BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Iohannes Hus

ca. 1370 - 1415

 

Responsum ultimum

 

1415

 

Articuli condemnati

et responsiones Husi

 

Textus:

Documenta Mag. Johannis Hus

ed. F. Palacký, Praha 1869, pp. 225 - 233.

cf.: M. Spinka, John Hus

Appendix II, Princeton 1966

 

_________________________________________________________

 

 

 

Articuli Joannis Hus,

extracti ex libro de Ecclesia et

quibusdam aliis tractatulis

 

[Responsiones Husi in cursiva]

 

1.

Unica est sancta universalis ecclesia, quae est praedestinatorum

propriissime dicta secundum Augustinum

universitas. Et infra sequitur: Universalis sancta ecclesia tantum

propriissime dicta quae non est pars ad aliam proprie dictam
est una, sicut tantum est unus numerus praedestinatorum.

 

 

2.

Paulus numquam fuit membrum diaboli, licet fecerit quosdam actus,

praescitum quo ad finalem adhaerentiam

actibus ecclesiae malignantium consimiles.

 

 

3.

Praesciti non sunt partes ecclesiae, cum nulla pars ab ea finaliter

catholicae propriissime dictae

excidit, eo quod praedestinationis caritas, quae ipsam ligat, non excidit.

 

 

4.

Duae naturae, divinitas et humanitas, sunt unus Christus. Et

concretive copulatim

infra ca° 10°: Omnis homo est spiritus, cum sit duarum

Ista saepe sententiantur a beato Augustino super Joanne

naturarum utraque.

 

 

5.

Praescitus, etsi aliquando sit in gratia secundum praesentem

justitiam, tamen numquam est pars sanctae ecclesiae, et praedestinatus

catholicae propriissime dictae

semper manet membrum ecclesiae, licet aliquando excidit a gratia adventitia, sed non a gratia praedestinationis.

 

 

6.

Sumendo ecclesiam pro convocatione praedestinatorum, sive

est sententia beati Augustini super Joann. It. super Enchiridion. It.

super psalterium, It. de doctrina Christiana in libro de Ove

sint in gratia sive non secundum praesentem justitiam, isto modo ecclesia est articulus fidei.

 

 

7.

Petrus non fuit nec est caput sanctae ecclesiae catholicae.

universalis propriissime dictae

 

 

8.

Sacerdotes quomodolibet criminose viventes sacerdotii polluunt potestatem, et sicut filii infideles sentiunt infideliter de septem

et Deutero. 32: generatio perversa et infideles filii

sacramentis ecclesiae, de clavibus, officiis et sacris rebus ecclesiae, cerimoniis, censuris, moribus, veneratione reliquiarum, indulgentiis et ordinibus.

Pro isto dicitur in psalmo 77°: Dilexerunt eam in ore suo, et in

lingua sua mentiti sunt ei; cor autem eorum non erat rectum,

nec fideles habiti sunt in testamento suo.

 

 

9.

Papalis dignitas a Caesare inolevit, et papae praefectio et institutio a Caesaris potentia emanavit.

Quoad dominationem in temporalibus et ornatum imperialem

et praefecturam super quatuor ecclesias. Patet dist. 96 et 63.

 

 

10.

Nullus sine revelatione assereret rationabiliter de se vel de alio,

speciali, quia Eccles. 9 dicitur: nemo scit,

an gratia vel odio dignus sit.

quod esset caput ecclesiae particularis sanctae, nec Romanus pontifex caput Romanae ecclesiae.

 

 

11.

Non oporteret credere, quod iste quicumque Romanus

pontifex sit caput cujuscumque particularis ecclesiae sanctae, nisi deus

secundum vitae meritum perseverans

eum praedestinaverit.

 

 

12.

Nemo gerit vicem Christi vel Petri, nisi sequatur eum in moribus,

officio et merito

cum nulla alia sequela sit pertinentior nec aliter recipiat a deo

sub alia conditione

procuratoriam potestatem, quia ad illud officium vicarium requiritur et

de congruentia

morum conformitas, et instituentis auctoritas.

 

 

13.

