D. Junius Juvenalis
ca. 60 - post 130
|
Saturae
Satura IX
|
_______________________________________________________
|
|
Scire velim quare totiens mihi, Naevole, tristisoccurras fronte obducta ceu Marsya victus.quid tibi cum vultu, qualem deprensus habebatRavola dum Rhodopes uda terit inguina barba? | |
5 | [nos colaphum incutimus lambenti crustula servo.]non erit hac facie miserabilior CrepereiusPollio, qui triplicem usuram praestare paratuscircumit et fatuos non invenit. unde repentetot rugae? certe modico contentus agebas |
10 | vernam equitem, conviva ioco mordente facetuset salibus vehemens intra pomeria natis.omnia nunc contra, vultus gravis, horrida siccaesilva comae, nullus tota nitor in cute, qualemBruttia praestabat calidi tibi fascia visci, |
15 | sed fruticante pilo neglecta et squalida crura.quid macies aegri veteris, quem tempore longotorret quarta dies olimque domestica febris?deprendas animi tormenta latentis in aegrocorpore, deprendas et gaudia; sumit utrumque |
20 | inde habitum facies. igitur flexisse viderispropositum et vitae contrarius ire priori.nuper enim, ut repeto, fanum Isidis et GanymedemPacis et advectae secreta Palatia matriset Cererem (nam quo non prostat femina templo?) |
25 | notior Aufidio moechus celebrare solebas,quodque taces, ipsos etiam inclinare maritos.Utile et hoc multis vitae genus, at mihi nulluminde operae pretium. pingues aliquando lacernas,munimenta togae, duri crassique coloris |
30 | et male percussas textoris pectine Galliaccipimus, tenue argentum venaeque secundae.fata regunt homines, fatum est et partibus illisquas sinus abscondit. nam si tibi sidera cessant,nil faciet longi mensura incognita nervi, |
35 | quamvis te nudum spumanti Virro labelloviderit et blandae adsidue densaeque tabellaesollicitent, αὐτὸς γὰρ ἐφέλκεται ἄνδρα κίναιδος.quod tamen ulterius monstrum quam mollis avarus?«haec tribui, deinde illa dedi, mox plura tulisti.» |
40 | computat et cevet. ponatur calculus, adsintcum tabula pueri; numera sestertia quinqueomnibus in rebus, numerentur deinde labores.an facile et pronum est agere intra viscera penemlegitimum atque illic hesternae occurrere cenae? |
45 | servus erit minus ille miser qui foderit agrumquam dominum. sed tu sane tenerum et puerum teet pulchrum et dignum cyatho caeloque putabas.vos humili adseculae, vos indulgebitis umquamcultori, iam nec morbo donare parati? |
50 | en cui tu viridem umbellam, cui sucina mittasgrandia, natalis quotiens redit aut madidum verincipit et strata positus longaque cathedramunera femineis tractat secreta kalendis.dic, passer, cui tot montis, tot praedia servas |
55 | Apula, tot milvos intra tua pascua lassas?te Trifolinus ager fecundis vitibus impletsuspectumque iugum Cumis et Gaurus inanis –nam quis plura linit victuro dolia musto? –quantum erat exhausti lumbos donare clientis |
60 | iugeribus paucis! meliusne hic rusticus infanscum matre et casulis et conlusore catellocymbala pulsantis legatum fiet amici?«improbus es cum poscis» ait. sed pensio clamat«posce,» sed appellat puer unicus ut Polyphemi |
65 | lata acies per quam sollers evasit Ulixes.alter emendus erit, namque hic non sufficit, ambopascendi. quid agam bruma spirante? quid, oro,quid dicam scapulis puerorum aquilone Decembriet pedibus? «durate atque expectate cicadas»? |
70 | verum, ut dissimules, ut mittas cetera, quantometiris pretio quod, ni tibi deditus essemdevotusque cliens, uxor tua virgo maneret?scis certe quibus ista modis, quam saepe rogariset quae pollicitus. fugientem saepe puellam |
