BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

D. Junius Juvenalis

ca. 60 - post 130

 

Saturae

 

Satura VII

 

_______________________________________________________

 

 

 

Et spes et ratio studiorum in Caesare tantum;

solus enim tristes hac tempestate Camenas

respexit, cum iam celebres notique poetae

balneolum Gabiis, Romae conducere furnos

5

temptarent, nec foedum alii nec turpe putarent

praecones fieri, cum desertis Aganippes

vallibus esuriens migraret in atria Clio.

nam si Pieria quadrans tibi nullus in umbra

ostendatur, ames nomen victumque Machaerae

10

et vendas potius commissa quod auctio vendit

stantibus, oenophorum, tripedes, armaria, cistas,

Alcithoen Pacci, Thebas et Terea Fausti.

hoc satius quam si dicas sub iudice ‹vidi›

quod non vidisti; faciant equites Asiani,

15

[quamquam et Cappadoces faciant equitesque Bithyni]

altera quos nudo traducit gallica talo.

nemo tamen studiis indignum ferre laborem

cogetur posthac, nectit quicumque canoris

eloquium vocale modis laurumque momordit.

20

hoc agite, o iuvenes. circumspicit et stimulat vos

materiamque sibi ducis indulgentia quaerit.

si qua aliunde putas rerum expectanda tuarum

praesidia atque ideo croceae membrana tabellae

impletur, lignorum aliquid posce ocius et quae

25

componis dona Veneris, Telesine, marito,

aut clude et positos tinea pertunde libellos.

frange miser calamum vigilataque proelia dele,

qui facis in parva sublimia carmina cella,

ut dignus venias hederis et imagine macra.

30

spes nulla ulterior; didicit iam dives avarus

tantum admirari, tantum laudare disertos,

ut pueri Iunonis avem. sed defluit aetas

et pelagi patiens et cassidis atque ligonis.

taedia tunc subeunt animos, tunc seque suamque

35

Terpsichoren odit facunda et nuda senectus.

Accipe nunc artes. ne quid tibi conferat iste,

quem colis et Musarum et Apollinis aede relicta,

ipse facit versus atque uni cedit Homero

propter mille annos, et si dulcedine famae

40

succensus recites, maculosas commodat aedes.

haec longe ferrata domus servire iubetur

in qua sollicitas imitatur ianua portas.

scit dare libertos extrema in parte sedentis

ordinis et magnas comitum disponere voces;

45

nemo dabit regum quanti subsellia constant

et quae conducto pendent anabathra tigillo

quaeque reportandis posita est orchestra cathedris.

nos tamen hoc agimus tenuique in pulvere sulcos

ducimus et litus sterili versamus aratro.

50

nam si discedas, [laqueo tenet ambitiosi

consuetudo mali,] tenet insanabile multos

scribendi cacoethes et aegro in corde senescit.

sed vatem egregium, cui non sit publica vena,

qui nihil expositum soleat deducere, nec qui

55

communi feriat carmen triviale moneta,

hunc, qualem nequeo monstrare et sentio tantum,

anxietate carens animus facit, omnis acerbi

inpatiens, cupidus silvarum aptusque bibendis

fontibus Aonidum. neque enim cantare sub antro

60

Pierio thyrsumque potest contingere maesta

paupertas atque aeris inops, quo nocte dieque

corpus eget: satur est cum dicit Horatius ‹euhoe.›

quis locus ingenio, nisi cum se carmine solo

vexant et dominis Cirrhae Nysaeque feruntur

65

pectora vestra duas non admittentia curas?

magnae mentis opus nec de lodice paranda

attonitae currus et equos faciesque deorum

aspicere et qualis Rutulum confundat Erinys.

nam si Vergilio puer et tolerabile desset

70

hospitium, caderent omnes a crinibus hydri,

surda nihil gemeret grave bucina. poscimus ut sit

non minor antiquo Rubrenus Lappa coturno,

cuius et alveolos et laenam pignerat Atreus?

non habet infelix Numitor quod mittat amico,

75

Quintillae quod donet habet, nec defuit illi

unde emeret multa pascendum carne leonem

iam domitum; constat leviori belua sumptu

nimirum et capiunt plus intestina poetae.

contentus fama iaceat Lucanus in hortis

80

marmoreis, at Serrano tenuique Saleiio

gloria quantalibet quid erit, si gloria tantum est?

curritur ad vocem iucundam et carmen amicae

Thebaidos, laetam cum fecit Statius urbem

promisitque diem: tanta dulcedine captos

85

adficit ille animos tantaque libidine volgi

auditur. sed cum fregit subsellia versu

esurit, intactam Paridi nisi vendit Agauen.

ille et militiae multis largitus honorem

semenstri vatum digitos circumligat auro.

