BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

D. Junius Juvenalis

ca. 60 - post 130

 

Saturae

 

Satura X

 

_______________________________________________________

 

 

 

Omnibus in terris, quae sunt a Gadibus usque

Auroram et Gangen, pauci dinoscere possunt

vera bona atque illis multum diversa, remota

erroris nebula. quid enim ratione timemus

5

aut cupimus? quid tam dextro pede concipis ut te

conatus non paeniteat votique peracti?

evertere domos totas optantibus ipsis

di faciles. nocitura toga, nocitura petuntur

militia; torrens dicendi copia multis

10

et sua mortifera est facundia; viribus ille

confisus periit admirandisque lacertis;

sed pluris nimia congesta pecunia cura

strangulat et cuncta exuperans patrimonia census

quanto delphinis ballaena Britannica maior.

15

temporibus diris igitur iussuque Neronis

Longinum et magnos Senecae praedivitis hortos

clausit et egregias Lateranorum obsidet aedes

tota cohors: rarus venit in cenacula miles.

pauca licet portes argenti vascula puri

20

nocte iter ingressus, gladium contumque timebis

et mota ad lunam trepidabis harundinis umbra:

cantabit vacuus coram latrone viator.

prima fere vota et cunctis notissima templis

divitiae, crescant ut opes, ut maxima toto

25

nostra sit arca foro. sed nulla aconita bibuntur

fictilibus; tunc illa time cum pocula sumes

gemmata et lato Setinum ardebit in auro.

iamne igitur laudas quod de sapientibus alter

ridebat, quotiens a limine moverat unum

30

protuleratque pedem, flebat contrarius auctor?

sed facilis cuivis rigidi censura cachinni:

mirandum est unde ille oculis suffecerit umor.

perpetuo risu pulmonem agitare solebat

Democritus, quamquam non essent urbibus illis

35

praetextae, trabeae, fasces, lectica, tribunal.

quid si vidisset praetorem curribus altis

extantem et medii sublimem pulvere circi

in tunica Iovis et pictae Sarrana ferentem

ex umeris aulaea togae magnaeque coronae

40

tantum orbem, quanto cervix non sufficit ulla?

quippe tenet sudans hanc publicus et, sibi consul

ne placeat, curru servus portatur eodem.

da nunc et volucrem, sceptro quae surgit eburno,

illinc cornicines, hinc praecedentia longi

45

agminis officia et niveos ad frena Quirites,

defossa in loculos quos sportula fecit amicos.

tum quoque materiam risus invenit ad omnis

occursus hominum, cuius prudentia monstrat

summos posse viros et magna exempla daturos

50

vervecum in patria crassoque sub aere nasci.

ridebat curas nec non et gaudia volgi,

interdum et lacrimas, cum Fortunae ipse minaci

mandaret laqueum mediumque ostenderet unguem.

Ergo supervacua aut quae perniciosa petuntur?

55

propter quae fas est genua incerare deorum?

Quosdam praecipitat subiecta potentia magnae

invidiae, mergit longa atque insignis honorum

pagina. descendunt statuae restemque secuntur,

ipsas deinde rotas bigarum inpacta securis

60

caedit et inmeritis franguntur crura caballis.

iam strident ignes, iam follibus atque caminis

ardet adoratum populo caput et crepat ingens

Seianus, deinde ex facie toto orbe secunda

fiunt urceoli, pelves, sartago, matellae.

65

pone domi laurus, duc in Capitolia magnum

cretatumque bovem: Seianus ducitur unco

spectandus, gaudent omnes. ‹quae labra, quis illi

vultus erat! numquam, si quid mihi credis, amavi

hunc hominem. sed quo cecidit sub crimine? quisnam

70

delator quibus indicibus, quo teste probavit?›

‹nil horum; verbosa et grandis epistula venit

a Capreis.› ‹bene habet, nil plus interrogo.› sed quid

turba Remi? sequitur fortunam, ut semper, et odit

damnatos. idem populus, si Nortia Tusco

75

favisset, si oppressa foret secura senectus

principis, hac ipsa Seianum diceret hora

Augustum. iam pridem, ex quo suffragia nulli

vendimus, effudit curas; nam qui dabat olim

imperium, fasces, legiones, omnia, nunc se

80

continet atque duas tantum res anxius optat,

panem et circenses. ‹perituros audio multos.›

‹nil dubium, magna est fornacula.› ‹pallidulus mi

Bruttidius meus ad Martis fuit obvius aram;

quam timeo, victus ne poenas exigat Aiax

85

ut male defensus. curramus praecipites et,

dum iacet in ripa, calcemus Caesaris hostem.

sed videant servi, ne quis neget et pavidum in ius

cervice obstricta dominum trahat.› hi sermones

tunc de Seiano, secreta haec murmura volgi.

