Coluccio Salutati
ca. 1331 - 1406
|
De laboribus Herculis libri IV
Liber II
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum XVIIIIDe Herculis nutritione et lacte, quod a Iunonerecepisse dicitur, et lacteo circulo
(1) Consequens est, ut Herculis in lucem editi prosequar nutrituram. Tradit equidem commentatorum optimus Servius super septimo ac octavo Eneidos Tirinthiam civitatem Argis esse vicinam, in qua Hercules nutritus fuit, ob quod Tirinthius dictus est. Deinde teste Iginio nonnulli volunt
dormienti Iunoni Herculem
a Iove
suppositum et experrectam
sibi lac dedisse,
sed, postquam rescierit eum
Iovis ex Alchmena
Que tamen Eratostenes non Herculis, sed Mercurii tribuit nutriture.
Et hec quidem de Hercule ponit Iginius. (2) Claudius vero Cesar in Phenomenia Arati refert:
Fuerunt tamen, qui dicerent eisdem autoribus testibus, quod, cum Ops Iove genito Saturno saxum pro fetu obtulisset et ille non crederet, illam mammillis compressis fidem partus lacte fecisse, quo effuso lactei circuli species facta est. Et de eiusdem circuli causa atque natura prosequitur idem autor, prout patere potest studiosis. Legimus ergo Theophrastum – ut inquit Macrobius – voluisse circulum hunc, quam alii lacteum, alii galaxiam, alii vero lac dixerunt,
(3) Fabulosum est hoc et penitus commenticium, quasi prima sui factione fuerint celestis spere due partes equales et, veluti quidam argentarius aut aurifex pomi vel pile corpus intus vacuum coniuncturus, ita celi faber duo illa hemispheria commiserit et in orbis solidi glutinaverit rotunditatem. Sed irreligiosissimum est homines aliquid tale de deo, rerum omnium opifice, vel tradere vel opinari.. (4) Ut non immerito quesiverunt aliqui philosophorum mundi fabricationem non solum Theophrasti, sed etiam Platonicam irridentes, que molitio, que ferramenta, qui vectes, que machine, qui ministri tanti muneris fuerint. Verbo quidem faber noster, qui dixit:
Ut frustra irrationabiliterque queratur instans ante instans, motus ante motum et, quidnam preiacens fuerit, unde tanta moles excitata sit. (5) Sed ad verba Macrobii redeamus: cum iuxta Theophrasti sententiam, imo deliramenta, dixisset, quid ille lacteum circulum esse censeret, subintulit:
Hic autem Dyodorus forte dixisset aliquid, si celestis moles, quam quintam essentiam vocant, ignis esset, sicut Platonici et Egiptii videbantur astruere. Secundum quos dixit Ovidius:
Ignea convexi vis et sine pondere celiemicuit summaque locum sibi legit in arce.
(6) Sed quoniam hec opinio veris rationibus explosa est, ne circularis celi motus, qui patet ad sensum, de necessitate probetur violentus et per consequens non eternus neve ignis sine obstaculo in sua natura relictus a motu sursum et recto, qui sibi naturaliter inest, cessare et in circuitum ferri, quod sibi non convenit, arguatur, ad alia, que ponit Macrobius, veniamus. Subdit Democriticam de galaxie substantia rationem his verbis:
Hic – sicut videbimus – non parum attigit veritatem.
Hic magis effectum quam essentiam declaravit et magis quandam ipsius effectus convenientiam quam rationem.
Quibus autem partibus zodiacus intersecet superius,
autor idem retulerat inquiens:
(8) De hac autem intersectione non Macrobio, sed credamus potius optimo magistro Ptholomeo Pheludiensi, qui octave dictionis secundo capitulo libri sui, qui Arabice dictur Almagesti, quod Latine sonat ‘maior perfectus’, plene describit, per quas celi regiones, que signa quasque attingens imagines circumductus sit. Appellans etenim hunc circulum Maiarati ac etiam Almaiarati, que voces – ut aiunt – ‘per quod aliquid tractum est’ Latine significant, incipiens a figura, quam Larem vocat, curiose refert totum eius in Larem ipsum circumflexum. Hic enim vult, quod pars quedam septemtrionalis Maiarati contineat tres spondiles, que sunt apud centrum Scorpionis, et quod latus, quod ibidem opponitur meridiei, contingat stellam, que est in anteriori calcaneo dextro Sagittarii et que est super manum sinistram. Dicit etiam stellam, que est super hastula sagitte dicti signi, sitam in medio Maiarati. (9) Demum autem post multa revertens ad zodiacum ducit a duobus Edis, quos dixit esse in medio cinguli; deinde post hoc transit Almaiarati super pedes Geminorum. Albertus autem et alii philosophantes absolute volunt, quod lacteus zodiacum transeat per signa Geminorum et Sagittarii, nec aliquam de Scorpione faciunt mentionem. (10) Vellem autem huius diversitatis libenter invenire conciIiatorem. Eius tamen determinationem prudentibus relinquens in medio pro nunc, donec aliud succurrat, apparet mea iudicio sic posse huiuscemodi discordiam concordari. Inquit enim Macrobius