B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Libri scholastici imperatoris Maximiliani
ca. 1465 - 1471
     
   


L i b e r   i n s t i t u t i o n i s
i m p e r a t o r i s   M a x i m i l i a n i   I


E x h o r t a t i o
f o l .   1 6 v   -   2 0 v


____________________________________________

 
[fol. 16v]
     Exhortatio illustrissimo Austriae Archiduci Maximiliano acta a quodam eius devoto.

     Magnificentiam tuam, O princeps serenissime, ardens amor meus cogit perorare sermone licet agresti, summo ut velis studio virtutum conscendere arcem, qui regia ex stirpe natus illustrissimi ducatus apicem in Austria, Styria et Carinthia nactus es. Scio enim te praestantis ingenii puerum ac mirae industriae. Verum. Quanto vivacior es sensu et ratione perspicacior, tanto et virtutibus eris aptior et viciis. Virtutes sequere, fuge vitia! Ne opinionibus pravis naturae lumen extinguas et moribus malis dignitatis tuae gloriam obnubiles sicque ab omni degeneres bono. Id autem te facere posse nequaquam arbitreris, nisi primum infantilium excluseris rudimenta errorum et crescente aetate ad maturam coneris virtutem temet ipsum evehere. Quoniam ut pinguis ager sentibus, sic iuventus abundat erroribus. Quibus nisi diligenter evulsis uterque iugi studio purgetur, utriusque simul in ipso flore peribit. Inclina igitur sapientiae aurem tuam, soboles illustrissima! Et audi disciplinam, [fol. 17r] ut sapiente sapientior fias et docente doctior. Depingam quippe succinctius quae te illustriorem tibimet reddant, subiectis populis honorabiliorem, cariorem universae ecclesiae fidelium, ac summe gratum pariter et acceptum deo factori tuo, qui principem te constituit et dominum super credentem sibi populum, cum prudentia ut gubernares, iudicares iustitia, forti defensares animo et clementi bonitate foveres. Nam inter praeclaras animi dotes quibus homo ceteris perfectior est animantibus, naturale quoddam rationis lumen sortimur, quo in hoc salo iustitiae per callem directi caelestem nancisceremur portum. Nec altero iam duce opus esset, si peculiarem nos debere peragere vitam natura instituisset, sed ipse sibi quisque dux esset et princeps summo sub principe deo militaturus. Nunc autem editi sumus civilis animantia vitae, ut mutue familiaritatis obsequio omnem calamitatis nostrae possemus mediam vicissim relevare. Sed unius eiusdemque politiae membra dum proprio invigilant commodo, humana periclitaretur societas intenta diversis, si honesti ducis non fungeretur officio, qui sua linquens totius gerat multitudinis curam. [fol. 17v] Sapientis Salomonis innitor sententiae dicentis. Ubi non est gubernator, dispergitur populus. Quare pius deus misertus populi sui erexit in terris regnantium solia et diversarum dignitatum principatus, constituti in hiis ut subiectae plebis salutem potissimum procurarent, quae pax est et ipsius unitas, qua remota socialis perit utilitas vitae. Nec iustus censendus est princeps non recta consilia non aequa potestas iustumve dominum, si oves negligat ad pacis reducere caulam. Equidem suos si admiserit populos angustiis quassari, non se principatum, sed tyrannidem se agnoscat exercere, quam iniqua cupiditas si non peperisset, pax secura, requies perpetua ecclesiam possedisset. Nunc autem enixa sponsam dei ubilibet terrarum perturbat discordiis, rebus spoliat suis, ac impiorum manibus atrociter dilaniat. Hinc episcoporum collegia, quos Christi habemus apostolos, destituuntur? Vastantur coenobia monachorum, consecrata Deo templa alia quidem exusta sunt, alia funditus eversa, alia raptorum latibula, alia habitacula meretricum, nonnulla denique saevientium in Christi gregem defendicula luporum. Inde innocentes rapiunt, viduas spoliant et