Carolus Bovillus
ca. 1475 - ca. 1566
Libellus de nihilo
|
|
|
______________________________________________________________________________
|
|
L.De theologia affirmativa et negativa
I.Deus utrovis modo et affirmationeet negatione nobis (iuxta modulum nostrum)in tenebris pellucet atque suffulget.
(1) Theologia est divina agnitio a nobis aut sensibilibus signis petita aut interna meditatione concepta aut angelica revelatione divinoque spiritu sacris animis infusa. His quippe tribus modis divinae altissimae scientiae efficimur consortes nobisve deus ille summus (corporeis invius oculis) in tenebris revelatur illiusque scintillula interiori nostrae mentis oculo suffulget. Primus autem theologiae divinaeque scientiae modus ceteris duobus inferior et abiectior reperitur. Hoc enim modo mens humana philosophico more ascensuum adminiculo e sensibili mundo in intelligibilem transferri contendit sensibilibusque signis intenta intelligibilium divinarumque rerum coniecturas ex iis elicit. Secundus vero priore absolutior est et gradu uno eminentior. Nam eo ipso consummata mens (ut in libro De intellectu docuimus), quae prius a mundo et sensibilibus rebus species captabat, sui iam compos effecta atque in se recepta, suarum notionum evadit opifex eaque per se meditari sufficit, quorum nullus exstitit prior sensus, quorum nullae sunt species quaeve abdita et interstite caelo dissita a nobis sunt. Et haec theologia secunda philosophia transcendens sive metaphysica nuncupatur, prioris philosophiae finis, eius adminiculo parta atque acquisita. Tertius vero divinae lucis scientiae et irradiationis modus divino quodam animae excessu et exstasi in nobis paratur. Et hic modus ceteris est longe praestantior, quae propheticum sanctarumque animarum felicissimum cum deo congressum arcanamque dei visionem nuncupamus. Primis enim modis duobus animae (velut divino destituto praesidio illiusque lumine orbatae) in sudore et labore vultus sui panem suum spiritalemve escam a mundo infelicis huius tempore exilii emendicare iubentur. Ast tertio et ultimo modo spirante (iuxta sacra eloquia) ubi vult divino spiritu, haud (ut prius) labore proprio neque in dierum fluxu annorumve spatio sacram dei scientiam nobis vindicamus, sed divina sola clementia illustratae hominum mentes momento omnem a sancto spiritu edocentur veritatem, quod priscis apostolis et ingentibus illis Christianae ecclesiae columinibus tam in scientia quam in sermone contigisse sacratissima lectio profitetur. Itaque relictis duobus postremis theologiae divinaeque scientiae modis de prima impraesentiatum theologia loquimur, qua divinus ille radius (ut divus Areopagita testatur) varietate sensibilium carnaliumque velaminum vestitus nobis illucet. Neque enim (ait) possibile est humanae menti ad spiritalem illam caelestium rerum intelligentiam conscendere, nisi ad hanc mortalium rerum similitudinibus formisque ducatur. In hoc autem divinae cognitionis modulo contingunt affirmatio et negatio sectusque est et in affirmativam et in negativam theologiam, ut in sequentibus propositionibus ostendemus.
II.Deus omnium sensibilium ipsiusque nihili et positione et ablationeinsignitur, nunc omnibus investitur, nunc vero cunctis nudatur.
(2) Deus non modo intelligibilium et sibi antistantium immediatarumve rerum, sed remotissimarum et maxime dissimilium (ut sensibilium et materiae ipsiusve nihili) nominibus interdum exprimitur. Omnia quippe in deo statuuntur, in quo tamen sunt nulla, omnia illi induntur nomina, qui ineffabilis est, omnibus illum perquirimus, qui est investigabilis et cuius (ut sacer Dionysius ait) nulla exstant vestigia eorum, qui ad secretissimam eius et inviam caliginem penetrarunt. Omnia esse dicitur, qui nihil est eorum, quae subsistunt. Modo ens vocatur, modo non ens. Nunc omnium positionibus investitur, nunc eorum ablationibus nudatur.
III.Assertiva theologia descendens a deo per mediacuncta ad nihil usque pergit.
(3) Assertiva theologia a perfectis pergit ad imperfecta, a sublimioribus et potioribus ad inferiora et peiora descendit. Ea namque imprimis deo ascribit, quae suapte natura (ut ait Dionysius) honestiora sunt suamque naturam altius ex humo attollunt. Deinde ex vilioribus etiam materiae partibus haud incongruas illi similitudines effingit. Materia quippe, etsi prope nihil sit non enti vicina et entium extremum ac minimum, tamen (ut sanctus ille ait) ipsa a summo bono nacta substantiam per omnes sui partes atque distinctiones intellectualis decoris quasdam prae se fert imagines, per quas ad spiritales, divinas primitivasque formas possumus ascendere. Et non modo assertiva theologia a deo per cuncta media ad materiam usque et entium extremum devolvitur descenditque, sed et in nihilum usque pertransit ipsiusque nihili nomen deo interdum ascribit, veraciter praedicans ac in mysterio pronuntians nihil esse deum, quem, quid sit, definire est impossibile cuiusve ratio et conceptio nulla est.
IV.Negativa theologia assertivae contranititur a nihilo permateriam cunctaque media in deum scandens.
(4) Assertivae theologiae finis est totius negativae initium. Ad quod enim illa extreme devolvitur, ab hoc ista elevari incipit, quoad claudat inferatque deum. Utriusque theologiae eadem sunt extrema, media eadem. Unica est ambarum linea, qua sibi invicem a deo in nihilum aut a nihilo in deum contranituntur. Quicquid enim est a deo usque ad materiem, ens est et essentiae particeps. Materia vero ultimum est entium ob nimiam a deo distantiam (velut iam senescente substantia) actu non ens et incompleta substantia et ens solum in potentia. Nihil vero subest materiae, ut quod neque actu neque potentia sit ens. Universorum autem rectam lineam et eorum, quae subsistunt, substantialem ordinem septenis entibus claudimus finimusque: deo, angelo, homine, animalibus, plantis, mineralibus et materia, sub qua nihil. Aut enim vi cognitionis praedita sunt omnia aut vivunt aut sunt. Porro oculata et cognoscentia sunt quattuor: deus, angelus, homo, animal. Vivunt autem plantae, mineralia denique subsistunt. Et haec ultima sunt perfecta et stata in actu entia. Nam mixta imperfecta et elementa sub mineralibus clauduntur, utpote quae perfectiorum entium sunt seminaria suapte natura inconstantia citaeque transmutationis. Materia vero neque est neque non est, sed potentia quidem est, actu vero non est.
|
|