum recipere mutando monetas. Possibile est ergo quod isto dempto residui redditus nunquam sufficerent pro statu principi pertinenti. Velle ergo amovere sibi potestatem mutandi monetas, sed hoc est contra honorem regni attentare, principem exhaereditare, immo ipsum depauperare et statu magnificentiae destituere, non tam iniuste quam etiam vituperabiliter pro tota communitate, quam non decet habere principem, nisi excellenti statu pollentem.

 
Capitulum XXIV
Responsio ad praedicta,
et conclusio principalis.


      Quamvis in solutione primi argumenti forsan multae difficultates possent occurere, verumtamen breviter transeundo pro nunc occurrit mihi quod ne principes fingerent talem necessitatem esse quando non est, sicut fingunt tyranni, ut dicit Aristoteles determinandum est per communitatem vel per valentiorem eius partem, expresse vel tacite, quando qualis et quanta necessitas imminet. Expresse dico, quod ad hoc debet congregari communitas, si adsit facultas; tacite vero, si fuerit tam festina necessitas, quod populus vocari non possit, et tam evidens quod postea appareat notorie? Tunc enim licet principi aliquid recipere de facultatibus subditorum non per mutationem monetae, sed per modum mutui, de quo postea facienda est restitutio plenaria. Ad aliud cum dicitur, quod princeps potest habere privilegium mutandi monetas, primo non intromitto me de potentia Papae, sed puto quod nunquam hoc concesserit, nec concederet; quoniam sic ipse daret licentiam malefaciendi, quam nullus bene operando meretur accipere. De Imperatore autem Romano dico, quod ipse nulli principi potuit unquam privilegium dare faciendi illud quod sibimet non liceret, sicut est talis mutatio monetae, ut patet ex praedictis. De communitate etiam dictum est in capitulo secundo, quod ipsa non potest mutare monetas, nisi in certo casu, et tunc in ipsa committeret hoc principi cum limitatione rationabili, quae potest ex eodem capitulo et aliis apparere, iam hoc non faceret princeps tanquam principalis auctor, sed sicut ordinationis publicae executor. Ad aliud autem cum dicitur quod communitas cuius est moneta, potest se spoliare suo iure, et illud totum principi tradere, et sic totum ius monetae devolveretur ad principem; primo videtur mihi quod hoc nunquam faceret communitas bene consulta; nec etiam sibi licet quomodolibet mutare monetas aut male uti re sua, ut dictum est capitulo XXII. Item, communitas civium, quae naturaliter est libera, nunquam scienter se redigeret in servitutem, aut se subiiceret iugo tyrannicae potestatis. Si igitur ipsa decepta, aut nimis territa vel coacta, concedat principi tales mutationes, non advertens inconvenientia quae sequuntur, et ex hoc serviliter se fore subiectam, ipsa potest hoc statim aut quomodolibet revocare. Item, res quae spectat alicui quasi de iure naturali, non potest ad alterum iuste transferri. Sic autem pertinet moneta ipsi liberae communitati, ut satis patet ex capitulis primo et sexto; sicut ergo communitas non potest concedere principi quod ipse habeat auctoritatem abutendi uxoribus civium quibuscumque voluerit, ita non potest ei dare tale privilegium monetarum quo ipso non posset nisi male uti, exigendo tale lucrum super mutatione earum; ut satis patet ex multis praecedentibus capitulis. Per hoc etiam patet illud, quod addebatur ulterius de communitate non concordi in ordinatione monetae, quae potest condescendere, quantum ad hoc, in principis arbitrio. Dico quod sic potest quantum ad aliqua et ad tempus, non sibi concedendo potestatem tanti lucri sumendi super indebitis mutationibus supradictis.