pupil[fol. 18r]los ac perimunt insontes, quorum nituntur adipe rapacem satiare animum, atque ferinam inebriare sitim sanguine innocenti. Haec, o Maximiliane ducum illustrissime, et inaudita saeculis mala, unde nostris evenere temporibus non alia profecto ex re quam quod moderni principatus in tyrannidem versi pacem turbant, dissociant unicordes, privata cumulant, communia non curant, diripiunt aliena, potentes ne insurgant fraude circumveniunt, destruunt sapientes ne redarguant, obstruunt ora praedicantium ne corripiant, disciplinae studium auferunt ne subditi prudentes fiant, quos inscios semper esse cupiunt et ignaros, ne perversam eius potestatem agnoscant, amicitias solvunt, quae fidem generant, ut dum alter altero diffidit, contra illatam eis iniuriam nil moliri possint. Discordias seminant, exortas nutriunt, arbitrantes eorum potentiae non posse aeque facile resistere cum cives a civibus, nobiles a nobilibus discordant. Custodiam sui negotia patriae non indigenis sed exteris committunt, metuentes quibus fidendum erat et fidentes quibus nihil fidei est, quod malum immeritis irrogatae iniuriae faciunt, et indignis erogata beneficia. Sic amici ex hostibus, hostes ex amicis fiunt. Subditis [fol. 18v] rapiunt, quae diris praedonibus largiuntur, spoliant qui suis pascendi opibus erant, cumque diviserint, quos conglutinare debebant, parte una alteram affligunt ut clavum clavo retundant. Sed Deo favente quorum dominato est tyrannica, tyrannicus utique finis erit. Nempe Alexander Phereus tyrannizans crudeli mucrone interiit, Dionysius Syracusanus subiecti militis occubuit gladio, Hyparchus Atheniensis tyrannus ferro praeripitatus est. Cassius et Mellius, Catilina quoque et Apulegius non tyranni sed tyrannidem affectantes inque ipsis conatibus deprehensi miserabiliter oppressi sunt; Cajum et Neronem, Domitianum et Apostatam a fide Julianum ac omnem tyrannorum principum catervam si metiri velim, usitatum invenio et communem eorundem exitum gladium aut venenum. Verumque illud a satirico constat affatum: ad generum Cereris sine caede et vulnere pauci descendunt reges et sicca morte tyranni. Non hos te cupio sequi, mi princeps serenissime, sed aliud pandam virtutis iter, quod pergere libeat, ut celsiorem queas tui principatus obtinere dignitatem. Quippe altiorem quo sortiris gradum, eo irreprehensibilior laudabiliorque debet esse vita, quam paucis [fol. 19r] limitibus describam. Katholicus itaque princeps si esse voles, mi Maximiliane, ab infantiae annis in senectam usque ante omnia deum colas, agnosce eum dominum conditorem tuum et salvatorem supremum, omni virtute eum dilige, habeto pro oculis semper et in omnibus filialiter time. Serva eius mandata, suis obedi praeceptis et consiliis obtempera. Non subtrahas illi famulatum debitum, in collatis beneficiis ne sis ingratus et pro conferendis supplex eum adora. In eius cultu ne torpeas, sanctificata sibi templa venerare. Institutas ab eo solennitates festiva statutis temporibus, offer decimas et oblationes tuas ac orationes devotissime persolve. Tracta reverenter vasa ecclesiae, sacramenta Christi humilis et poenitens suscipe, honora sacerdotium, clerum ama, benignum te exhibe famulis Dei, sicque Deo totis stude ex praecordiis famulari instar optimi principis Constantini Caesaris semper Augusti, qui signum crucis semper in brachio detulit de auro factum, oraculum quoque secum et tabernaculum in modum ecclesiae ne ipse suusque exercitus sacro limine privaretur. Hoc si feceris, inimicos tuos persequeris e caelo adiutus, nec poterunt stare adversum te, quamdiu ambulaveris in praeceptis domini Dei tui et servieris illi in toto corde tuo. Ad haec animam tuam sapientiae desponsa, ut quae iusta sunt agno[fol. 