intersectionem lactei reperiri non per Cancrum et Capricornum, sed qua hec duo tropica signa feruntur. Signa quidem sicut et totus aplanes motu suo de oriente procedunt in oriens, ut sic Cancer in Leonem et Caper in Aquarium pergant. (11) Raptu vero none spere non pergit, sed fertur in occidens, ut sic Cancer e limitibus tractus suis in regionem Gemini, Capricornus autem in Sagittarii deferatur, si nobis – ut fas est – imaginemur zodiacum stabilem atque fixum in spera, quam sine dubio credimus non moveri. Posito siquidem, quod immobilis cum mobili zodiaco signis correspondentibus iunctus sit, principium motus Cancri, quo fertur in occidentem, est per spacia Gemini. Et ex opposita regione Capricorni motus erit in Sagittarium. Delatio igitur tropicorum erit hinc per Geminos indeque per Chyronem, quod verba Macrobii nedum patiuntur et innuunt, sed etiam exprimunt:
qua
– id est per quem locum –
feruntur,
signa tropicorum, que loca sunt signa Sagittarii et Gemini, ut dictum est. (12) Nec me latet circulos, quos tropicos vocant, intersecare zodiacum per sex signa. Estivalis equidem per Geminos Cancrumque circumducitur et Leonem. Alter autem, quam brumalem vocant, tractu suo tangit Ganimedem, Capricornum atque Chyronem, ut, cum duo tropica solstitialem circulum non relinquant, totam illorum circulorum sectionem Macrobius appellet regionem, qua deferantur Capricornus atque Cancer, per quam certum est intersecari zodiacum galaxia. (13) Possumus etiam secundum octave spere proprium motum, qui de occidente in orientem est singulis seculis uno gradu, intelligere verba Macrobii, ut sit sensus dividi zodiacum lacteo circulo ea parte, qua, id est: a qua, feruntur Capricornus et Cancer, ut illud ‘qua’ significet separationem. Per hunc enim modum ab Ariete succedit et fertur Taurus, a Tauro Gemini, et a Geminis Cancer et demum a Sagittario Capricornus. (14) Philosophus autem – ut ad naturam lactei redeamus – velle videtur apparitionem huius orbis esse in summa regione ignis causatam ex stellarum spissitudine et ipsarum apparente continuitate iugique solis illuminatione, nec impediri visionem eius per speram ignis propter eius subtilitatem. Mirum autem est, cum secundum diversas mundi regiones planetarum varientur aspectus et situs, si foret hoc verum, quod ubique terrarum uniformiter appareat galaxia. Vult etiam aliquid contingere in hoc simile caudis et tractui cometarum ab exhalationibus condensatorum. Quam impressionem certum est in celo esse non posse, quod non est talium receptivum, nec in igne, quoniam resolverentur caliditate vapores. (15) Ut versimilius sit, quod Albertus vult, et credo potius de mente fuisse philosophi, ut maxime constat ex prima translatione, galaxiam esse multas stellas parvas quasi contiguas, in quibus effunditur lumen solis. Nescio tamen, cur non dicamus illam celi partem naturaliter talem esse qualitate et essentia sua, cum videamus colore differre stellas abinvicem ipsasque alterius esse coloris quam reliquum celum. (16) Sed ista speculentur philosophi. Nos more nostro sensum misticum attingamus: Platonicorum fuit celebris sententia, quod anime de lacteo circulo laberentur in terras et illuc beate redirent. Unde Cicero sexto De Re Publica dixit ostenso Scipioni lacteo circulo de animabus beatorum loquens:
Hinc profecti huc revertuntur.
(17) Diximus autem supra, quod Iupiter sumitur pro voluntate rationali, Iuno vero pro appetitu sensitivo. Hercules igitur, hoc est: anima ad virtutis apicem evasura, a Iove, id est: rationali voluntate, Iunoni subicitur dormienti. Quiescente namque impetu sensitivo voluntatis opera nutritur anima lacte dormientis Iunonis, hoc est: habitu virtuoso, qui, cum incipiat et quodam quasi modo fundetur in appetitu sensitivo, nutrit animam, que iam esse incipit virtuosa. (18) Experrecta vero Iuno subtrahit mammillas et lac effunditur a Iunone, quia convalescens sensualitas in suam naturam redit. Et Hercules, id est: anima, lac, hoc est: inchoate virtutis habitum, perdit. Proficere vero lac istud dicitur ad virtutem, quoniam hinc incipiat virtus, ut sensualitas ad rationis oboedientiam disponatur. Et quoniam ipsa virtus – ut Stoyci voluerunt – sibi premium est et, cum beatitudo sint in virtute, lacteus ille circulus locus dicitur beatorum. De qua re quia multa dicenda multotiensque sunt in sequentibus, finem libro et capitulo faciemus, si tamen non omiserim Herculem apud Tirintam civitatem nutritum a quibusdam fingi, quia ‘tyros’ Grece, Latine ‘forma’, et tyro rudis et fortis ac novitius sit, quoniam et in anime novitate et in formositate vite et in fortitudine et constantia morum ad virtutem anima nutriatur. |