BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

D. Junius Juvenalis

ca. 60 - post 130

 

Saturae

 

Satura II

 

_______________________________________________________

 

 

 

Ultra Sauromatas fugere hinc libet et glacialem

Oceanum, quotiens aliquid de moribus audent

qui Curios simulant et Bacchanalia vivunt.

indocti primum, quamquam plena omnia gypso

5

Chrysippi invenias; nam perfectissimus horum,

si quis Aristotelen similem vel Pittacon emit

et iubet archetypos pluteum servare Cleanthas.

frontis nulla fides; quis enim non vicus abundat

tristibus obscenis? castigas turpia, cum sis

10

inter Socraticos notissima fossa cinaedos?

hispida membra quidem et durae per bracchia saetae

promittunt atrocem animum, sed podice levi

caeduntur tumidae medico ridente mariscae.

rarus sermo illis et magna libido tacendi

15

atque supercilio brevior coma. verius ergo

et magis ingenue Peribomius; hunc ego fatis

inputo, qui vultu morbum incessuque fatetur.

horum simplicitas miserabilis, his furor ipse

dat veniam; sed peiiores, qui talia verbis

20

Herculis invadunt et de virtute locuti

clunem agitant. ‹ego te ceventem, Sexte, verebor?›

infamis Varillus ait, ‹quo deterior te?›

loripedem rectus derideat, Aethiopem albus.

quis tulerit Gracchos de seditione querentes?

25

quis caelum terris non misceat et mare caelo

si fur displiceat Verri, homicida Miloni,

Clodius accuset moechos, Catilina Cethegum,

in tabulam Sullae si dicant discipuli tres?

qualis erat nuper tragico pollutus adulter

30

concubitu, qui tunc leges revocabat amaras

omnibus atque ipsis Veneri Martique timendas,

cum tot abortivis fecundam Iulia vulvam

solveret et patruo similes effunderet offas.

nonne igitur iure ac merito vitia ultima fictos

35

contemnunt Scauros et castigata remordent?

Non tulit ex illis torvum Laronia quendam

clamantem totiens ‹ubi nunc, lex Iulia, dormis?›

atque ita subridens: ‹felicia tempora, quae te

moribus opponunt. habeat iam Roma pudorem:

40

tertius e caelo cecidit Cato. sed tamen unde

haec emis, hirsuto spirant opobalsama collo

quae tibi? ne pudeat dominum monstrare tabernae.

quod si vexantur leges ac iura, citari

ante omnis debet Scantinia. respice primum

45

et scrutare viros, faciunt nam plura; sed illos

defendit numerus iunctaeque umbone phalanges.

magna inter molles concordia. non erit ullum

exemplum in nostro tam detestabile sexu.

Tedia non lambit Cluviam nec Flora Catullam:

50

Hispo subit iuvenes et morbo pallet utroque.

numquid nos agimus causas, civilia iura

novimus aut ullo strepitu fora vestra movemus?

luctantur paucae, comedunt coloephia paucae.

vos lanam trahitis calathisque peracta refertis

55

vellera, vos tenui praegnantem stamine fusum

Penelope melius, levius torquetis Arachne,

horrida quale facit residens in codice paelex.

notum est cur solo tabulas inpleverit Hister

liberto, dederit vivus cur multa puellae.

60

dives erit magno quae dormit tertia lecto.

tu nube atque tace: donant arcana cylindros.

de nobis post haec tristis sententia fertur?

dat veniam corvis, vexat censura columbas.›

Fugerunt trepidi vera ac manifesta canentem

65

Stoicidae; quid enim falsi Laronia? sed quid

non facient alii, cum tu multicia sumas,

Cretice, et hanc vestem populo mirante perores

in Proculas et Pollittas? est moecha Fabulla;

damnetur, si vis, etiam Carfinia: talem

70

non sumet damnata togam. ‹sed Iulius ardet,

aestuo.› nudus agas: minus est insania turpis.

en habitum quo te leges ac iura ferentem

vulneribus crudis populus modo victor et illud

montanum positis audiret vulgus aratris.

75

quid non proclames, in corpore iudicis ista

si videas? quaero an deceant multicia testem.

acer et indomitus libertatisque magister,

Cretice, perluces. dedit hanc contagio labem

et dabit in plures, sicut grex totus in agris

80

unius scabie cadit et porrigine porci

uvaque conspecta livorem ducit ab uva.

foedius hoc aliquid quandoque audebis amictu;

nemo repente fuit turpissimus. accipient te

paulatim qui longa domi redimicula sumunt

85

frontibus et toto posuere monilia collo

atque bonam tenerae placant abdomine porcae

et magno cratere deam. sed more sinistro

exagitata procul non intrat femina limen:

solis ara deae maribus patet. ‹ite, profanae,›

90

clamatur, ‹nullo gemit hic tibicina cornu.›

talia secreta coluerunt orgia taeda

Cecropiam soliti Baptae lassare Cotyton.

ille supercilium madida fuligine tinctum

obliqua producit acu pingitque trementis

95

attollens oculos; vitreo bibit ille priapo

reticulumque comis auratum ingentibus implet

caerulea indutus scutulata aut galbina rasa

et per Iunonem domini iurante ministro;

ille tenet speculum, pathici gestamen Othonis,

100

Actoris Aurunci spolium, quo se ille videbat

armatum, cum iam tolli vexilla iuberet.

res memoranda novis annalibus atque recenti

historia, speculum civilis sarcina belli.

nimirum summi ducis est occidere Galbam

105

et curare cutem, summi constantia civis

Bebriaci campis solium adfectare Palati

et pressum in faciem digitis extendere panem,

quod nec in Assyrio pharetrata Sameramis orbe

maesta nec Actiaca fecit Cleopatra carina.

110

hic nullus verbis pudor aut reverentia mensae,

hic turpis Cybeles et fracta voce loquendi

libertas et crine senex fanaticus albo

sacrorum antistes, rarum ac memorabile magni

gutturis exemplum conducendusque magister.

115

quid tamen expectant, Phrygio quos tempus erat iam

more supervacuam cultris abrumpere carnem?

quadringenta dedit Gracchus sestertia dotem

cornicini, sive hic recto cantaverat aere;

signatae tabulae, dictum ‹feliciter,› ingens

120

cena sedet, gremio iacuit nova nupta mariti.

o proceres, censore opus est an haruspice nobis?

scilicet horreres maioraque monstra putares,

si mulier vitulum vel si bos ederet agnum?

segmenta et longos habitus et flammea sumit

125

arcano qui sacra ferens nutantia loro

sudavit clipeis ancilibus. o pater urbis,

unde nefas tantum Latiis pastoribus? unde

haec tetigit, Gradive, tuos urtica nepotes?

traditur ecce viro clarus genere atque opibus vir,

130

nec galeam quassas nec terram cuspide pulsas

nec quereris patri. vade ergo et cede severi

iugeribus campi, quem neglegis. ‹officium cras

primo sole mihi peragendum in valle Quirini.›

quae causa officii? ‹quid quaeris? nubit amicus

135

nec multos adhibet.› liceat modo vivere, fient,

fient ista palam, cupient et in acta referri.

interea tormentum ingens nubentibus haeret

quod nequeant parere et partu retinere maritos.

sed melius, quod nil animis in corpora iuris

140

natura indulget: steriles moriuntur, et illis

turgida non prodest condita pyxide Lyde,

nec prodest agili palmas praebere luperco.

vicit et hoc monstrum tunicati fuscina Gracchi,

lustravitque fuga mediam gladiator harenam

145

et Capitolinis generosior et Marcellis

et Catuli Paulique minoribus et Fabiis et

omnibus ad podium spectantibus, his licet ipsum

admoveas cuius tunc munere retia misit.

Esse aliquos manes et subterranea regna,

150

Cocytum et Stygio ranas in gurgite nigras,

atque una transire vadum tot milia cumba

nec pueri credunt, nisi qui nondum aere lavantur.

sed tu vera puta: Curius quid sentit et ambo

Scipiadae, quid Fabricius manesque Camilli,

155

quid Cremerae legio et Cannis consumpta iuventus,

tot bellorum animae, quotiens hinc talis ad illos

umbra venit? cuperent lustrari, si qua darentur

sulpura cum taedis et si foret umida laurus.

illic heu miseri traducimur. arma quidem ultra

160

litora Iuvernae promovimus et modo captas

Orcadas ac minima contentos nocte Britannos,

sed quae nunc populi fiunt victoris in urbe

non faciunt illi quos vicimus. et tamen unus

Armenius Zalaces cunctis narratur ephebis

165

mollior ardenti sese indulsisse tribuno.

aspice quid faciant commercia: venerat obses,

hic fiunt homines. nam si mora longior urbem

†indulsit† pueris, non umquam derit amator.

mittentur bracae, cultelli, frena, flagellum:

170

sic praetextatos referunt Artaxata mores.