90

visne salutari sicut Seianus, habere

tantundem atque illi summas donare curules,

illum exercitibus praeponere, tutor haberi

principis angusta Caprearum in rupe sedentis

cum grege Chaldaeo? vis certe pila, cohortis,

95

egregios equites et castra domestica; quidni

haec cupias? et qui nolunt occidere quemquam

posse volunt. sed quae praeclara et prospera tanti,

ut rebus laetis par sit mensura malorum?

huius qui trahitur praetextam sumere mavis

100

an Fidenarum Gabiorumque esse potestas

et de mensura ius dicere, vasa minora

frangere pannosus vacuis aedilis Ulubris?

ergo quid optandum foret ignorasse fateris

Seianum; nam qui nimios optabat honores

105

et nimias poscebat opes, numerosa parabat

excelsae turris tabulata, unde altior esset

casus et inpulsae praeceps inmane ruinae.

quid Crassos, quid Pompeios evertit et illum,

ad sua qui domitos deduxit flagra Quirites?

110

summus nempe locus nulla non arte petitus

magnaque numinibus vota exaudita malignis.

ad generum Cereris sine caede ac vulnere pauci

descendunt reges et sicca morte tyranni.

Eloquium ac famam Demosthenis aut Ciceronis

115

incipit optare et totis quinquatribus optat

quisquis adhuc uno parcam colit asse Minervam,

quem sequitur custos angustae vernula capsae.

eloquio sed uterque perit orator, utrumque

largus et exundans leto dedit ingenii fons.

120

ingenio manus est et cervix caesa, nec umquam

sanguine causidici maduerunt rostra pusilli.

‹o fortunatam natam me consule Romam:›

Antoni gladios potuit contemnere si sic

omnia dixisset. ridenda poemata malo

125

quam te, conspicuae divina Philippica famae,

volveris a prima quae proxima. saevus et illum

exitus eripuit, quem mirabantur Athenae

torrentem et pleni moderantem frena theatri.

dis ille adversis genitus fatoque sinistro,

130

quem pater ardentis massae fuligine lippus

a carbone et forcipibus gladiosque paranti

incude et luteo Volcano ad rhetora misit.

Bellorum exuviae, truncis adfixa tropaeis

lorica et fracta de casside buccula pendens

135

et curtum temone iugum victaeque triremis

aplustre et summo tristis captivos in arcu

humanis maiora bonis creduntur. ad hoc se

Romanus Graiusque et barbarus induperator

erexit, causas discriminis atque laboris

140

inde habuit: tanto maior famae sitis est quam

virtutis. quis enim virtutem amplectitur ipsam,

praemia si tollas? patriam tamen obruit olim

gloria paucorum et laudis titulique cupido

haesuri saxis cinerum custodibus, ad quae

145

discutienda valent sterilis mala robora fici,

quandoquidem data sunt ipsis quoque fata sepulcris.

expende Hannibalem: quot libras in duce summo

invenies? hic est quem non capit Africa Mauro

percussa oceano Niloque admota tepenti

150

rursus ad Aethiopum populos aliosque elephantos.

additur imperiis Hispania, Pyrenaeum

transilit. opposuit natura Alpemque nivemque:

diducit scopulos et montem rumpit aceto.

iam tenet Italiam, tamen ultra pergere tendit.

155

‹acti› inquit ‹nihil est, nisi Poeno milite portas

frangimus et media vexillum pono Subura.›

o qualis facies et quali digna tabella,

cum Gaetula ducem portaret belua luscum!

exitus ergo quis est? o gloria! vincitur idem

160

nempe et in exilium praeceps fugit atque ibi magnus

mirandusque cliens sedet ad praetoria regis,

donec Bithyno libeat vigilare tyranno.

finem animae, quae res humanas miscuit olim,

non gladii, non saxa dabunt nec tela, sed ille

165

Cannarum vindex et tanti sanguinis ultor

anulus. i, demens, et saevas curre per Alpes

ut pueris placeas et declamatio fias.

unus Pellaeo iuveni non sufficit orbis,

aestuat infelix angusto limite mundi

170

ut Gyarae clausus scopulis parvaque Seripho;

cum tamen a figulis munitam intraverit urbem,

sarcophago contentus erit. mors sola fatetur

quantula sint hominum corpuscula. creditur olim

velificatus Athos et quidquid Graecia mendax

175

audet in historia, constratum classibus isdem

suppositumque rotis solidum mare; credimus altos

defecisse amnes epotaque flumina Medo

prandente et madidis cantat quae Sostratus alis.

ille tamen qualis rediit Salamine relicta,

180

in Corum atque Eurum solitus saevire flagellis

barbarus Aeolio numquam hoc in carcere passos,

ipsum conpedibus qui vinxerat Ennosigaeum

(mitius id sane, quod non et stigmate dignum

credidit. huic quisquam vellet servire deorum?) –

185

sed qualis rediit? nempe una nave, cruentis

fluctibus ac tarda per densa cadavera prora.

has totiens optata exegit gloria poenas.

