D. Junius Juvenalis
ca. 60 - post 130
|
Saturae
Satura XI
|
_______________________________________________________
|
|
Atticus eximie si cenat, lautus habetur,si Rutilus, demens. quid enim maiore cachinnoexcipitur volgi quam pauper Apicius? omnisconvictus, thermae, stationes, omne theatrum | |
5 | de Rutilo. nam dum valida ac iuvenalia membrasufficiunt galeae dumque ardent sanguine, ferturnon cogente quidem sed nec prohibente tribunoscripturus leges et regia verba lanistae.multos porro vides, quos saepe elusus ad ipsum |
10 | creditor introitum solet expectare macelli,et quibus in solo vivendi causa palato est.egregius cenat meliusque miserrimus horumet cito casurus iam perlucente ruina.interea gustus elementa per omnia quaerunt |
15 | numquam animo pretiis obstantibus; interius siattendas, magis illa iuvant quae pluris ementur.ergo haut difficile est perituram arcessere summamlancibus oppositis vel matris imagine fracta,et quadringentis nummis condire gulosum |
20 | fictile; sic veniunt ad miscellanea ludi.refert ergo quis haec eadem paret; in Rutilo namluxuria est, in Ventidio laudabile nomensumit et a censu famam trahit. illum ego iuredespiciam, qui scit quanto sublimior Atlas |
25 | omnibus in Libya sit montibus, hic tamen idemignorat quantum ferrata distet ab arcasacculus. e caelo descendit γνῶθι σεαυτόνfigendum et memori tractandum pectore, siveconiugium quaeras vel sacri in parte senatus |
30 | esse velis; neque enim loricam poscit AchillisThersites, in qua se traducebat Ulixes;ancipitem seu tu magno discrimine causamprotegere adfectas, te consule, dic tibi qui sis,orator vehemens an Curtius et Matho buccae. |
35 | noscenda est mensura sui spectandaque rebusin summis minimisque, etiam cum piscis emetur,ne mullum cupias, cum sit tibi gobio tantumin loculis. quis enim te deficiente cruminaet crescente gula manet exitus, aere paterno |
40 | ac rebus mersis in ventrem fenoris atqueargenti gravis et pecorum agrorumque capacem?talibus a dominis post cuncta novissimus exitanulus, et digito mendicat Pollio nudo.non praematuri cineres nec funus acerbum |
45 | luxuriae sed morte magis metuenda senectus.hi plerumque gradus: conducta pecunia Romaeet coram dominis consumitur; inde, ubi paulumnescio quid superest et pallet fenoris auctor,qui vertere solum, Baias et ad ostrea currunt. |
50 | cedere namque foro iam non est deterius quamEsquilias a ferventi migrare Subura.ille dolor solus patriam fugientibus, illamaestitia est, caruisse anno circensibus uno.sanguinis in facie non haeret gutta, morantur |
55 | pauci ridiculum et fugientem ex urbe pudorem.Experiere hodie numquid pulcherrima dictu,Persice, non praestem vita et moribus et re,si laudem siliquas occultus ganeo, pultescoram aliis dictem puero sed in aure placentas. |
60 | nam cum sis conviva mihi promissus, habebisEuandrum, venies Tirynthius aut minor illohospes, et ipse tamen contingens sanguine caelum,alter aquis, alter flammis ad sidera missus.fercula nunc audi nullis ornata macellis. |
65 | de Tiburtino veniet pinguissimus agrohaedulus et toto grege mollior, inscius herbaenecdum ausus virgas humilis mordere salicti,qui plus lactis habet quam sanguinis, et montaniasparagi, posito quos legit vilica fuso. |
70 | grandia praeterea tortoque calentia fenoova adsunt ipsis cum matribus, et servataeparte anni quales fuerant in vitibus uvae,Signinum Syriumque pirum, de corbibus isdemaemula Picenis et odoris mala recentis |
75 | nec metuenda tibi, siccatum frigore postquamautumnum et crudi posuere pericula suci.haec olim nostri iam luxuriosa senatuscena fuit. Curius parvo quae legerat hortoipse focis brevibus ponebat holuscula, quae nunc |
80 | squalidus in magna fastidit conpede fossor,qui meminit calidae sapiat quid volva popinae.sicci terga suis rara pendentia cratemoris erat quondam festis servare diebuset natalicium cognatis ponere lardum |
85 | accedente nova, si quam dabat hostia, carne.cognatorum aliquis titulo ter consulis atquecastrorum imperiis et dictatoris honorefunctus ad has epulas solito maturius ibaterectum domito referens a monte ligonem. |
90 | cum tremerent autem Fabios durumque Catonemet Scauros et Fabricium, rigidique severoscensoris mores etiam collega timeret,nemo inter curas et seria duxit habendumqualis in Oceani fluctu testudo nataret, |
95 | clarum Troiugenis factura et nobile fulcrum;sed nudo latere et parvis frons aerea lectisvile coronati caput ostendebat aselli,ad quod lascivi ludebant ruris alumni.[tales ergo cibi qualis domus atque supellex.] |
100 | tunc rudis et Graias mirari nescius artesurbibus eversis praedarum in parte repertamagnorum artificum frangebat pocula miles,ut phaleris gauderet ecus caelataque cassisRomuleae simulacra ferae mansuescere iussae |
