Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Fragmenta super librosDe anima Aristotelis
1514/1515
|
____________________________________________________________
|
|
|
Utrum per tactum cognoscatur hominisprudentia et non per alium sensum?
(1) Alia dubitatio est, quia dixit Aristoteles, quod per tactum cognoscitur hominis prudentia et non per alium sensum, ideo quaeritur, utrum hoc sit verum. Et videtur, quod hoc possit fieri secundum alios sensus, quoniam in I De natura animalium Aristoteles dat modum, quo cognoscantur mores hominum per oculos, nares, aures et similia. Videtur autem, quod magis visus et auditus hoc faciant, primo, quia per visum iudicamus de corporalibus et incorporalibus, per tactum vero solum corporalia iudicamus. Cum ergo visus ad plura se extendat, videtur, quod per visum magis arguatur ingeniositas quam per tactum.(2) Item, quia nullus sensus ita certe iudicat sicut visus.(3) Item, quia est magis immaterialis ipso tactu; magis ergo accedit ad intellectum.(4) Quare videtur, quod ex illo magis arguatur ingeniositas. Unde in prooemio Metaphysicae dicitur, quod visus maxime diligitur.(5) Videtur etiam hoc esse magis in auditu, quia auditus est magis spiritualis tactu et magis accedit ad intellectum. Item auditus est sensus disciplinae.(6) In oppositum est Aristoteles hic. Item tactus est fundamentum omnium aliorum sensuum. Cum ergo nobiliori complexioni attribuatur anima nobilior, videtur, quod ex tactu arguatur prudentia magis quam ex aliquo alio sensu.(7) In hac materia mihi videtur esse dicendum, quod tactus magis faciat ad prudentiam, non quia per se hoc faciat, ut argumenta concludunt, sed quia tactus est universalis sensus per omnes partes animalis diffusus et fundamentum aliorum sensuum, tam interiorum quam exteriorum. Hinc est, quod tactus magis est argumentum ad prudentiam quam alius sensus. Ex tactu enim percipimus, quod cogitativa et omnes alii sensus sunt boni. Nullus autem sensus potest hoc facere, quia nullus alius est ita universalis, sicuti est iste. Quamvis enim ex visu arguamus aliquam dispositionem in homine, non tamen arguimus universalem dispositionem, sicut arguitur ex tactu. Et hoc est, quia tactus per totum disseminatur.(8) Ad rationes in oppositum respondetur. Ad primam dico, quod visus per se ratione eorum, quae cognoscit, magis facit ad hoc, sed tactus, prout est fundamentum omnium virtutum, magis facit ad cognoscendum prudentiam. Non tamen negamus, quin ex visu et aliis sensibus cognoscatur bonitas ingenii, sed dicimus, quod magis ex tactu hoc cognoscitur.(9) Ista responsio ponitur hic a sancto Thoma et a Themistio. Sed tunc est dubitatio, quia dicis ideo ex tactu magis cognosci prudentiam, quia est fundamentum aliarum virtutum. Oportebit ergo, quod ex tactu arguatur etiam bonitas aliorum sensuum, quia est fundamentum illorum. Cum ergo homo sit perfectissimi tactus, erit et in aliis sensibus perfectior aliis animalibus. Cuius tamen oppositum dixit Aristoteles superius. De hoc vos considerabitis. |