‹Da spatium vitae, multos da, Iuppiter, annos.›

hoc recto voltu, solum hoc et pallidus optas.

190

sed quam continuis et quantis longa senectus

plena malis! deformem et taetrum ante omnia vultum

dissimilemque sui, deformem pro cute pellem

pendentisque genas et talis aspice rugas

quales, umbriferos ubi pandit Thabraca saltus,

195

in vetula scalpit iam mater simia bucca.

plurima sunt iuvenum discrimina, pulchrior ille

hoc atque †ille† alio, multum hic robustior illo:

una senum facies, cum voce trementia membra

et iam leve caput madidique infantia nasi;

200

frangendus misero gingiva panis inermi.

usque adeo gravis uxori natisque sibique,

ut captatori moveat fastidia Cosso.

non eadem vini atque cibi torpente palato

gaudia; nam coitus iam longa oblivio, vel si

205

coneris, iacet exiguus cum ramice nervus

et, quamvis tota palpetur nocte, iacebit.

anne aliquid sperare potest haec inguinis aegri

canities? quid quod merito suspecta libido est

quae venerem adfectat sine viribus? aspice partis

210

nunc damnum alterius. nam quae cantante voluptas,

sit licet eximius, citharoedo sive Seleuco

et quibus aurata mos est fulgere lacerna?

quid refert, magni sedeat qua parte theatri

qui vix cornicines exaudiet atque tubarum

215

concentus? clamore opus est ut sentiat auris

quem dicat venisse puer, quot nuntiet horas.

praeterea minimus gelido iam in corpore sanguis

febre calet sola, circumsilit agmine facto

morborum omne genus, quorum si nomina quaeras,

220

promptius expediam quot amaverit Oppia moechos,

quot Themison aegros autumno occiderit uno,

quot Basilus socios, quot circumscripserit Hirrus

pupillos, quot longa viros exorbeat uno

Maura die, quot discipulos inclinet Hamillus;

225

percurram citius quot villas possideat nunc

quo tondente gravis iuveni mihi barba sonabat.

ille umero, hic lumbis, hic coxa debilis; ambos

perdidit ille oculos et luscis invidet; huius

pallida labra cibum accipiunt digitis alienis,

230

ipse ad conspectum cenae diducere rictum

suetus hiat tantum ceu pullus hirundinis, ad quem

ore volat pleno mater ieiuna. sed omni

membrorum damno maior dementia, quae nec

nomina servorum nec voltum agnoscit amici

235

cum quo praeterita cenavit nocte, nec illos

quos genuit, quos eduxit. nam codice saevo

heredes vetat esse suos, bona tota feruntur

ad Phialen; tantum artificis valet halitus oris,

quod steterat multis in carcere fornicis annis.

240

ut vigeant sensus animi, ducenda tamen sunt

funera natorum, rogus aspiciendus amatae

coniugis et fratris plenaeque sororibus urnae.

haec data poena diu viventibus, ut renovata

semper clade domus multis in luctibus inque

245

perpetuo maerore et nigra veste senescant.

rex Pylius, magno si quicquam credis Homero,

exemplum vitae fuit a cornice secundae.

felix nimirum, qui tot per saecula mortem

distulit atque suos iam dextra conputat annos,

250

quique novum totiens mustum bibit. oro parumper

attendas quantum de legibus ipse queratur

fatorum et nimio de stamine, cum videt acris

Antilochi barbam ardentem, cum quaerit ab omni,

quisquis adest, socio cur haec in tempora duret,

255

quod facinus dignum tam longo admiserit aevo.

haec eadem Peleus, raptum cum luget Achillem,

atque alius, cui fas Ithacum lugere natantem.

incolumi Troia Priamus venisset ad umbras

Assaraci magnis sollemnibus Hectore funus

260

portante ac reliquis fratrum cervicibus inter

Iliadum lacrimas, ut primos edere planctus

Cassandra inciperet scissaque Polyxena palla,

si foret extinctus diverso tempore, quo non

coeperat audaces Paris aedificare carinas.