      Ad aliud argumentum sumptum ex capitulo septimo, de hoc quod princeps potest aliquod emolumentum habere super monetam, respondetur faciliter, quod hoc est quasi quaedam parva pensio et limitata, quae non potest quantumlibet augeri per mutationes praedictas, sed stat sine mutatione quacumque. Ad aliud conceditur, quod princeps potest habere reditus, et debet habere magnificum et honestissimum statum; sed isti reditus possunt et debent alibi assignari et aliter sumi quam per tales mutationes indebitas ex quibus tanta mala et tot inconvenientia oriuntur, sicut ostensum est ante. Posito etiam, quod aliqua pars istorum redituum est super monetam, ipsa tamen debent esse certae et determinatae quantitatis, sicut, supra quamlibet marcham quae monetaretur, duo solidi vel sic, et tunc istud esset absque quacumque mutatione sine lucri augmento irrationabili et enormi quod potest provenire ex detestabilius mutationibus saepe dictis; de quibus utiliter concedendum est quod princeps non potest eas facere aut taliter lucrum accipere nec de iure communi seu ordinario nec de privilegio sive dono concessione peracto, sive quavis alia auctoritate vel alio modo quocumque, nec potest esse de suo dominio nec sibi quomodolibet pertinere; immo illud sibi denegare, non est ipsum exhaereditare, aut maiestati regiae contrarie, sicut mentiuntur falsiloqui, adulatores, sophistici et reipublicae prodirores. Rursum, cum princeps teneatur hoc non facere, ipse non meretur habere aliquam pensionem seu dominium pro abstinendo a tali abusiva exactione; hoc enim aliud non videtur esse nisi precium redemptionis a servitute, quod nullus rex aut bonus princeps debet a subditis exigere. Item supposito et non concesso quod ipse haberet privilegium capiendi aliquid supra monetam pro faciendo eam bonam et pro tenendo eam in eodem statu. Adhuc etiam ipse deberet tale privilegium perdere in casu in quo tantum abuteretur quod ipse mutaret et falsificaret monetam pro suo lucro non minus cupide quam turpiter augendo.

 
Capitulum XXV
Quod Tyrannus non potest diu durare.

      In istis duobus capitulis intendo probare, quod exigere pecuniam per tales mutationes monetae, est contra honorem regni, et in praeiudicium totalis regalis posteritatis. Sciendum est igitur, quod inter principatum regium et tyrannicum hoc interest, quod tyrannus plus diligit et plus quaerit proprium bonum quam commune conferens subditorum, et ad hoc nititur ut populum teneat sibi serviliter subiugatum; rex autem e contrario, utilitati privatae publicam praefert, et super omnia, post Deum et animam suam, diligit bonum et libertatem publicam subditorum. Et haec est vera utilitas et nobilitas principatus, cuius dominium tanto est nobilius, tanto melius, quanto est magis liberorum sive meliorum, ut ait Aristoteles, et eo diuturnius, quo in tali proposito intentio regis perseverat, dicente Cassiodoro, disciplina imperandi est amare quod multis expedit; quotiens enim regnum in tyrannidem vergitur, non longo tempore post custoditur; quia per hoc ad diminutionem, translationem, aut perditionem omnimodam properatur, maxime in regione temperata et remota a servili barbaria, ubi sunt homines conversatione, moribus et natura liberi, non servi, nec sub tyrannide per consuetudinem indurati, quibus servitus foret inexpediens, involuntaria, et oppressio tyrannica simpliciter violenta; ergo non diu permansura, quia, sicut ait Aristoteles, violenta citissime corrumpuntur. Ideo dicit Tullius, quod nulla vis imperii tanta est, quae premente metu possit esse diuturna. Et Seneca in tragoediis inquit:

      Violenta nemo imperia continuat diu,
      Moderata durant.