Papa non est manifestus et verus successor principis apostolorum

officio et merito

Petri, si vivit moribus contrariis Petro. Et si quaerit avaritiam, tunc est vicarius Judae Scharioth secundum mutationem avaritiae. Et pari evidentia cardinales non sunt manifesti et veri successores collegii aliorum apostolorum Christi, nisi vixerint more apostolorum, servantes mandata et consilia domini Jesu Christi.

 

 

14.

Doctores ponentes, quod aliquis per censuram ecclesiasticam emendandus, si corrigi noluerit, seculari judicio est tradendus, pro certo sequuntur in hoc pontifices, scribas et Pharisaeos, qui Christum non volentem eis obedire in omnibus, dicentes: «Nobis non licet interficere

ibi relatio est illorum, qui Christum

Pilate tradiderunt, ut patet ibidem

quemquam», ipsum seculari judicio tradiderunt, et quod tales sunt graviores homicidae quam Pilatus.

Ibi dixi de doctoribus Pragensibus octo,

qui scripserunt, quod qui non obedierit eorum dictamini,

quod brachio seculari est tradendus.

 

 

15.

Obedientia ecclesiastica est obedientia secundum adinventionem sacerdotum ecclesiae, praeter expressam auctoritatem scripturae.

Ista descriptio est obedientiae, quae distinguitur contra obedientiam

legis Christi explicitam, ut patet ibi, ubi iste articulus est receptus;

sed absit, quod omnis obedientia legis dei sit hujusmodi,

quae dicitur etiam uno modo obedientia ecclesiae.

 

 

16.

Divisio immediata humanorum operum est, quod sunt vel virtuosa vel vitiosa. Quia si homo est vitiosus et agit quidquam, tunc agit vitiose; et si est virtuosus et agit quidquam, tunc agit virtuose, quia sicut vitium, quod crimen dicitur sive mortale peccatum, inficit universaliter actus hominis, sic virtus vivificat omnes actus hominis virtuose.

 

 

17.

Sacerdos Christi, vivens secundum legem ejus, habens scripturae notitiam et affectum ad aedificandum populum, debet praedicare non

obstante praetensa excommunicatione; et infra: Quod si papa

injuriosa et illicita ex malitia fulminata

vel alius praepositus mandat sacerdoti sic disposito non praedicare, non debet subditus obedire.

 

 

18.

Quilibet praedicantis officium de mandato accipit, qui ad

Istud dictum est multorum sanctorum,

Augustini, Gregorii, Isidori, etc.

sacerdotium accedit, et illud mandatum debet exsequi, praetensa

excommunicatione non obstante.

injuriosa it illicita, ex malitia fulminata

 

 

19.

Per censuras ecclesiasticas excommunicationis, suspensionis,

heu saepe fit per abusum illarum censurarum,

quae possunt fieri et fiunt saepe licite

interdicti, ad sui exaltationem clerus populum laicalem sibi subpeditat, avaritiam multiplicat, per malitiam protegit et viam praeparat Antichristo. Signum autem evidens est, quod ab Antichristo procedunt tales censurae, quas vocant in suis processibus fulminationes, quibus clerus procedit principalissime contra illos, qui denudant nequitiam Antichristi, qui clerum pro se maxime usurpavit.

 

 

20.

Si papa est malus, et praesertim si est praescitus, tunc ut Judas apostolus est diabolus, fur et filius perditionis, et non

secundum vitae meritum perseverans finaliter

est caput sanctae militantis ecclesiae, cum nec sit membrum ejus.

 

 

21.

Papa vel praelatus malus et praescitus aequivoce (est) pastor

quia non secundum officium et vitae meritum,

sed solum secundum officium

et vere fur et latro.

 

 

22.

Papa non debet dici sanctissimus etiam secundum officium, quia alias

quia solus deus est sanctissimus

rex etiam deberet dici sanctissimus secundum officium, et tortores et praecones dicerentur sancti, imo etiam diabolus deberet vocari sanctus, cum sit officiarius dei.

 

 

23.

