BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

D. Junius Juvenalis

ca. 60 - post 130

 

Saturae

 

Satura IV

 

_______________________________________________________

 

 

 

Ecce iterum Crispinus, et est mihi saepe vocandus

ad partes, monstrum nulla virtute redemptum

a vitiis, aegrae solaque libidine fortes

deliciae, viduas tantum aspernatus adulter.

5

quid refert igitur, quantis iumenta fatiget

porticibus, quanta nemorum vectetur in umbra,

iugera quot vicina foro, quas emerit aedes

[nemo malus felix, minime corruptor et idem]

incestus, cum quo nuper vittata iacebat

10

sanguine adhuc vivo terram subitura sacerdos?

sed nunc de factis levioribus. et tamen alter

si fecisset idem caderet sub iudice morum;

nam, quod turpe bonis Titio Seiioque, decebat

Crispinum. quid agas, cum dira et foedior omni

15

crimine persona est? mullum sex milibus emit,

aequantem sane paribus sestertia libris,

ut perhibent qui de magnis maiora locuntur.

consilium laudo artificis, si munere tanto

praecipuam in tabulis ceram senis abstulit orbi;

20

est ratio ulterior, magnae si misit amicae,

quae vehitur cluso latis specularibus antro.

nil tale expectes: emit sibi. multa videmus

quae miser et frugi non fecit Apicius. hoc tu

succinctus patria quondam, Crispine, papyro?

25

hoc pretio squamae? potuit fortasse minoris

piscator quam piscis emi; provincia tanti

vendit agros, sed maiores Apulia vendit.

qualis tunc epulas ipsum gluttisse putamus

induperatorem, cum tot sestertia, partem

30

exiguam et modicae sumptam de margine cenae,

purpureus magni ructarit scurra Palati,

iam princeps equitum, magna qui voce solebat

vendere municipes fracta de merce siluros?

incipe, Calliope. licet et considere: non est

35

cantandum, res vera agitur. narrate, puellae

Pierides, prosit mihi vos dixisse puellas.

Cum iam semianimum laceraret Flavius orbem

ultimus et calvo serviret Roma Neroni,

incidit Hadriaci spatium admirabile rhombi

40

ante domum Veneris, quam Dorica sustinet Ancon,

implevitque sinus; neque enim minor haeserat illis

quos operit glacies Maeotica ruptaque tandem

solibus effundit torrentis ad ostia Ponti

desidia tardos et longo frigore pingues.

45

destinat hoc monstrum cumbae linique magister

pontifici summo. quis enim proponere talem

aut emere auderet, cum plena et litora multo

delatore forent? dispersi protinus algae

inquisitores agerent cum remige nudo,

50

non dubitaturi fugitivum dicere piscem

depastumque diu vivaria Caesaris, inde

elapsum veterem ad dominum debere reverti.

si quid Palfurio, si credimus Armillato,

quidquid conspicuum pulchrumque est aequore toto

55

res fisci est, ubicumque natat. donabitur ergo,

ne pereat. iam letifero cedente pruinis

autumno, iam quartanam sperantibus aegris,

stridebat deformis hiems praedamque recentem

servabat; tamen hic properat, velut urgueat auster.

60

utque lacus suberant, ubi quamquam diruta servat

ignem Troianum et Vestam colit Alba minorem,

obstitit intranti miratrix turba parumper.

ut cessit, facili patuerunt cardine valvae;

exclusi spectant admissa obsonia patres.

65

itur ad Atriden. tum Picens ‹accipe› dixit

‹privatis maiora focis. genialis agatur

iste dies. propera stomachum laxare sagina

et tua servatum consume in saecula rhombum.

ipse capi voluit.› quid apertius? et tamen illi

70

surgebant cristae. nihil est quod credere de se

non possit cum laudatur dis aequa potestas.

sed derat pisci patinae mensura. vocantur

ergo in consilium proceres, quos oderat ille,

in quorum facie miserae magnaeque sedebat

75

pallor amicitiae. primus clamante Liburno

‹currite, iam sedit› rapta properabat abolla

Pegasus, attonitae positus modo vilicus urbi.

anne aliud tum praefecti? quorum optimus atque

interpres legum sanctissimus omnia, quamquam

80

temporibus diris, tractanda putabat inermi

iustitia. venit et Crispi iucunda senectus,

cuius erant mores qualis facundia, mite

ingenium. maria ac terras populosque regenti

quis comes utilior, si clade et peste sub illa

85

saevitiam damnare et honestum adferre liceret

consilium? sed quid violentius aure tyranni,

cum quo de pluviis aut aestibus aut nimboso

vere locuturi fatum pendebat amici?

ille igitur numquam derexit bracchia contra

90

torrentem, nec civis erat qui libera posset

verba animi proferre et vitam inpendere vero.

sic multas hiemes atque octogensima vidit

solstitia, his armis illa quoque tutus in aula.

proximus eiusdem properabat Acilius aevi

95

cum iuvene indigno quem mors tam saeva maneret

et domini gladiis tam festinata; sed olim

prodigio par est in nobilitate senectus,

unde fit ut malim fraterculus esse gigantis.

profuit ergo nihil misero quod comminus ursos

100

figebat Numidas Albana nudus harena

venator. quis enim iam non intellegat artes

patricias? quis priscum illud miratur acumen,

Brute, tuum? facile est barbato inponere regi.

nec melior vultu quamvis ignobilis ibat

105

Rubrius, offensae veteris reus atque tacendae,

et tamen inprobior saturam scribente cinaedo.

Montani quoque venter adest abdomine tardus,

et matutino sudans Crispinus amomo

quantum vix redolent duo funera, saevior illo

110

Pompeius tenui iugulos aperire susurro,

et qui vulturibus servabat viscera Dacis

Fuscus marmorea meditatus proelia villa,

et cum mortifero prudens Veiiento Catullo,

qui numquam visae flagrabat amore puellae,

grande et conspicuum nostro quoque tempore monstrum,

115

caecus adulator dirusque †a ponte† satelles,

dignus Aricinos qui mendicaret ad axes

blandaque devexae iactaret basia raedae.

nemo magis rhombum stupuit; nam plurima dixit

120

in laevum conversus, at illi dextra iacebat

belua. sic pugnas Cilicis laudabat et ictus

et pegma et pueros inde ad velaria raptos.

non cedit Veiiento, sed ut fanaticus oestro

percussus, Bellona, tuo divinat et ‹ingens

125

omen habes› inquit ‹magni clarique triumphi.

regem aliquem capies, aut de temone Britanno

excidet Arviragus. peregrina est belua: cernis

erectas in terga sudes?› hoc defuit unum

Fabricio, patriam ut rhombi memoraret et annos.

130

‹quidnam igitur censes? conciditur?› ‹absit ab illo

dedecus hoc› Montanus ait, ‹testa alta paretur

quae tenui muro spatiosum colligat orbem.

debetur magnus patinae subitusque Prometheus.

argillam atque rotam citius properate, sed ex hoc

135

tempore iam, Caesar, figuli tua castra sequantur.›

vicit digna viro sententia. noverat ille

luxuriam inperii veterem noctesque Neronis

iam medias aliamque famem, cum pulmo Falerno

arderet. nulli maior fuit usus edendi

140

tempestate mea: Circeis nata forent an

Lucrinum ad saxum Rutupinove edita fundo

ostrea callebat primo deprendere morsu,

et semel aspecti litus dicebat echini.

surgitur et misso proceres exire iubentur

145

consilio, quos Albanam dux magnus in arcem

traxerat attonitos et festinare coactos,

tamquam de Chattis aliquid torvisque Sygambris

dicturus, tamquam ex diversis partibus orbis

anxia praecipiti venisset epistula pinna.

150

atque utinam his potius nugis tota illa dedisset

tempora saevitiae, claras quibus abstulit urbi

inlustresque animas inpune et vindice nullo.

sed periit postquam cerdonibus esse timendus

coeperat: hoc nocuit Lamiarum caede madenti.