      Unde principibus destitutis improperabatur Dominus per prophetam dicens, quod imperabant subditis cum austeritate et potentia. Adhuc autem propositum aliter declaratur: ait enim Plutarchus ad Traianum Imperatorem, quod respublica est corpus quoddam, quod divini numinis instar beneficio animatur, et summae aequitatis agitur nutu, et regitur quodam moderamine rationis. Est igitur respublica sive regnum, sicut quoddam corpus humanum, et ita vult Aristoteles V Politicae. Sicut igitur corpus male disponitur, quando humores excessive fluunt saepe ex hoc inflatur et nimium ingrossatur, reliquis exsiccatis et nimis attenuatis, tolliturque debita proportio, neque tale corpus potest diu vivere; ita conformiter est de communitate vel regno, divitiae ab una eius parte attrahuntur ultra modum. Communitas namque vel regnum, cuius principantes, in comparatione ad subditos, quantum ad divitias, potentiam et statum, enormiter crescunt, est sicut monstrum unum, sicut unus homo, cuius caput est ita magnum tam grossum, quod non potest a reliquo debili corpore sustentari. Quemadmodum igitur talis homo non potest sese iuvare, neque sic diu vivere, ita neque regnum permenere poterit cuius princeps trahit ad se divitias in excessu, sicut fit per mutationes monetae, ut patuit capitulo XX. Rursum, sicut in mixtione vocum non placet aut delectat aequalitas nimia vel indebita, quae totam consonantiam destruit et deturpat, immo requiritur proportionata inaequalitas et commensurata, qua perseverante eminent laeti blanda modulamina chori; sic etiam universaliter, quo ad omnes partes communitatis, aequalitas possessionum vel potentiae non convenit nec consonat, sed et nimia disparitas harmoniam reipublicae dissipat et corrumpit, ut patet per Aristotelem V Politicae. Potissime vero ipse princeps, qui est in regno veluti tenor et vox principalis in cantu, si magnitudine excedat, et a reliqua communitate discordat, regalis politiae melos tunc erit turbatum. Propter quod, secundum Aristotelem, adhuc est alia differentia inter regem et tyrannum. Tyrannus enim vult esse potentior tota communitate cui praesidet violenter, regis vero temperantia est tali moderamine temperata, quod ipse est maior atque potentior, quam aliquis eius subditus; est tamen ipsa tota communitate inferior viribus et opibus, et sic in medio constitutus. Sed quia potestas regia communiter et leviter tendit in maius, ideo maxima cautela adhibenda est et pervigil custodia, immo altissima et principalis prudentia requiritur ad eam praeservandam, ne labatur ad tyrannidem, praecipue propter adulatorum fallacias, qui semper principes ad tyranniam impulerunt, ut ait Aristoteles. Ipsi enim, ut in libro Esther legitur, aures principum simplices, et ex sua natura alios existimantes, callida fraude decipiunt, et eorum suggestionibus regum studia depravantur. Sed quoniam eos evitare aut extirpare difficile est, ipse Aristoteles dat aliam regulam, per quam regnum potest longo tempore conservari. Et est, quod princeps non multum amplificet dominium supra subditos, exactiones, captiones non faciat, libertates eis dimittat aut concedat, nec eos impediat, neque utatur plenitudine potestatis, sed potentia legibus et consuetudinibus limitata vel regulata. Pauca enim, ut ait Aristoteles, sunt iudicis vel principis arbitrio relinquenda. Aristoteles enim adducit exemplum de Theopompo Lacedaemoniorum rege, qui, cum multas potestates atque tributa populo remisisset ab antecessoribus imposita, ipse quidem uxori ploranti et improperanti, turpe esse regnum minoris emolumenti filiis tradere quam suscepisse a patre, respondit dicens: trado diuturnius. O divinum oraculum! O quanti ponderis verbum, et in palatiis regiis litteris aureis depingendum. Trado, inquit, diuturnius; ac si diceret, plus auxi regum duratione temporis, quam sit diminutum moderatione potestatis. Ecce plusquam Salomon hic; nam si Roboam de quo supra memini a patre suo Salomone regnum sic compositum recepisset et tenuisset nunquam decem de XII tribubus <Israel> perdidisset nec sibi improperatum fuisset. Eccles. XLVII: profanasti semen tuum inducere iracundiam ad liberos tuos et caeteris stultitiam tuam ut faceres imperium bipartitum. Sic igitur ostensum est quod dominium quod ex regno in tyrannidem vertitur oportet ut celeriter finiatur.