265

longa dies igitur quid contulit? omnia vidit

eversa et flammis Asiam ferroque cadentem.

tunc miles tremulus posita tulit arma tiara

et ruit ante aram summi Iovis ut vetulus bos,

qui domini cultris tenue et miserabile collum

270

praebet ab ingrato iam fastiditus aratro.

exitus ille utcumque hominis, sed torva canino

latravit rictu quae post hunc vixerat uxor.

festino ad nostros et regem transeo Ponti

et Croesum, quem vox iusti facunda Solonis

275

respicere ad longae iussit spatia ultima vitae.

exilium et carcer Minturnarumque paludes

et mendicatus victa Carthagine panis

hinc causas habuere; quid illo cive tulisset

natura in terris, quid Roma beatius umquam,

280

si circumducto captivorum agmine et omni

bellorum pompa animam exhalasset opimam,

cum de Teutonico vellet descendere curru?

provida Pompeio dederat Campania febres

optandas, sed multae urbes et publica vota

285

vicerunt; igitur Fortuna ipsius et urbis

servatum victo caput abstulit. hoc cruciatu

Lentulus, hac poena caruit ceciditque Cethegus

integer et iacuit Catilina cadavere toto.

Formam optat modico pueris, maiore puellis

290

murmure, cum Veneris fanum videt, anxia mater

usque ad delicias votorum. ‹cur tamen› inquit

‹corripias? pulchra gaudet Latona Diana.›

sed vetat optari faciem Lucretia qualem

ipsa habuit, cuperet Rutilae Verginia gibbum

295

accipere †atque suum† Rutilae dare. filius autem

corporis egregii miseros trepidosque parentes

semper habet: rara est adeo concordia formae

atque pudicitiae. sanctos licet horrida mores

tradiderit domus ac veteres imitata Sabinos,

300

praeterea castum ingenium voltumque modesto

sanguine ferventem tribuat natura benigna

larga manu (quid enim puero conferre potest plus

custode et cura natura potentior omni?),

non licet esse viro; nam prodiga corruptoris

305

improbitas ipsos audet temptare parentes:

tanta in muneribus fiducia. nullus ephebum

deformem saeva castravit in arce tyrannus,

nec praetextatum rapuit Nero loripedem nec

strumosum atque utero pariter gibboque tumentem.

310

i nunc et iuvenis specie laetare tui, quem

maiora expectant discrimina. fiet adulter

publicus et poenas metuet quascumque mariti

†irati† debet, nec erit felicior astro

Martis, ut in laqueos numquam incidat. exigit autem

315

interdum ille dolor plus quam lex ulla dolori

concessit: necat hic ferro, secat ille cruentis

verberibus, quosdam moechos et mugilis intrat.

sed tuus Endymion dilectae fiet adulter

matronae. mox cum dederit Servilia nummos

320

fiet et illius quam non amat, exuet omnem

corporis ornatum; quid enim ulla negaverit udis

inguinibus, sive est haec Oppia sive Catulla?

deterior totos habet illic femina mores.

‹sed casto quid forma nocet?› quid profuit immo

325

Hippolyto grave propositum, quid Bellerophonti?

erubuit †nempe haec† ceu fastidita repulso

nec Stheneboea minus quam Cressa excanduit, et se

concussere ambae. mulier saevissima tunc est

cum stimulos odio pudor admovet. elige quidnam

330

suadendum esse putes cui nubere Caesaris uxor

destinat. optimus hic et formonsissimus idem

gentis patriciae rapitur miser extinguendus

Messalinae oculis; dudum sedet illa parato

flammeolo Tyriusque palam genialis in hortis

335

sternitur et ritu decies centena dabuntur

antiquo, veniet cum signatoribus auspex.

haec tu secreta et paucis commissa putabas?

non nisi legitime volt nubere. quid placeat dic.

ni parere velis, pereundum erit ante lucernas;

340

si scelus admittas, dabitur mora parvula, dum res

nota urbi et populo contingat principis aurem.

dedecus ille domus sciet ultimus. interea tu

obsequere imperio, si tanti vita dierum

paucorum. quidquid levius meliusque putaris,

345

praebenda est gladio pulchra haec et candida cervix.

Nil ergo optabunt homines? si consilium vis,

permittes ipsis expendere numinibus quid

conveniat nobis rebusque sit utile nostris;

nam pro iucundis aptissima quaeque dabunt di.

350

carior est illis homo quam sibi. nos animorum

inpulsu et caeca magnaque cupidine ducti

coniugium petimus partumque uxoris, at illis

notum qui pueri qualisque futura sit uxor.

ut tamen et poscas aliquid voveasque sacellis

355

exta et candiduli divina tomacula porci,

orandum est ut sit mens sana in corpore sano.

fortem posce animum mortis terrore carentem,

qui spatium vitae extremum inter munera ponat

naturae, qui ferre queat quoscumque labores,

360

nesciat irasci, cupiat nihil et potiores

Herculis aerumnas credat saevosque labores

et venere et cenis et pluma Sardanapalli.

monstro quod ipse tibi possis dare; semita certe

tranquillae per virtutem patet unica vitae.

365

nullum numen habes, si sit prudentia: nos te,

nos facimus, Fortuna, deam caeloque locamus.