75 | amplexu rapui; tabulas quoque ruperat et iamsignabat; tota vix hoc ego nocte redemite plorante foris. testis mihi lectulus et tu,ad quem pervenit lecti sonus et dominae vox.instabile ac dirimi coeptum et iam paene solutum |
80 | coniugium in multis domibus servavit adulter.quo te circumagas? quae prima aut ultima ponas?nullum ergo meritum est, ingrate ac perfide, nullumquod tibi filiolus vel filia nascitur ex me?tollis enim et libris actorum spargere gaudes |
85 | argumenta viri. foribus suspende coronas:iam pater es, dedimus quod famae opponere possis.iura parentis habes, propter me scriberis heres,legatum omne capis nec non et dulce caducum.commoda praeterea iungentur multa caducis, |
90 | si numerum, si tres implevero. iusta doloris,Naevole, causa tui; contra tamen ille quid adfert?Neglegit atque alium bipedem sibi quaerit asellum.haec soli commissa tibi celare mementoet tacitus nostras intra te fige querellas; |
95 | nam res mortifera est inimicus pumice levis.qui modo secretum commiserat, ardet et odit,tamquam prodiderim quidquid scio. sumere ferrum,fuste aperire caput, candelam adponere valvisnon dubitat. nec contemnas aut despicias quod |
100 | his opibus numquam cara est annona veneni.ergo occulta teges ut curia Martis Athenis.O Corydon, Corydon, secretum divitis ullumesse putas? servi ut taceant, iumenta loquenturet canis et postes et marmora. claude fenestras, |
105 | vela tegant rimas, iunge ostia, tollite lumen,e medio fac eant omnes, prope nemo recumbat;quod tamen ad cantum galli facit ille secundiproximus ante diem caupo sciet, audiet et quaefinxerunt pariter libarius, archimagiri, |
110 | carptores. quod enim dubitant componere crimenin dominos, quotiens rumoribus ulciscunturbaltea? nec derit qui te per compita quaeratnolentem et miseram vinosus inebriet aurem.illos ergo roges quidquid paulo ante petebas |
115 | a nobis, taceant illi. sed prodere maluntarcanum quam subrepti potare Falernipro populo faciens quantum Saufeia bibebat.vivendum recte, cum propter plurima, tunc estidcirco ut possis linguam contemnere servi. |
120 | [praecipue causis, ut linguas mancipiorumcontemnas; nam lingua mali pars pessima servi.deterior tamen hic qui liber non erit illisquorum animas et farre suo custodit et aere.]Utile consilium modo, sed commune, dedisti. |
125 | nunc mihi quid suades post damnum temporis et spesdeceptas? festinat enim decurrere veloxflosculus angustae miseraeque brevissima vitaeportio; dum bibimus, dum serta, unguenta, puellasposcimus, obrepit non intellecta senectus. |
130 | Ne trepida, numquam pathicus tibi derit amicusstantibus et salvis his collibus; undique ad illosconvenient et carpentis et navibus omnesqui digito scalpunt uno caput. altera maior |
134 | spes superest, tu tantum erucis inprime dentem. |
134a | [gratus eris, tu tantum erucis inprime dentem.] |
135 | haec exempla para felicibus; at mea Clothoet Lachesis gaudent, si pascitur inguine venter.o parvi nostrique Lares, quos ture minutoaut farre et tenui soleo exorare corona,quando ego figam aliquid quo sit mihi tuta senectus |
140 | a tegete et baculo? viginti milia fenuspigneribus positis, argenti vascula puri,sed quae Fabricius censor notet, et duo fortesde grege Moesorum, qui me cervice locatasecurum iubeant clamoso insistere circo; |
145 | sit mihi praeterea curvus caelator, et alterqui multas facies pingit cito; sufficiunt haec.quando ego pauper ero? votum miserabile, nec speshis saltem; nam cum pro me Fortuna vocatur,adfixit ceras illa de nave petitas |
150 | quae Siculos cantus effugit remige surdo. |