 
Capitulum XXVI
Quod capere lucrum ex mutatione monetarum,
praeiudicat toti regali potestati.


      Declarare propono quod mutationes praedictae sunt contra honorem regis, et generi regio praeiudicant. Pro quo tria praemitto: Primo, quod illud est in rege vituperabile, et successoribus eius praeiudiciabile, per quod regnum perditioni disponitur, aut ut ad alienigenas transferatur; nec rex posset satis dolore vel flere, quam esset ita infelix ita miserabilis, qui per negligentiam suam aut per malum regimen eius aliquid faceret, unde ipse vel haeredes sui perderent regnum tot virtutibus auctum, tanto tempore gloriose servatum; necnon in periculo animae suae gloriosae foret, si ex defectu sui populus pateretur tot pestilentias, tot calamitates et tantas, quot et quantae solent accidere in dissipatione sive in translatione regnorum. Secundo, suppono quod per tyrannisationem regnum perditioni exponitur, sicut declaratum est in capitulo praecedenti. Et quoniam, sicut in Ecclesiastico (Eccl. 10,8) scribitur: «Regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et iniurias et contumelias, et diversos dolos», tyrannis autem iniuriosa est et iniusta. Cum hoc etiam, ut ad specialia descendam, absit quod in tantum degeneraverint Francigenarum corda libera, quod voluntarie servi fiant; ideoque servitus eis imposita durare non potest, quoniam si magna sit tyrannorum potentia, est tamen liberis subditorum cordibus violenta, et adversus alienos invalida. Quicumque igitur dominos Franciae ad huiusmodi regimen tyrannicum quocumque modo traherent, ipsi regnum magno discrimini exponerent, et ad terminum praepararent. Neque enim regum Franciae generose propago tyrannisare didicit, nec serviliter subiici populus Gallicus consuevit. Ideo, si regia proles a pristina virtute degeneraret, procul dubio regnum perderet. Tertio, suppono, tanquam iam probatum et saepius repetitum, quod capere vel augere lucrum super mutatione monetae, est factum dolosum, tyrannicum et iniustum, cum etiam non possit continuari in regno, quod quidem regnum non sit iam, quo ad alia multa, in tyrannidem versum. Unde non solum inconvenientia sequuntur ex isto, sed oportet quaedam mala alia esse praevia, alia concomitantia; quia hoc non potest a viris consuli qui non sunt in intentione corrupti, atque ad omnem fraudem et nequitiam tyrannicam consulendam parati, ubi viderent principem ad hoc inclinari vel posse flecti. Dico itaque recolligendo, quod res per quam regnum perditioni disponitur turpis est praeiudiciabilis regi, sed hoc est protrahi vel converti, et haeredibus suis, et hoc fuit primum suppositum, in tyrannidem, et hoc fuit secundum, et ad hoc vergitur per mutationes monetae, ut dicitur tertium. Igitur exactio quae fit per tales mutationes est contra honorem regis, et praeiudiciabilis toti posteritati regali, quod erat probandum.

      Haec igitur, ut praemisi, sine assertione dicta sint cum correctione prudentum. Nam, secundum Aristotelem, civilia negotia plerumque dubia et incerta. Si quis igitur, amore veritatis inveniendae, his dictis voluerit contradicere vel contrascribere, bene faciet; et si male locutus sum, perhibeat testimonium de malo, sed cum ratione, ne ipsa videatur gratis et voluntarie condemnare, quod non potest efficaciter impugnare.
 
 
 
<<< indicem