D. Junius Juvenalis
ca. 60 - post 130
|
Saturae
Satura XVI
|
_______________________________________________________
|
|
Quis numerare queat felicis praemia, Galli,militiae? nam si subeuntur prospera castra | |
2a | · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · ·me pavidum excipiat tironem porta secundosidere. plus etenim fati valet hora benigni |
5 | quam si nos Veneris commendet epistula Martiet Samia genetrix quae delectatur harena.Commoda tractemus primum communia, quorumhaut minimum illud erit, ne te pulsare togatusaudeat, immo, etsi pulsetur, dissimulet nec |
10 | audeat excussos praetori ostendere denteset nigram in facie tumidis livoribus offamatque oculum medico nil promittente relictum.Bardaicus iudex datur haec punire volenticalceus et grandes magna ad subsellia surae |
15 | legibus antiquis castrorum et more Camilliservato, miles ne vallum litiget extraet procul a signis. iustissima centurionumcognitio est igitur de milite, nec mihi deritultio, si iustae defertur causa querellae. |
20 | tota cohors tamen est inimica, omnesque manipliconsensu magno efficiunt curabilis ut sitvindicta et gravior quam iniuria. dignum erit ergodeclamatoris mulino corde Vagelli,cum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot |
25 | milia clavorum. quis tam procul adsit ab urbepraeterea, quis tam Pylades, molem aggeris ultraut veniat? lacrimae siccentur protinus, et seexcusaturos non sollicitemus amicos.da testem iudex cum dixerit, audeat ille |
30 | nescio quis, pugnos qui vidit, dicere vidi,et credam dignum barba dignumque capillismaiorum. citius falsum producere testemcontra paganum possis quam vera loquentemcontra fortunam armati contraque pudorem. |
35 | Praemia nunc alia atque alia emolumenta notemussacramentorum. convallem ruris avitiimprobus aut campum mihi si vicinus ademitet sacrum effodit medio de limite saxum,quod mea cum patulo coluit puls annua libo, |
40 | debitor aut sumptos pergit non reddere nummosvana supervacui dicens chirographa ligni,expectandus erit qui lites incohet annustotius populi. sed tum quoque mille ferendataedia, mille morae; totiens subsellia tantum |
45 | sternuntur, iam facundo ponente lacernasCaedicio et Fusco iam micturiente paratidigredimur, lentaque fori pugnamus harena.ast illis quos arma tegunt et balteus ambitquod placitum est ipsis praestatur tempus agendi, |
50 | nec res atteritur longo sufflamine litis.Solis praeterea testandi militibus iusvivo patre datur. nam quae sunt parta laboremilitiae placuit non esse in corpore census,omne tenet cuius regimen pater. ergo Coranum |
55 | signorum comitem castrorumque aera merentemquamvis iam tremulus captat pater; hunc favor aequusprovehit et pulchro reddit sua dona labori.ipsius certe ducis hoc referre videturut, qui fortis erit, sit felicissimus idem, |
60 | ut laeti phaleris omnes et torquibus, omnes· · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · |