BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

D. Junius Juvenalis

ca. 60 - post 130

 

Saturae

 

Satura III

 

_______________________________________________________

 

 

 

Quamvis digressu veteris confusus amici

laudo tamen, vacuis quod sedem figere Cumis

destinet atque unum civem donare Sibyllae.

ianua Baiarum est et gratum litus amoeni

5

secessus. ego vel Prochytam praepono Suburae;

nam quid tam miserum, tam solum vidimus, ut non

deterius credas horrere incendia, lapsus

tectorum adsiduos ac mille pericula saevae

urbis et Augusto recitantes mense poetas?

10

sed dum tota domus raeda componitur una,

substitit ad veteres arcus madidamque Capenam.

hic, ubi nocturnae Numa constituebat amicae

(nunc sacri fontis nemus et delubra locantur

Iudaeis, quorum cophinus fenumque supellex;

15

omnis enim populo mercedem pendere iussa est

arbor et eiectis mendicat silva Camenis),

in vallem Egeriae descendimus et speluncas

dissimiles veris. quanto praesentius esset

numen aquis, viridi si margine cluderet undas

20

herba nec ingenuum violarent marmora tofum.

Hic tunc Umbricius ‹quando artibus› inquit ‹honestis

nullus in urbe locus, nulla emolumenta laborum,

res hodie minor est here quam fuit atque eadem cras

deteret exiguis aliquid, proponimus illuc

25

ire, fatigatas ubi Daedalus exuit alas,

dum nova canities, dum prima et recta senectus,

dum superest Lachesi quod torqueat et pedibus me

porto meis nullo dextram subeunte bacillo.

cedamus patria. vivant Artorius istic

30

et Catulus, maneant qui nigrum in candida vertunt,

quis facile est aedem conducere, flumina, portus,

siccandam eluviem, portandum ad busta cadaver,

et praebere caput domina venale sub hasta.

quondam hi cornicines et municipalis harenae

35

perpetui comites notaeque per oppida buccae

munera nunc edunt et, verso pollice vulgus

cum iubet, occidunt populariter; inde reversi

conducunt foricas, et cur non omnia? cum sint

quales ex humili magna ad fastigia rerum

40

extollit quotiens voluit Fortuna iocari.

quid Romae faciam? mentiri nescio; librum,

si malus est, nequeo laudare et poscere; motus

astrorum ignoro; funus promittere patris

nec volo nec possum; ranarum viscera numquam

45

inspexi; ferre ad nuptam quae mittit adulter,

quae mandat, norunt alii; me nemo ministro

fur erit, atque ideo nulli comes exeo tamquam

mancus et extinctae corpus non utile dextrae.

quis nunc diligitur nisi conscius et cui fervens

50

aestuat occultis animus semperque tacendis?

nil tibi se debere putat, nil conferet umquam,

participem qui te secreti fecit honesti.

carus erit Verri qui Verrem tempore quo vult

accusare potest. tanti tibi non sit opaci

55

omnis harena Tagi quodque in mare volvitur aurum,

ut somno careas ponendaque praemia sumas

tristis et a magno semper timearis amico.

Quae nunc divitibus gens acceptissima nostris

et quos praecipue fugiam, properabo fateri,

60

nec pudor obstabit. non possum ferre, Quirites,

Graecam urbem. quamvis quota portio faecis Achaei?

iam pridem Syrus in Tiberim defluxit Orontes

et linguam et mores et cum tibicine chordas

obliquas nec non gentilia tympana secum

65

vexit et ad circum iussas prostare puellas.

ite, quibus grata est picta lupa barbara mitra.

rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine,

et ceromatico fert niceteria collo.

hic alta Sicyone, ast hic Amydone relicta,

70

hic Andro, ille Samo, hic Trallibus aut Alabandis,

Esquilias dictumque petunt a vimine collem,

viscera magnarum domuum dominique futuri.

ingenium velox, audacia perdita, sermo

promptus et Isaeo torrentior. ede quid illum

75

esse putes. quemvis hominem secum attulit ad nos:

grammaticus, rhetor, geometres, pictor, aliptes,

augur, schoenobates, medicus, magus, omnia novit

Graeculus esuriens: in caelum iusseris ibit.