90

quod non dant proceres, dabit histrio. tu Camerinos

et Baream, tu nobilium magna atria curas?

praefectos Pelopea facit, Philomela tribunos.

haut tamen invideas vati quem pulpita pascunt.

quis tibi Maecenas, quis nunc erit aut Proculeius

95

aut Fabius, quis Cotta iterum, quis Lentulus alter?

tum par ingenio pretium, tunc utile multis

pallere et vinum toto nescire Decembri.

Vester porro labor fecundior, historiarum

scriptores? perit hic plus temporis atque olei plus.

100

nullo quippe modo millensima pagina surgit

omnibus et crescit multa damnosa papyro;

sic ingens rerum numerus iubet atque operum lex.

quae tamen inde seges? terrae quis fructus apertae?

quis dabit historico quantum daret acta legenti?

105

‹Sed genus ignavum, quod lecto gaudet et umbra.›

dic igitur quid causidicis civilia praestent

officia et magno comites in fasce libelli.

ipsi magna sonant, sed tum cum creditor audit

praecipue, vel si tetigit latus acrior illo

110

qui venit ad dubium grandi cum codice nomen.

tunc inmensa cavi spirant mendacia folles

conspuiturque sinus; veram deprendere messem

si libet, hinc centum patrimonia causidicorum,

parte alia solum russati pone Lacertae.

115

consedere duces, surgis tu pallidus Aiax

dicturus dubia pro libertate bubulco

iudice. rumpe miser tensum iecur, ut tibi lasso

figantur virides, scalarum gloria, palmae.

quod vocis pretium? siccus petasunculus et vas

120

pelamydum aut veteres, Maurorum epimenia, bulbi

aut vinum Tiberi devectum, quinque lagonae.

si quater egisti, si contigit aureus unus,

inde cadunt partes ex foedere pragmaticorum.

‹Aemilio dabitur quantum licet, et melius nos

125

egimus.› huius enim stat currus aeneus, alti

quadriiuges in vestibulis, atque ipse feroci

bellatore sedens curvatum hastile minatur

eminus et statua meditatur proelia lusca.

sic Pedo conturbat, Matho deficit, exitus hic est

130

Tongilii, magno cum rhinocerote lavari

qui solet et vexat lutulenta balnea turba

perque forum iuvenes longo premit assere Maedos

empturus pueros, argentum, murrina, villas;

spondet enim Tyrio stlattaria purpura filo.

135

[et tamen est illis hoc utile. purpura vendit]

causidicum vendunt amethystina; convenit illi

et strepitu et facie maioris vivere census,

sed finem inpensae non servat prodiga Roma.

fidimus eloquio? Ciceroni nemo ducentos

140

nunc dederit nummos, nisi fulserit anulus ingens.

respicit haec primum qui litigat, an tibi servi

octo, decem comites, an post te sella, togati

ante pedes. ideo conducta Paulus agebat

sardonyche, atque ideo pluris quam Gallus agebat,

145

quam Basilus. rara in tenui facundia panno.

quando licet Basilo flentem producere matrem?

quis bene dicentem Basilum ferat? accipiat te

Gallia vel potius nutricula causidicorum

Africa, si placuit mercedem ponere linguae.

150

Declamare doces? o ferrea pectora Vetti,

cum perimit saevos classis numerosa tyrannos.

nam quaecumque sedens modo legerat, haec eadem stans

perferet atque eadem cantabit versibus isdem.

occidit miseros crambe repetita magistros.

155

quis color et quod sit causae genus atque ubi summa

quaestio, quae veniant diversa parte sagittae,

nosse volunt omnes, mercedem solvere nemo.

‹mercedem appellas? quid enim scio?› ‹culpa docentis

scilicet arguitur, quod laevae parte mamillae

160

nil salit Arcadico iuveni, cuius mihi sexta

quaque die miserum dirus caput Hannibal inplet,

quidquid id est de quo deliberat, an petat urbem

a Cannis, an post nimbos et fulmina cautus

circumagat madidas a tempestate cohortes.