105 | imperii fato, geminos sub rupe Quirinosac nudam effigiem in clipeo venientis et hastapendentisque dei perituro ostenderet hosti.ponebant igitur Tusco farrata catino:argenti quod erat solis fulgebat in armis. |
110 | omnia tunc quibus invideas, si lividulus sis.templorum quoque maiestas praesentior, et voxnocte fere media mediamque audita per urbemlitore ab Oceani Gallis venientibus et disofficium vatis peragentibus. his monuit nos, |
115 | hanc rebus Latiis curam praestare solebatfictilis et nullo violatus Iuppiter auro.illa domi natas nostraque ex arbore mensastempora viderunt; hos lignum stabat ad usus,annosam si forte nucem deiecerat eurus. |
120 | at nunc divitibus cenandi nulla voluptas,nil rhombus, nil damma sapit, putere videnturunguenta atque rosae, latos nisi sustinet orbisgrande ebur et magno sublimis pardus hiatudentibus ex illis quos mittit porta Syenes |
125 | et Mauri celeres et Mauro obscurior Indus,et quos deposuit Nabataeo belua saltuiam nimios capitique graves. hinc surgit orexis,hinc stomacho vires; nam pes argenteus illis,anulus in digito quod ferreus. ergo superbum |
130 | convivam caveo, qui me sibi comparat et resdespicit exiguas. adeo nulla uncia nobisest eboris, nec tessellae nec calculus ex hacmateria, quin ipsa manubria cultellorumossea. non tamen his ulla umquam obsonia fiunt |
135 | rancidula aut ideo peior gallina secatur.sed nec structor erit cui cedere debeat omnispergula, discipulus Trypheri doctoris, apud quemsumine cum magno lepus atque aper et pygarguset Scythicae volucres et phoenicopterus ingens |
140 | et Gaetulus oryx hebeti lautissima ferrocaeditur et tota sonat ulmea cena Subura.nec frustum capreae subducere nec latus Afraenovit avis noster, tirunculus ac rudis omnitempore et exiguae furtis inbutus ofellae. |
145 | plebeios calices et paucis assibus emptosporriget incultus puer atque a frigore tutus,non Phryx aut Lycius [non a mangone petitusquisquam erit et magno]: cum posces, posce Latine.idem habitus cunctis, tonsi rectique capilli |
150 | atque hodie tantum propter convivia pexi.pastoris duri hic filius, ille bubulci.suspirat longo non visam tempore matremet casulam et notos tristis desiderat haedosingenui voltus puer ingenuique pudoris, |
155 | qualis esse decet quos ardens purpura vestit,nec pupillares defert in balnea raucustesticulos, nec vellendas iam praebuit alas,crassa nec opposito pavidus tegit inguina guto.hic tibi vina dabit diffusa in montibus illis |
160 | a quibus ipse venit, quorum sub vertice lusit.[namque una atque eadem est vini patria atque ministri.]forsitan expectes ut Gaditana canoroincipiant prurire choro plausuque probataead terram tremulo descendant clune puellae, |
165 | [spectant hoc nuptae iuxta recubante maritoquod pudeat narrare aliquem praesentibus ipsis.]inritamentum veneris languentis et acresdivitis urticae [maior tamen ista voluptasalterius sexus]; magis ille extenditur, et mox |
170 | auribus atque oculis concepta urina movetur.non capit has nugas humilis domus. audiat illetestarum crepitus cum verbis, nudum olido stansfornice mancipium quibus abstinet, ille fruaturvocibus obscenis omnique libidinis arte, |
175 | qui Lacedaemonium pytismate lubricat orbem;namque ibi fortunae veniam damus. alea turpis,turpe et adulterium mediocribus: haec eadem illiomnia cum faciunt, hilares nitidique vocantur.nostra dabunt alios hodie convivia ludos: |
180 | conditor Iliados cantabitur atque Maronisaltisoni dubiam facientia carmina palmam.quid refert, tales versus qua voce legantur?Sed nunc dilatis averte negotia curiset gratam requiem dona tibi, quando licebit |
185 | per totum cessare diem. non fenoris ullamentio nec, prima si luce egressa revertinocte solet, tacito bilem tibi contrahat uxorumida suspectis referens multicia rugisvexatasque comas et voltum auremque calentem. |
190 | protinus ante meum quidquid dolet exue limen,pone domum et servos et quidquid frangitur illisaut perit, ingratos ante omnia pone sodalis.interea Megalesiacae spectacula mappaeIdaeum sollemne colunt, similisque triumpho |
195 | praeda caballorum praetor sedet ac, mihi paceinmensae nimiaeque licet si dicere plebis,totam hodie Romam circus capit, et fragor aurempercutit, eventum viridis quo colligo panni.nam si deficeret, maestam attonitamque videres |
200 | hanc urbem veluti Cannarum in pulvere victisconsulibus. spectent iuvenes, quos clamor et audaxsponsio, quos cultae decet adsedisse puellae:nostra bibat vernum contracta cuticula solemeffugiatque togam. iam nunc in balnea salva |
205 | fronte licet vadas, quamquam solida hora supersitad sextam. facere hoc non possis quinque diebuscontinuis, quia sunt talis quoque taedia vitaemagna: voluptates commendat rarior usus. |