in summa non Maurus erat neque Sarmata nec Thrax

80

qui sumpsit pinnas, mediis sed natus Athenis.

horum ego non fugiam conchylia? me prior ille

signabit fultusque toro meliore recumbet,

advectus Romam quo pruna et cottana vento?

usque adeo nihil est quod nostra infantia caelum

85

hausit Aventini baca nutrita Sabina?

quid quod adulandi gens prudentissima laudat

sermonem indocti, faciem deformis amici,

et longum invalidi collum cervicibus aequat

Herculis Antaeum procul a tellure tenentis,

90

miratur vocem angustam, qua deterius nec

ille sonat quo mordetur gallina marito?

haec eadem licet et nobis laudare, sed illis

creditur. an melior cum Thaida sustinet aut cum

uxorem comoedus agit vel Dorida nullo

95

cultam palliolo? mulier nempe ipsa videtur,

non persona, loqui: vacua et plana omnia dicas

infra ventriculum et tenui distantia rima.

nec tamen Antiochus nec erit mirabilis illic

aut Stratocles aut cum molli Demetrius Haemo:

100

natio comoeda est. rides, maiore cachinno

concutitur; flet, si lacrimas conspexit amici,

nec dolet; igniculum brumae si tempore poscas,

accipit endromidem; si dixeris «aestuo,» sudat.

non sumus ergo pares: melior, qui semper et omni

105

nocte dieque potest aliena sumere vultum

a facie, iactare manus laudare paratus,

si bene ructavit, si rectum minxit amicus,

si trulla inverso crepitum dedit aurea fundo.

praeterea sanctum nihil †aut† ab inguine tutum,

110

non matrona laris, non filia virgo, nec ipse

sponsus levis adhuc, non filius ante pudicus.

horum si nihil est, aviam resupinat amici.

[scire volunt secreta domus atque inde timeri.]

et quoniam coepit Graecorum mentio, transi

115

gymnasia atque audi facinus maioris abollae.

Stoicus occidit Baream delator amicum

discipulumque senex ripa nutritus in illa

ad quam Gorgonei delapsa est pinna caballi.

non est Romano cuiquam locus hic, ubi regnat

120

Protogenes aliquis vel Diphilus aut Hermarchus,

qui gentis vitio numquam partitur amicum,

solus habet. nam cum facilem stillavit in aurem

exiguum de naturae patriaeque veneno,

limine summoveor, perierunt tempora longi

125

servitii; nusquam minor est iactura clientis.

Quod porro officium, ne nobis blandiar, aut quod

pauperis hic meritum, si curet nocte togatus

currere, cum praetor lictorem inpellat et ire

praecipitem iubeat dudum vigilantibus orbis,

130

ne prior Albinam et Modiam collega salutet?

divitis hic servo cludit latus ingenuorum

filius; alter enim quantum in legione tribuni

accipiunt donat Calvinae vel Catienae,

ut semel aut iterum super illam palpitet; at tu,

135

cum tibi vestiti facies scorti placet, haeres

et dubitas alta Chionen deducere sella.

da testem Romae tam sanctum quam fuit hospes

numinis Idaei, procedat vel Numa vel qui

servavit trepidam flagranti ex aede Minervam:

140

protinus ad censum, de moribus ultima fiet

quaestio. «quot pascit servos? quot possidet agri

iugera? quam multa magnaque paropside cenat?»

quantum quisque sua nummorum servat in arca,

tantum habet et fidei. iures licet et Samothracum

145

et nostrorum aras, contemnere fulmina pauper

creditur atque deos dis ignoscentibus ipsis.

quid quod materiam praebet causasque iocorum

omnibus hic idem, si foeda et scissa lacerna,

si toga sordidula est et rupta calceus alter

150

pelle patet, vel si consuto volnere crassum

atque recens linum ostendit non una cicatrix?

nil habet infelix paupertas durius in se

quam quod ridiculos homines facit. «exeat» inquit,

«si pudor est, et de pulvino surgat equestri,

155

cuius res legi non sufficit, et sedeant hic

lenonum pueri quocumque ex fornice nati,

hic plaudat nitidus praeconis filius inter

pinnirapi cultos iuvenes iuvenesque lanistae.»

sic libitum vano, qui nos distinxit, Othoni.