Si papa vivit Christo contrarie, etiam si ascenderet per ritam et legitimam electionem secundum constitutionem humanam vulgatam, tamen aliunde ascenderet, quam per Christum, dato etiam

quia se per superbiam supra Christum elevaret

quod intraret per electionem a deo principaliter factam; nam Judas Scharioth rite et legitime est electus a deo Christo Jesu ad episcopatum, et tamen ascendit aliunde in ovile ovium.

quia non ambulat per humile ostium scil. Christum,

qui dicit: Ego sum ostium, per me si quis intraverit, salvabitur.

Istud dixi disputative, exspectans majorem informationem.

 

 

24.

Condemnatio 45 articulorum Wiclef per doctores facta est irrationabilis et iniqua, et male ficta est causa per eos allegata, videlicet quod nullus ex eis est catholicus, sed quilibet eorum aut est haereticus, aut erroneus, aut scandalosus.

 

 

25.

Non eo ipso, quod electores vel major pars eorum consenserit viva voce secundum ritus hominum in personam aliquam, eo ipso illa

patet instantia in Agnete, quae at ecclesia

aestimabatur esse legitimas papa

persona legitime est electa, vel quod eo ipso est verus et manifestus successor vel vicarius Petri apostoli, vel alterius apostoli in officio

officio et vitae merito

ecclesiastico; unde sive electores bene vel male elegerunt, operibus electi debemus credere, nam eo ipso, quo quis copiosius operatur meritorie ad profectum ecclesiae, habet a deo ad hoc copiosius potestatem.

 

 

26.

Non est scintilla apparentiae, quod oportet esse unum caput in spiritualibus regens ecclesiam, quod semper cum ipsa militante ecclesia conversetur; patet, quia stat, ecclesiam pro magno tempore esse sine papa, ut jam stat post condemnationem Joannis XXIII.

 

 

27.

Christus sine talibus monstruosis capitibus per suos veraces discipulos

ut sine Agnete et Joan. XXlll et aliis,

qui fuerunt haeretici vel aliter criminosi

sparsos per orbem terrarum melius suam ecclesiam regularet.

 

 

28.

Apostoli et fideles sacerdotes domini strenue in necessariis ad salutem regularunt ecclesiam, antequam papae officium foret introductum. Sic

quoad temporalem dominationem et praefecturam

facerent deficiente per summe possibile papa usque in diem judicii.

 

 

29.

Nullus est dominus civilis, nullus est praelatus, nullus est episcopus, dum est in peccato mortali.

Secundum officium et vitae meritum, ut sancti sententiant,

Ozeae 8: Ipsi regnaverunt, et non ex me principes exstiterunt,

et ego non cognovi. Illud adducunt communiter

Sancti Gregorius, Bernardus, etc.

Hic jam ponunt articulos extractos de processu causae;

et ubi scriptura vel ratio in contrarium posita,

sed potius falsa et injusta, sibi ascribunt testes,

dicentes fore fide dignos, qui tamen fuerunt

ejus inimici, vali (sic) et sibi suspecti.

Articuli extracti ex processu causae contra Joannem Hus

sufficienter deducti et probati per testes fide dignos.

Et primo articulus 4 et etiam 8, in quibus continetur, quod Joannes Hus pertinaciter articulos erroneos Wiclef in civitate Pragensi in scholis et praedicationibus publicis praedicavit et defendit.

Non est verum, quod umquam talia procurassem,

cum sub protestatione posui argumenta pro aliquibus articulis,

qui videbantur mihi veri.

Item articulus 9, in quo continetur, quod propter praemissa in civitate Pragensi secuta est seditio grandis, facta dolo et culpa Joannis Hus, in tantum, quod notabiles viri et catholici deum timentes coacti sunt exire et latere extra civitatem praedictam, stragesque, damnationes, sacrilegia aliaque horribilia exsecrabilia orta et secuta sunt, operam dante et procurante praefato Joanne Hus cum suis complicibus.

Non est verum, quod umquam talia procurassem.

Item articulus 10, in quo continetur, quod Joannes Hus continue in dicta civitate Pragensi fuit et erat sectator, fautor et eruditor ac defensor errorum quondam Joannis Wiclef haeresiarchae, et ut talis et pro tali tentus, nominatus et reputatus in dicta civitate et in partibus vicinis.

Non est verum, quamvis aliqui inimici talem me reputarunt.