165

quantum vis stipulare et protinus accipe: quid do

ut totiens illum pater audiat?› haec alii sex

vel plures uno conclamant ore sophistae

et veras agitant lites raptore relicto;

fusa venena silent, malus ingratusque maritus

170

et quae iam veteres sanant mortaria caecos.

ergo sibi dabit ipse rudem, si nostra movebunt

consilia, et vitae diversum iter ingredietur

ad pugnam qui rhetorica descendit ab umbra,

summula ne pereat qua vilis tessera venit

175

frumenti; quippe haec merces lautissima. tempta

Chrysogonus quanti doceat vel Pollio quanti

lautorum pueros, artem scindes Theodori.

balnea sescentis et pluris porticus in qua

gestetur dominus quotiens pluit. anne serenum

180

expectet spargatque luto iumenta recenti?

hic potius, namque hic mundae nitet ungula mulae.

parte alia longis Numidarum fulta columnis

surgat et algentem rapiat cenatio solem.

quanticumque domus, veniet qui fercula docte

185

conponit, veniet qui pulmentaria condit.

hos inter sumptus sestertia Quintiliano,

ut multum, duo sufficient: res nulla minoris

constabit patri quam filius. ‹unde igitur tot

Quintilianus habet saltus?› exempla novorum

190

fatorum transi. felix et pulcher et acer,

felix et sapiens et nobilis et generosus

adpositam nigrae lunam subtexit alutae,

felix orator quoque maximus et iaculator

et, si perfrixit, cantat bene. distat enim quae

195

sidera te excipiant modo primos incipientem

edere vagitus et adhuc a matre rubentem.

si Fortuna volet, fies de rhetore consul;

si volet haec eadem, fiet de consule rhetor.

Ventidius quid enim? quid Tullius? anne aliud quam

200

sidus et occulti miranda potentia fati?

servis regna dabunt, captivis fata triumphum.

felix ille tamen corvo quoque rarior albo.

paenituit multos vanae sterilisque cathedrae,

sicut Tharsimachi probat exitus atque Secundi

205

Carrinatis; et hunc inopem vidistis, Athenae,

nil praeter gelidas ausae conferre cicutas.

di maiorum umbris tenuem et sine pondere terram

spirantisque crocos et in urna perpetuum ver,

qui praeceptorem sancti voluere parentis

210

esse loco. metuens virgae iam grandis Achilles

cantabat patriis in montibus et cui non tunc

eliceret risum citharoedi cauda magistri;

sed Rufum atque alios caedit sua quemque iuventus,

Rufum, quem totiens Ciceronem Allobroga dixit.

215

Quis gremio Celadi doctique Palaemonis adfert

quantum grammaticus meruit labor? et tamen ex hoc,

quodcumque est (minus est autem quam rhetoris aera),

discipuli custos praemordet acoenonoetus

et qui dispensat frangit sibi. cede, Palaemon,

220

et patere inde aliquid decrescere, non aliter quam

institor hibernae tegetis niveique cadurci,

dummodo non pereat mediae quod noctis ab hora

sedisti, qua nemo faber, qua nemo sederet

qui docet obliquo lanam deducere ferro,

225

dummodo non pereat totidem olfecisse lucernas

quot stabant pueri, cum totus decolor esset

Flaccus et haereret nigro fuligo Maroni.

rara tamen merces quae cognitione tribuni

non egeat. sed vos saevas inponite leges,

230

ut praeceptori verborum regula constet,

ut legat historias, auctores noverit omnes

tamquam ungues digitosque suos, ut forte rogatus,

dum petit aut thermas aut Phoebi balnea, dicat

nutricem Anchisae, nomen patriamque novercae

235

Anchemoli, dicat quot Acestes vixerit annis,

quot Siculi Phrygibus vini donaverit urnas.

exigite ut mores teneros ceu pollice ducat,

ut si quis cera voltum facit; exigite ut sit

et pater ipsius coetus, ne turpia ludant,

240

ne faciant vicibus. non est leve tot puerorum

observare manus oculosque in fine trementis.

‹haec› inquit ‹cura; sed cum se verterit annus,

accipe, victori populus quod postulat, aurum.›