B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Iustinus
floruit ca. 350 p. Chr. n.
     
   


E p i t o m a
H i s t o r i a r u m   P h i l i p p i c a r u m
P o m p e i i   T r o g i


L i b e r   X X I

_________________________________________________

XXI
1 2 3 4 5 6 

gallice    1    app. 1
1 Extincto in Sicilia Dionysio tyranno in locum eius milites maximum natu ex filiis eius, nomine Dionysium, suffecere, 2 et naturae ius secuti, et quod firmius futurum esse regnum, si penes unum remansisset, quam si portionibus inter plures filios diuideretur, arbitrabantur. 3 Sed Dionysius inter initia regni auunculos fratrum suorum ueluti aemulos imperii sui hortatoresque puerorum ad diuisionem regni tollere gestiebat. 4 Quare paulisper dissimulatum animum prius ad fauorem popularium conciliandum intendit, excusatius facturus quod statuerat, si probatus ante omnibus foret. 5 Igitur nexorum tria milia e carcere dimittit, tributa populo per triennium remittit, quibuscumque delinimentis potest animos omnium sollicitat. 6 Tunc ad destinatum facinus conuersus non cognatos tantum fratrum, sed etiam ipsos interficit, 7 ut quibus consortium regni debebat ne spiritus quidem consortium relinqueret, tyrannidem in suos prius quam in exteros auspicatus.
 
gallice    2    app. 2
1 Sublatis deinde aemulis in segnitiam lapsus saginam corporis ex nimia luxuria oculorumque ualetudinem contraxit adeo ut non solem, non puluerem, non denique splendorem ferre lucis ipsius posset. 2 Propter quae dum contemni se putat, saeuitia grassatur nec, ut pater, carcerem nexis, sed caedibus ciuitatem replet ; 3 ob quae non contemptior omnibus quam inuisior fuit. 4 Itaque cum bellum aduersus eum Syracusani decreuissent, diu dubitauit imperium deponeret an bello resisteret. 5 Sed a militibus praedam et urbis direptionem sperantibus descendere in proelium cogitur. 6 Victus cum iterato non felicius fortunam temptasset, legatos ad Syracusanos mittit, spondens se depositurum tyrrannidem, si mitterent ad eum quibuscum sibi de pace conueniret. 7 In quam rem missos primores in carcere retinet, atque ita incautis omnibus nec quicquam hostile metuentibus exercitum ad delendam ciuitatem mittit. 8 Fit igitur in ipsa urbe anceps proelium in quo oppidanis multitudine superantibus Dionysius pellitur. Qui cum obsidionem arcis timeret, cum omni regio apparatu in Italiam profugit tacitus. 9 Exul a Locrensibus sociis acceptus, uelut iure regnaret, arcem occupat solitamque sibi saeuitiam exercet. 10 Coniuges principum ad stuprum rapi iubebat, uirgines ante nuptias abducebat stupratasque procis reddebat, locupletissimos quosque aut ciuitate pellebat aut occidi imperabat bonaque eorum inuadebat.
 
gallice    3    app. 3
1 Dein cum rapinae occasio deesset, uniuersam ciuitatem callido commento circumuenit. 2 Cum Reginorum tyranni Leophronis bello Locrenses premerentur, uouerant, si uictores forent, ut die festo Veneris uirgines suas prostituerent. 3 Quo uoto intermisso cum aduersa bella cum Lucanis gererent, in contionem eos Dionysius uocat ; hortatur ut uxores filiasque suas in templum Veneris quam possint ornatissimas mittant, 4 ex quibus sorte ductae centum uoto publico fungantur religionisque gratia uno stent in lupanari mense omnibus ante iuratis uiris, ne quis ullam adtaminet. 5 Quae res ne uirginibus uoto ciuitatem soluentibus fraudi esset, decretum facerent ne qua uirgo nuberet priusquam illae maritis traderentur. 6 Probato consilio, quo et superstitioni et pudicitiae uirginum consulebatur, certatim omnes feminae inpensius exornatae in templum Veneris conueniunt, quas omnes Dionysius inmissis militibus spoliat ornamentaque matronarum in praedam suam uertit. 8 Quarundam uiros ditiores interficit, quasdam ad prodendas uirorum pecunias torquet. 9 Cum his artibus per annos sex regnasset, conspiratione Locrorum ciuitate pulsus in Siciliam redit. 10 Ibi Syracusas securis omnibus post longam intercapedinem pacis per proditionem recepit.
 
gallice    4    app. 4
1 Dum haec in Sicilia geruntur, interim in Africa princeps Karthaginiensium Hanno opes suas, quibus uires rei publicae superabat, ad occupandam dominationem intendit regnumque inuadere interfecto senatu conatus est. 2 Cui sceleri sollemnem nuptiarum diem filiae suae legit, ut religione uotorum nefanda commenta facilius tegerentur. 3 Itaque plebi epulas in publicis porticibus, senatui in domo sua parat, ut poculis ueneno infectis secretius senatum et sine arbitris interficeret orbamque rem publicam facilius inuaderet. 4 Qua re magistratibus per ministros prodita scelus declinatum, non uindicatum est, ne in uiro tam potenti plus negotii faceret res cognita quam cogitata. 5 Contenti itaque cohibuisse decreto modum nuptiarum sumptibus statuunt idque obseruari non ab uno, sed ab uniuersis iubent, ne persona designata, non uitia correcta uiderentur. 6 Hoc consilio praeuentus iterum seruitia concitat statutaque rursus caedium die, cum denuo se proditum uideret, timens iudicium munitum quoddam castellum cum XX milibus seruorum armatis occupat. 7 Ibi dum Afros regemque Maurorum concitat, capitur uirgisque caesus effossis oculis et manibus cruribusque fractis, uelut a singulis membris poenae exigerentur, in conspectu populi occiditur ; corpus uerberibus laceratum in crucem figitur. 8 Filii quoque cognatique omnes, etiam innoxii, supplicio traduntur, ne quisquam aut ad imitandum scelus aut ad mortem ulciscendam ex tam nefaria domo superesset.
 
