BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

D. Junius Juvenalis

ca. 60 - post 130

 

Saturae

 

Satura V

 

_______________________________________________________

 

 

 

Si te propositi nondum pudet atque eadem est mens,

ut bona summa putes aliena vivere quadra,

si potes illa pati quae nec Sarmentus iniquas

Caesaris ad mensas nec vilis Gabba tulisset,

5

quamvis iurato metuam tibi credere testi.

ventre nihil novi frugalius; hoc tamen ipsum

defecisse puta, quod inani sufficit alvo:

nulla crepido vacat? nusquam pons et tegetis pars

dimidia brevior? tantine iniuria cenae,

10

tam ieiuna fames, cum possit honestius illic

et tremere et sordes farris mordere canini?

Primo fige loco, quod tu discumbere iussus

mercedem solidam veterum capis officiorum.

fructus amicitiae magnae cibus: inputat hunc rex,

15

et quamvis rarum tamen inputat. ergo duos post

si libuit menses neglectum adhibere clientem,

tertia ne vacuo cessaret culcita lecto,

‹una simus› ait. votorum summa. quid ultra

quaeris? habet Trebius propter quod rumpere somnum

20

debeat et ligulas dimittere, sollicitus ne

tota salutatrix iam turba peregerit orbem,

sideribus dubiis aut illo tempore quo se

frigida circumagunt pigri serraca Bootae.

Qualis cena tamen! vinum quod sucida nolit

25

lana pati: de conviva Corybanta videbis.

iurgia proludunt, sed mox et pocula torques

saucius et rubra deterges vulnera mappa,

inter vos quotiens libertorumque cohortem

pugna Saguntina fervet commissa lagona.

30

ipse capillato diffusum consule potat

calcatamque tenet bellis socialibus uvam.

cardiaco numquam cyathum missurus amico

cras bibet Albanis aliquid de montibus aut de

Setinis, cuius patriam titulumque senectus

35

delevit multa veteris fuligine testae,

quale coronati Thrasea Helvidiusque bibebant

Brutorum et Cassi natalibus. ipse capaces

Heliadum crustas et inaequales berullo

Virro tenet phialas: tibi non committitur aurum,

40

vel, si quando datur, custos adfixus ibidem,

qui numeret gemmas, ungues observet acutos.

da veniam: praeclara illi laudatur iaspis.

nam Virro, ut multi, gemmas ad pocula transfert

a digitis, quas in vaginae fronte solebat

45

ponere zelotypo iuvenis praelatus Iarbae.

tu Beneventani sutoris nomen habentem

siccabis calicem nasorum quattuor ac iam

quassatum et rupto poscentem sulpura vitro.

si stomachus domini fervet vinoque ciboque,

50

frigidior Geticis petitur decocta pruinis.

non eadem vobis poni modo vina querebar?

vos aliam potatis aquam. tibi pocula cursor

Gaetulus dabit aut nigri manus ossea Mauri

et cui per mediam nolis occurrere noctem,

55

clivosae veheris dum per monumenta Latinae.

flos Asiae ante ipsum, pretio maiore paratus

quam fuit et Tulli census pugnacis et Anci

et, ne te teneam, Romanorum omnia regum

frivola. quod cum ita sit, tu Gaetulum Ganymedem

60

respice, cum sities. nescit tot milibus emptus

pauperibus miscere puer, sed forma, sed aetas

digna supercilio. quando ad te pervenit ille?

quando rogatus adest calidae gelidaeque minister?

quippe indignatur veteri parere clienti

65

quodque aliquid poscas et quod se stante recumbas.

[maxima quaeque domus servis est plena superbis.]

ecce alius quanto porrexit murmure panem

vix fractum, solidae iam mucida frusta farinae,

quae genuinum agitent, non admittentia morsum.

70

sed tener et niveus mollique siligine fictus

servatur domino. dextram cohibere memento;

salva sit artoptae reverentia. finge tamen te

inprobulum, superest illic qui ponere cogat:

‹vis tu consuetis, audax conviva, canistris

75

impleri panisque tui novisse colorem?›

‹scilicet hoc fuerat, propter quod saepe relicta

coniuge per montem adversum gelidasque cucurri

Esquilias, fremeret saeva cum grandine vernus

Iuppiter et multo stillaret paenula nimbo.›

80

Aspice quam longo distinguat pectore lancem

quae fertur domino squilla, et quibus undique saepta

asparagis qua despiciat convivia cauda,

dum venit excelsi manibus sublata ministri.

sed tibi dimidio constrictus cammarus ovo

85

ponitur exigua feralis cena patella.

ipse Venafrano piscem perfundit, at hic qui

pallidus adfertur misero tibi caulis olebit

lanternam; illud enim vestris datur alveolis quod

canna Micipsarum prora subvexit acuta,

90

propter quod Romae cum Boccare nemo lavatur,

quod tutos etiam facit a serpentibus atris.

mullus erit domini, quem misit Corsica vel quem

Tauromenitanae rupes, quando omne peractum est

et iam defecit nostrum mare, dum gula saevit,

95

retibus adsiduis penitus scrutante macello

proxima, nec patimur Tyrrhenum crescere piscem.

instruit ergo focum provincia, sumitur illinc

quod captator emat Laenas, Aurelia vendat.