Item articulus 15 et etiam 16, in quibus continetur, quod dominus archiepiscopus Pragensis exsequendo mandatum domini Alexandri, felicis recordationis papae quinti, quo sibi mandavit et commisit, ne ex tunc in antea aliquis auderet in locis privatis dictae civitatis, nisi in ecclesiis cathedralibus, collegiatis, parochialibus, monasteriis et eorum cimiteriis ad populum praedicare, quod praefatus dominus archiepiscopus continuando literarum apostolicarum executionem, hujusmodi inhibuit in generali synodo tunc Pragae congregata. Ipse vero Joannes Hus executioni dictarum literarum, nec non sententiae et prohibitioni hujusmodi de facto se opposuit, et post eandem prohibitionem de mense Junii, et praesertim XXII die illius mensis, et ex post pluribus et diversis vicibus, in quadam capella Bethleem nuncupata ad populum praedicavit, et ibidem populum copiosum convocavit et convocari procuravit, contra prohibitionem antedictam.

Verum est, quia appellaveram ad ipsum Alexandrum

pro meliori informatione, sicut patet in processu causae.

Item articulus 17, in quo continetur, quod praefatus Joannes Hus tam de dicto mense Junii anni domini millesimi CCCCX, quam etiam ante et post in dicta capella praedicando ad populum ibidem collectum, et etiam in diversis aliis locis civitatis Pragensis, diversis vicibus multos errores et haereses, tam ex dictis libris dicti quondam Joannis Wiclef, quam ex sua protervitate et dolositate astruxit, docuit, disputavit et pro posse defendit, maxime infrascriptos, videlicet, quod post consecrationem hostiae in altari maneat panis materialis vel substantia panis.

Non est verum.

Item articulos 18, in quo continetur, quod sacerdos existens in peccato mortali non conficit corpus Christi, non ordinat, non baptisat.

Non est verum; nam praedicavi oppositum.

Item articulus 19, in quo continetur, quod indulgentiae papae seu episcoporum concessae nihil prosunt.

Non est verum; pecuniarias autem indulgentias cum taxa,

et erectionem crucis factam contra Christianos reprobavi,

et scripsi de indulgentiis, quod sacerdotes Christi possunt

ministerialiter dare remissionem peccatorum vere

contritis et confessis a poena et a culpa.

Item articulus 21, in quo continetur, quod Romana ecclesia sit synagoga Satanae.

Non est verum; nam pono in libro «de Ecclesia»,

esse sanctam Romanam ecclesiam, quae est, secundum sanctos,

omnes fideles Christiani ad obedientiam Romani

pontificis juxta legem Christi pertinentes.

Item articulus 24, in quo continetur, quod nulla haeresis debeat exterminari per potentiam, sed per disputationem in scholis.

Non est verum; sed dixi, quod primo scriptura

vel ratione debet convinci haereticus, sicut dicunt

sancti Augustinus et Bernardus.

Item articulus 26, in quo continetur, quod dictus Joannes Hus ad seducendum populum et simplices ausu temerario dixit, quod in Anglia multi monachi et alii magistri convenissent in quadam ecclesia sancti Pauli contra M. Joannem Wiclef, et non poterant eum convincere, sed statim tonitru et fulgur de coelo descendisset super eos, et rupisset ostium ecclesiae, ita quod magistri et monachi vix evasissent ad civitatem Londoniensem. Et hoc dixit ad auctorisandum dictum Joannem Wiclef, unde prorumpendo in verba dixit ad populum in haec verba: Utinam anima mea esset ibi, ubi est anima Joannis Wiclef! Et post literam quandam falsificatam sub sigillo falso universitatis studii Oxoniensis pluries publicavit, in qua continetur, licet false, Joannem Wiclef fuisse verum, catholicum et doctorem evangelicum, bonae famae et conversationis laudabilis, ab aevo suae juventutis usque in diem exitus sui.

Non est verus iste articulus in multis punctis,

et plenus est convolutis mendatiis.

Item articulus 29, in quo continetur, quod seculares debeant auferre bona temporalia, quod hoc esset meritorium.

Non est verum.

Item 32 et etiam 37 articuli, in quibus continetur, quod Joannes Hus, existens in excommunicatione et aggravatione, divinis se immiscuit, populo praedicavit et publice dixit, quod non curaret excommunicationem, quia non potest excommunicari quis ab homine, nisi per prius sit excommunicatus a deo.