gallice    5    app. 5
1 Interea Dionysius Syracusis receptus, cum grauior crudeliorque in dies ciuitati esset, iterata conspiratione obsidetur. 2 Tunc deposito imperio arcem Syracusanis cum exercitu tradidit receptoque priuato instrumento Corinthum in exilium proficiscitur. 3 Ibi humillima quaeque tutissima existimans in sordidissimum uitae genus descendit : 4 non contentus in publico uagari, sed potare ; nec conspici in popinis lupanaribusque, sed totis diebus desidere ; 5 cum perditissimo quoque de minimis rebus disceptare ; pannosus et squalidus incedere ; risum libentius praebere quam captare ; 6 in macello perstare ; quod emere non poterat, oculis deuorare ; apud aediles aduersus lenones iurgare ; 7 omniaque ista facere, ut contemnendus magis quam metuendus uideretur. 8 Nouissime ludi magistrum professus pueros in triuio docebat, ut aut a timentibus semper in publico uideretur aut a non timentibus facilius contemneretur. 9 Nam licet tyranni his semper uitiis abundent, tamen simulatio haec uitiorum, non naturae erat, magisque haec arte quam amisso regali pudore faciebat, expertus ; quam inuisa tyrannorum forent etiam sine opibus nomina. 10 Laborabat itaque inuidiam praeteritorum contemptu praesentium demere, neque honesta, sed tuta consilia circumspiciebat. 11 Inter has tamen dissimulationum artes ter insimulatus est adfectatae tyrannidis, nec aliter quam dum contemnitur, liberatus est.
 
gallice    6    app. 6
1 Inter haec Karthaginienses tanto successu rerum Alexandri Magni exterriti, uerentes ne Persico regno et Africum uellet adiungere, mittunt ad speculandos eius animos Hamilcarem cognomento Rodanum, uirum sollertia facundiaque praeter ceteros insignem. 2 Augebant enim metum et Tyros, urbs auctorum originis suae, capta 3 et Alexandria aemula Karthaginis in terminis Africae et Aegypti condita 4 et felicitas regis, apud quem nec cupiditas nec fortuna ullo modo terminabantur. 5 Igitur Hamilcar per Parmeniona aditu regis obtento profugisse se ad regem expulsum patria fingit militemque se expeditionis offert. 6 Atque ita consiliis eius exploratis in tabellis ligneis uacua desuper cera inducta ciuibus suis omnia perscribebat. 7 Sed Karthaginienses post mortem regis reuersum in patriam, quasi urbem regi uenditasset, non ingrato tantum, uerum etiam crudeli animo necauerunt.

____________


M YO def.
 
      1
1 eius om. i.
2 esse om. CD || arbitrabantur CD Rue. Gal. : -trantur tp ELF1 See. -trarentur SF2.
5 nexorum tpi : noxio- CD || e ante carcere om. t See.
 
      2
1 contraxit tpi : -ahit CD || solem tp CD : -lum i.
2 quae tpi : quod CD || nexis sed tpi : nexisset C1 nectit sed C2D.
4 deponeret tpi : -re CD || resisteret tpi : -ere CD.
6 ad eum om. CD || quibuscum t EFS Gal. See. : cum quibus p LCD Rue.
7 carcere tpi Gal. See. : arce CD Rue. || hostile metuentibus tpi : -em tu- CD.
8 tacitus ante in italiam trans. CD.
9 a om. t See. || acceptus tpi : exce- CD.
10 sponcis ante procis add. i.
 
      3
2 prostituerent tpi : consti- CD.
8 uirorum tpi : marito- CD.
 
      4
1 superabat tp CD : -aret i || ad pi CD Rue. Gal. : in t See.
2 legit tpi : elig- CD.
3 poculis tpi : populi CD || infectis tpi : -festi CD.
4 qua re tpi : quae res CD.
5 cohibuisse tpi : pro- CD.
6 seruitia tpi : -am CD.
7 poenae exigerentur tpi Gal. See. : -na -retur CD Rue. || laceratum pi Rue. : -rum t Gal. See.
8 aut post quisquam om. CD || ad ante mortem om. CD.
 
      5
1 receptus tpi : -tis CD.
2 tradidit tpi : -dit CD.
3 genus tpi : caenus CD.
5 tum ante cum add. i || pannosus et tpi : annosue CD || captare tpi : capere CD.
6 quod tpi : quae CD.
7 omniaque ista V2 Q2 PZ ES See. : omniaque ita X FL CD Rue. Gal. omnia quaesta AV1 Q1 omnia quaestu G.
8 uideretur tpi : uiser- CD.
9 tyranni his i CD See. : tyranniis t tyrannicis p Gal. tyranni Rue. || abundent i CD Rue. See. : -det t -daret p Gal.
11 ter om. t.
 
      6
1 uerentes om. CD || rodanum tp See. ronannum i phodanum CD rhodanum Rue. Gal. || sollertia facundiaque tpi See. : facundia sollertiaque CD Rue. Gal.
4 ullo tpi : ulla CD.
5 aditus tpi : -ur CD || militemque tpi : militem quoque CD.