Virroni muraena datur, quae maxima venit

100

gurgite de Siculo; nam dum se continet Auster,

dum sedet et siccat madidas in carcere pinnas,

contemnunt mediam temeraria lina Charybdim:

vos anguilla manet longae cognata colubrae

aut †glacie aspersus† maculis Tiberinus et ipse

105

vernula riparum, pinguis torrente cloaca

et solitus mediae cryptam penetrare Suburae.

Ipsi pauca velim, facilem si praebeat aurem.

nemo petit, modicis quae mittebantur amicis

a Seneca, quae Piso bonus, quae Cotta solebat

110

largiri; namque et titulis et fascibus olim

maior habebatur donandi gloria. solum

poscimus ut cenes civiliter. hoc face et esto,

esto, ut nunc multi, dives tibi, pauper amicis.

Anseris ante ipsum magni iecur, anseribus par

115

altilis, et flavi dignus ferro Meleagri

spumat aper. post hunc tradentur tubera, si ver

tunc erit et facient optata tonitrua cenas

maiores. ‹tibi habe frumentum› Alledius inquit,

‹o Libye, disiunge boves, dum tubera mittas.›

120

structorem interea, ne qua indignatio desit,

saltantem spectes et chironomunta volanti

cultello, donec peragat dictata magistri

omnia; nec minimo sane discrimine refert

quo gestu lepores et quo gallina secetur.

125

duceris planta velut ictus ab Hercule Cacus

et ponere foris, si quid temptaveris umquam

hiscere tamquam habeas tria nomina. quando propinat

Virro tibi sumitve tuis contacta labellis

pocula? quis vestrum temerarius usque adeo, quis

130

perditus, ut dicat regi ‹bibe›? plurima sunt quae

non audent homines pertusa dicere laena.

quadringenta tibi si quis deus aut similis dis

et melior fatis donaret homuncio, quantus

ex nihilo, quantus fieres Virronis amicus!

135

‹da Trebio, pone ad Trebium. vis, frater, ab ipsis

ilibus?› o nummi, vobis hunc praestat honorem,

vos estis frater. dominus tamen et domini rex

si vis tunc fieri, nullus tibi parvulus aula

luserit Aeneas nec filia dulcior illo.

140

[iucundum et carum sterilis facit uxor amicum.]

sed tua nunc Mycale pariat licet et pueros tres

in gremium patris fundat semel, ipse loquaci

gaudebit nido, viridem thoraca iubebit

adferri minimasque nuces assemque rogatum,

145

ad mensam quotiens parasitus venerit infans.

Vilibus ancipites fungi ponentur amicis,

boletus domino, sed quales Claudius edit

ante illum uxoris, post quem nihil amplius edit.

Virro sibi et reliquis Virronibus illa iubebit

150

poma dari, quorum solo pascaris odore,

qualia perpetuus Phaeacum autumnus habebat,

credere quae possis subrepta sororibus Afris:

tu scabie frueris mali, quod in aggere rodit

qui tegitur parma et galea metuensque flagelli

155

discit ab hirsuta iaculum torquere capella.

Forsitan inpensae Virronem parcere credas.

hoc agit, ut doleas; nam quae comoedia, mimus

quis melior plorante gula? ergo omnia fiunt,

si nescis, ut per lacrimas effundere bilem

160

cogaris pressoque diu stridere molari.

tu tibi liber homo et regis conviva videris:

captum te nidore suae putat ille culinae,

nec male coniectat; quis enim tam nudus, ut illum

bis ferat, Etruscum puero si contigit aurum

165

vel nodus tantum et signum de paupere loro?

spes bene cenandi vos decipit. ‹ecce dabit iam

semesum leporem atque aliquid de clunibus apri,

ad nos iam veniet minor altilis.› inde parato

intactoque omnes et stricto pane tacetis.

170

ille sapit, qui te sic utitur. omnia ferre

si potes, et debes. pulsandum vertice raso

praebebis quandoque caput nec dura timebis

flagra pati, his epulis et tali dignus amico.