|
|
-
- F a b u l a r u m l i b e r
X
De calvo equite
- _______________________________________________
- Calvus eques capiti solitus religare capillos
atque alias nudo vertice ferre comas,
ad campum nitidis venit conspectus in armis
et facilem frenis flectere coepit equum.
- 5
- huius ab adverso Boreae spiramina praestant
ridiculum populo conspiciente caput.
nam mox deiecto nituit frons nuda galero,
discolor apposita quae fuit ante coma.
ille sagax, tantis quod risus milibus esset,
- 10
- distulit admota calliditate iocum,
«quid mirum,» referens, «positos fugisse capillos,
quem prius aequaevae deseruere comae?»
|
|