160

quis gener hic placuit censu minor atque puellae

sarcinulis inpar? quis pauper scribitur heres?

quando in consilio est aedilibus? agmine facto

debuerant olim tenues migrasse Quirites.

haut facile emergunt quorum virtutibus obstat

165

res angusta domi, sed Romae durior illis

conatus: magno hospitium miserabile, magno

servorum ventres, et frugi cenula magno.

fictilibus cenare pudet, quod turpe negabis

translatus subito ad Marsos mensamque Sabellam

170

contentusque illic Veneto duroque cucullo.

pars magna Italiae est, si verum admittimus, in qua

nemo togam sumit nisi mortuus. ipsa dierum

festorum herboso colitur si quando theatro

maiestas tandemque redit ad pulpita notum

175

exodium, cum personae pallentis hiatum

in gremio matris formidat rusticus infans,

aequales habitus illic similesque videbis

orchestram et populum; clari velamen honoris

sufficiunt tunicae summis aedilibus albae.

180

hic ultra vires habitus nitor, hic aliquid plus

quam satis est interdum aliena sumitur arca.

commune id vitium est: hic vivimus ambitiosa

paupertate omnes. quid te moror? omnia Romae

cum pretio. quid das, ut Cossum aliquando salutes,

185

ut te respiciat clauso Veiiento labello?

ille metit barbam, crinem hic deponit amati;

plena domus libis venalibus: accipe et istud

fermentum tibi habe. praestare tributa clientes

cogimur et cultis augere peculia servis.

190

Quis timet aut timuit gelida Praeneste ruinam

aut positis nemorosa inter iuga Volsiniis aut

simplicibus Gabiis aut proni Tiburis arce?

nos urbem colimus tenui tibicine fultam

magna parte sui; nam sic labentibus obstat

195

vilicus et, veteris rimae cum texit hiatum,

securos pendente iubet dormire ruina.

vivendum est illic, ubi nulla incendia, nulli

nocte metus. iam poscit aquam, iam frivola transfert

Ucalegon, tabulata tibi iam tertia fumant:

200

tu nescis; nam si gradibus trepidatur ab imis,

ultimus ardebit quem tegula sola tuetur

a pluvia, molles ubi reddunt ova columbae.

lectus erat Cordo Procula minor, urceoli sex

ornamentum abaci, nec non et parvulus infra

205

cantharus et recubans sub eodem marmore Chiron,

iamque vetus Graecos servabat cista libellos

et divina opici rodebant carmina mures.

nil habuit Cordus, quis enim negat? et tamen illud

perdidit infelix totum nihil. ultimus autem

210

aerumnae cumulus, quod nudum et frusta rogantem

nemo cibo, nemo hospitio tectoque iuvabit.

si magna Asturici cecidit domus, horrida mater,

pullati proceres, differt vadimonia praetor.

tum gemimus casus urbis, tunc odimus ignem.

215

ardet adhuc, et iam accurrit qui marmora donet,

conferat inpensas; hic nuda et candida signa,

hic aliquid praeclarum Euphranoris et Polycliti,

haec Asianorum vetera ornamenta deorum,

hic libros dabit et forulos mediamque Minervam,

220

hic modium argenti. meliora ac plura reponit

Persicus orborum lautissimus et merito iam

suspectus tamquam ipse suas incenderit aedes.

si potes avelli circensibus, optima Sorae

aut Fabrateriae domus aut Frusinone paratur

225

quanti nunc tenebras unum conducis in annum.

hortulus hic puteusque brevis nec reste movendus

in tenuis plantas facili diffunditur haustu.

vive bidentis amans et culti vilicus horti

unde epulum possis centum dare Pythagoreis.

230

est aliquid, quocumque loco, quocumque recessu,

unius sese dominum fecisse lacertae.

Plurimus hic aeger moritur vigilando (sed ipsum

languorem peperit cibus inperfectus et haerens

ardenti stomacho); nam quae meritoria somnum

235

admittunt? magnis opibus dormitur in urbe.

inde caput morbi. raedarum transitus arto

vicorum in flexu et stantis convicia mandrae

eripient somnum Druso vitulisque marinis.

si vocat officium, turba cedente vehetur

240

dives et ingenti curret super ora Liburna

atque obiter leget aut scribet vel dormiet intus;

namque facit somnum clausa lectica fenestra.

ante tamen veniet: nobis properantibus obstat

unda prior, magno populus premit agmine lumbos

245

qui sequitur; ferit hic cubito, ferit assere duro

alter, at hic tignum capiti incutit, ille metretam.

pinguia crura luto, planta mox undique magna

calcor, et in digito clavus mihi militis haeret.

nonne vides quanto celebretur sportula fumo?