Non est verum, sed dixi, quod sub appellatione possum praedicare,

et quod injusta excommunicatione non nocet homini justo,

dum ipsam humiliter tolerat propter deum.

Item articulus 38, in quo continetur, quod Joannes Hus diversos errores praedicavit, ex quibus scandala exorta sunt inter praelatos et populum regni Bohemiae et magistros et scholares studii Pragensis.

Non est verum.

Item articulus VII, in partibus, in causa inquisitionis coram archiepiscopo Pragensi datus et oblatus contra Joan. Hus, in quo continetur, qualiter Joan. Hus ad populum dixit: Ecce papa nuper defunctus, videlicet Alexander papa quintus, nuper scripsit archiepiscopo Pragensi pro exstirpandis erroribus Joan. Wiclef in Bohemia et Moravia, et quod ibi sunt multi homines, opiniones et errores Wiclef contra fidem tenentes, quorum corda sunt haeresi infecta; et ego dico, et deo regratior, quod ego nullum Bohemum vidi haereticum; et quod ad verba praemissa populus clamabat: Mentitur, mentitur!

Non est verum quoad finem, quod sic populus clamasset;

nam clamaverunt dicentes: Mentiuntur, qui nos dicunt haereticos;

et verus est articulus quoad principium.

Item articulus IX, in quo continetur, quod idem Joannes Hus dixit in vulgari ad populum: Ecce impleta est prophetia quam praedixit Jacobus de Tharamo, quod anno domini MCCCCIX surget unus, qui evangelium et epistolas et fidem Christi persequetur, per hoc denotando D. Alexandrum, qui in suis bullis mandavit libros Wiclef cremari.

Non est verum in forma, sed aliqua dixi,

nec ipse Alexander mandavit in bulla Widef cremari.

Item articulus XI, in quo continetur, quod Joan. Hus dixit, quod Alexander papa nuper defunctus, nescio tamen, si sit in coelo vel in inferno, scribit in cutibus suis asinisis, quod archiepiscopus cremare deberet libros Joannis Wiclef, in quibus multa bona continentur.

Verum est quoad primum quod dixi,

sed quod praeciperet cremare non dixi,

quia non scripsit hoc in bulla.

Item articulus alius de responsione sua, in qua continetur, quod dictus Joannes Hus literam post ejus recessum de Bohemia dimisit ad legendum populo, quae continet, ut pensantes laborem ejus sollicitum, quem cum eis habuit –

Ecce non plus scripserunt de isto articulo,

ad quem aestimo habetis in responsione,

in copia primorum articulorum in

primo carcere copiatorum.

Ultimo stabat scriptum:

Articuli lecti contra doctrinam et personam Joannis Hus, die Martis i.e. feria 3rd post Viti, XVIII mensis Junii, in congregatione publica, et traditi notario.

Et ego Joannes Hus, semper in spe servus Jesu Christi,

scripsi responsiones ad articulos in eorum copia,

sicut et in ista, juxta meam conscientiam,

de qua omnipotenti domino debeo reddere rationem.

Ad articulos extractos de libellis meis non potui sententias scribere,

et propter brevitatem temporis, et propter carentiam papyri,

et propter periculum, etc. Et aestimo,

quod in primis articulis sunt ad aliquos explanandos

et probandos positae sanctorum auctoritates.

Jam restat vel revocare et abjurare et poenitentiam

mirabilem suscipere, vel comburi.

Pater et filius et spiritus sanctus, unus deus,

in quem credo et confido, dabit, intercedentibus

omnibus sanctis et hominibus justis,

spiritum consilii et fortitudinis,

ut possim laqueum Satanae effugere,

et in ipsius gratia finaliter permanere.

Amen.

 

―――――

 

Omnes articuli ex libellis et ex processu causae sic sunt

glossati in responsione concilii, sicut hic sunt

glossati breviter, oblati fer. III post Viti (18 Jun.).

 

Datum feria quinta proxima post festum sancti Viti martyris (20 Jun.), de carcere apud fratres dictos Minores vel Bosáci.