19v]scas, divinam addisce scientiam nec non et humanam, et ut in perpetuum regnes, dilige doctrinam non aliter ratus bene te posse patriam regere, quam si ipse sapiens fueris et innitaris consilio prudentum. Imbue affectum virtutibus, compone mores et honestatem sectare, superbiam crede et gloriae cupiditatem plebeum crede malum quae inter amicissimos maximas plerumque solet inimicitias excitare. Utrumque ergo devita. Ne sis prodigus aut avarus, hoc enim onerosum aliud vero odiosum ducem efficit et praesidentia indignum. Renuunt homines illi subici, qui avaritiae est subiectus. Quamobrem noli auro sed habentibus aurum imperare, mallens subiectos quam fiscum abundare et intellige divitis patriae inopem dominum esse non posse. Eam quae in omnibus pulchra est, pulcherrimam in principe castitatem non ambige. Quid enim vero pudico principe formosius? Quid obscenius impudico? Unius namque mulieris applausu robustissima emarcuit fortitudo Sampsonis. Consecratum a deo principem David regem stravit femina et carnis cecavit illecebra indicibilem sapientiam Salomonis. Devita luxis saeculi, crapulam fuge, neque des vino corpus tuum aut carnem tuam potationi assiduae. Dilige subiectum tibi populum et patri[fol. 20r]am tuam ama. Huius felicem ac bonum te existima ducem, quando criminibus alienis invectas miserias propria virtute discusseris, restitueris damna, reddideris pacem, liberaveris appressos, pupillo subveneris ac viduae et pristinam reduxeris libertatem. Loquere vera, serva fidem atque ita linguam institue, ut mentiri nescias. Iram in principe turpissima scias, crudelitatem vero nominari etiam nephas esse. Cur enim in quempiam exardescet princeps, cum sanctius sit iniuriam oblivisci quam ulcisci? et inimicum placare quam perdere? Nulli te neges cum non tibi modo sed reipublicae natus sis, ac modestissimum responsum in tuis semper auribus sonet. Sit aequitate temperatus rigor, sit severitas mixta clementiae, prudentiae alacritas, maturitas, celeritati, securitati cautio, modestiae iocus, auctoritas levitati. Sit in gestu decor, in convivio sobrietas, suavitas in sermone, in reprehensione caritas, fides in consilio, in iudicio libertas, in praemio sit tibi calcar, frenum in supplicio. Ad illud ardenter, ad hoc pigrius accede. Alio vultu superbum hostem, alio civem noxium ferias. Illic exulta, hic dole. Subiectis parce, debella superbos. Ducatus tui praesidia amicos tene, quos non armis, non pecunia, sed officio et fide ag[fol. 20v] glutinabis. Audi seniorum consilia et inquire aenigmata magnorum. Prefice rectores Deum timentes et iustos constitue iudices. Non aspice munera quae excecant oculos sapientum et mutant verba iustorum. Esto robustus animo, decerta viriliter impios et oppressorum populi tui rabiem fortiter expugna. Benefac pauperibus et egenis largiter tribue. Et in omni vita tua iustitiam tene, ac pro ea ad mortem usque concerta, sciens neminem in caelestibus posse principari nisi strenue militaverit. Haec si feceris, illustrissime principum mi Maximiliane, perpetuam consequeris aeternae felicitatis premium magnis rerum preparatum rectoribus, omni fama maius, omni laude melius, omni denique gloria excellentius, idipsum tibi supremus princeps qui te fecit et redemit gratiose contribuere dignetur ac nobis longiori aevo felicem consolatorem conservare. Amen.
     Pauce haec tibi peritorum conscripsi decreta, ut discas, puer, senex quomodo regas, ethereum si cupis scandere thronum. Et praedicatorum Wiennae monasterium, cuius ego frater, pio semper ac benigno commendatum sit affectu serenitati tuae, ut ipsi exoratores, tui, te tuente et favente grata Deo obsequia praestent universo ducatui tuo perpetuum ad honorem.


[fol. 21r - 22v vacant]