250

centum convivae, sequitur sua quemque culina.

Corbulo vix ferret tot vasa ingentia, tot res

inpositas capiti, quas recto vertice portat

servulus infelix et cursu ventilat ignem.

scinduntur tunicae sartae modo, longa coruscat

255

serraco veniente abies, atque altera pinum

plaustra vehunt; nutant alte populoque minantur.

nam si procubuit qui saxa Ligustica portat

axis et eversum fudit super agmina montem,

quid superest de corporibus? quis membra, quis ossa

260

invenit? obtritum volgi perit omne cadaver

more animae. domus interea secura patellas

iam lavat et bucca foculum excitat et sonat unctis

striglibus et pleno componit lintea guto.

haec inter pueros varie properantur, at ille

265

iam sedet in ripa taetrumque novicius horret

porthmea nec sperat caenosi gurgitis alnum

infelix nec habet quem porrigat ore trientem.

Respice nunc alia ac diversa pericula noctis:

quod spatium tectis sublimibus unde cerebrum

270

testa ferit, quotiens rimosa et curta fenestris

vasa cadant, quanto percussum pondere signent

et laedant silicem. possis ignavus haberi

et subiti casus inprovidus, ad cenam si

intestatus eas: adeo tot fata, quot illa

275

nocte patent vigiles te praetereunte fenestrae.

ergo optes votumque feras miserabile tecum,

ut sint contentae patulas defundere pelves.

ebrius ac petulans, qui nullum forte cecidit,

dat poenas, noctem patitur lugentis amicum

280

Pelidae, cubat in faciem, mox deinde supinus:

[ergo non aliter poterit dormire; quibusdam]

somnum rixa facit. sed quamvis inprobus annis

atque mero fervens cavet hunc quem coccina laena

vitari iubet et comitum longissimus ordo,

285

multum praeterea flammarum et aenea lampas.

me, quem luna solet deducere vel breve lumen

candelae, cuius dispenso et tempero filum,

contemnit. miserae cognosce prohoemia rixae,

si rixa est, ubi tu pulsas, ego vapulo tantum.

290

stat contra starique iubet. parere necesse est;

nam quid agas, cum te furiosus cogat et idem

fortior? «unde venis» exclamat, «cuius aceto,

cuius conche tumes? quis tecum sectile porrum

sutor et elixi vervecis labra comedit?

295

nil mihi respondes? aut dic aut accipe calcem.

ede ubi consistas: in qua te quaero proseucha?»

dicere si temptes aliquid tacitusve recedas,

tantumdem est: feriunt pariter, vadimonia deinde

irati faciunt. libertas pauperis haec est:

300

pulsatus rogat et pugnis concisus adorat

ut liceat paucis cum dentibus inde reverti.

nec tamen haec tantum metuas; nam qui spoliet te

non derit clausis domibus postquam omnis ubique

fixa catenatae siluit compago tabernae.

305

interdum et ferro subitus grassator agit rem:

armato quotiens tutae custode tenentur

et Pomptina palus et Gallinaria pinus,

sic inde huc omnes tamquam ad vivaria currunt.

qua fornace graves, qua non incude catenae?

310

maximus in vinclis ferri modus, ut timeas ne

vomer deficiat, ne marra et sarcula desint.

felices proavorum atavos, felicia dicas

saecula quae quondam sub regibus atque tribunis

viderunt uno contentam carcere Romam.

315

His alias poteram et pluris subnectere causas,

sed iumenta vocant et sol inclinat. eundum est;

nam mihi commota iamdudum mulio virga

adnuit. ergo vale nostri memor, et quotiens te

Roma tuo refici properantem reddet Aquino,

320

me quoque ad Helvinam Cererem vestramque Dianam

converte a Cumis. saturarum ego, ni pudet illas,

auditor gelidos veniam caligatus in agros.›