B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Iustinus
floruit ca. 350 p. Chr. n.
     
   


E p i t o m a
H i s t o r i a r u m   P h i l i p p i c a r u m
P o m p e i i   T r o g i


L i b e r   X X

_________________________________________________

XX
1 2 3 4 5 

gallice    1    app. 1
1 Dionysius e Sicilia Karthaginiensibus pulsis occupatoque totius insulae imperio graue otium regno suo periculosamque desidiam tanti exercitus ratus, copias in Italiam traiecit, 2 simul ut et militum uires continuo labore acuerentur et regul fines proferrentur. 3 Prima illi militia aduersus Graecos, qui proxima Italici maris litora tenebant, fuit ; 4 quibus deuictis finitimos quosque adgreditur omnesque Graeci nominis Italiam possidentes hostes sibi destinat ; 5 quae gentes non partem, sed uniuersam ferme Italiam ea tempestate occupauerant 6 Denique multae urbes adhuc post tantam uetustatem uestigia Graeci moris ostentant. 7 Namque et Tuscorum populi, qui oram Inferi maris possident, a Lydia uenerunt, 8 et Venetos, quos incolas Superi maris uidemus, capta et expugnata Troia Antenore duce misit, 9 Adria quoque Illyrico mari proxima, quae et Adriatico mari nomen dedit, Graeca urbs est ; 10 Arpos Diomedes exciso Ilio naufragio in ea loca delatus condidit. 11 Sed et Pisae in Liguribus Graecos auctores habent ; et in Tuscis Tarquinii a Thessalis, et Spina in Vmbris ; Perusini quoque originem ab Achaeis ducunt. 12 Quid Caeren urbem dicam ? quid Latinos populos qui ab Aenea conditi uidentur ? 13 Iam Falisci, Nolani, Abellani nonne Chalcidensium coloni sunt ? 14 Quid tractus omnis Campaniae ? quid Bruttii Sabinique ? quid Samnites ? 15 Quid Tarentini, quos a Lacedaemone profectos spuriosque uocatos accepimus? 16 Thurinorum urbem condidisse Philocteten ferunt ; ibique adhuc monumentum eius uisitur, et Herculis sagittae in Apollinis templo, quae fatum Troiae fuere.
  gallice    2    app. 2
1 Metapontini quoque in templo Mineruae ferramenta, quibus Epeos, a quo conditi sunt, equum Troianum fabricauit ostentant. 2 Propter quod omnis illa pars Italiae Maior Graecia appellata est. 3 Sed principio originum Metapontini cum Sybaritanis et Crotoniensibus pellere ceteros Graecos Italia statuerunt. 4 Cum primum urbem Sirim cepissent, in expugnatione eius L iuuenes amplexos Mineruae simulacrum sacerdotemque deae uelatum ornamentis inter ipsa altaria trucidauerunt. 5 Ob haec cum peste et seditionibus uexarentur, priores Crotonienses Delphicum oraculum adierunt. 6 Responsum his est finem mali fore si uiolatum Mineruae numen et interfectorum manes placassent. 7 Itaque cum statuas iuuenibus iustae magnitudinis et in primis Mineruae fabricare coepissent, Metapontini cognito oraculo dei occupandam manium et deae pacem rati, iuuenibus modica et lapidea simulacra ponunt et deam panificiis placant. 8 Atque ita pestis utrubique sedata est, cum alteri magnificentia, alteri uelocitate certassent. 9 Recuperata sanitate non diu Crotonienses quieuere. 10 Itaque indignantes in oppugnatione Siris auxilium contra se a Locrensibus latum, bellum his intulerunt. 11 Quo metu territi Locrenses ad Spartanos decurrunt ; auxilium supplices deprecantur. 12 Illi longinqua militia grauati auxilium a Castore et Polluce petere eos iubent. 13 Neque legati responsum sociae urbis spreuerunt profectique in proximum templum facto sacrificio auxilium deorum inplorant. 14 Litatis hostiis obtentoque, ut rebantur, quod petebant, haud secus laeti quam si deos ipsos secum auecturi essent, puluinaria iis in naui conponunt faustisque profecti ominibus solacia suis pro auxiliis deportant.
 
gallice    3    app. 3
1 His cognitis Crotonienses et ipsi legatos ad oraculum Delphos mittunt, uictoriae facultatem bellique prosperos euentus deprecantes. 2 Responsum prius uotis hostes quam armis uincendos. 3 Cum uouissent Apollini decimas praedae, Locrenses et uoto hostium et responso dei cognito nonas uouerunt tacitamque eam rem habuere, ne uotis uincerentur. 4 Itaque cum in aciem processissent et Crotoniensium centum uiginti milia armatorum constitissent, Locrenses paucitatem suam circumspicientes - nam sola XV milia militum habebant - omissa spe uictoriae in destinatam mortem conspirant, 5 tantusque ardor ex desperatione singulos cepit ut uictores se putarent, si non inulti morerentur. 6 Sed dum mori honeste quaerunt, feliciter uicerunt, nec alia causa uictoriae fuit quam quod desperauerunt. 7 Pugnantibus Locris aquila ab acie numquam recessit eosque tam diu circumuolauit quoad uincerent. 8 In cornibus quoque duo iuuenes diuerso a ceteris armorum habitu, eximia magnitudine et albis equis et coccineis paludamentis pugnare uisi sunt nec ultra apparuerunt quam pugnatum est. 9 Hanc admirationem auxit incredibilis famae uelocitas. Nam eadem die, qua in Italia pugnatum est, et Corintho et Athenis et Lacedaemone nuntiata est uictoria.
 
gallice    4    app. 4
1 Post haec Crotoniensibus nulla uirtutis exercitatio, nulla armorum cura fuit. 2 Oderant enim quae infeliciter sumpserant mutassentque uitam luxuria, ni Pythagoras philosophus fuisset. 3 Hic Sami Demarato, locuplete negotiatore, patre natus magnisque sapientiae incrementis formatus Aegyptum primo, mox Babyloniam ad perdiscendos siderum motus originemque mundi spectandam profectus summam scientiam consecutus erat. 4 Inde regressus Cretam et Lacedaemona ad cognoscendas Minois et Lycurgi inclitas ea tempestate leges contenderat. 5 Quibus omnibus instructus Crotonam uenit populumque in luxuriam lapsum auctoritate sua ad usum frugalitatis reuocauit. 6 Laudabat cotidie uirtutem et uitia luxuriae casumque ciuitatium ea peste perditarum enumerabat 7 tantumque studium ad frugalitatem multitudinis prouocauit ut aliquos ex his luxuriatos ad optimam frugem conuersos fuisse incredibile uideretur. 8 Matronarum quoque separatam a uiris doctrinam et puerorum a parentibus frequenter habuit. 9 Docebat nunc has pudicitiam et obsequia in uiros, nunc illos modestiam et litterarum studium. 10 Inter haec uelut genetricem uirtutum frugalitatem omnibus ingerebat 11 consecutusque disputationum adsiduitate erat, ut matronae auratas uestes ceteraque dignitatis suae ornamenta uelut instrumenta luxuriae deponerent eaque omnia delata in Iunonis aedem ipsi deae consecrarent, 12 prae se ferentes uera ornamenta matronarum pudicitiam, non uestes esse. 13 In iuuentute quoque quantum profligatum sit. uicti feminarum contumaces animi manifestant. 14 Sed CCC ex iuuenibus cum sodalicii iure sacramento quodam nexi separatam a ceteris ciuibus uitam exercerent ; quasi coetum clandestinae coniurationis haberent, ciuitatem in se conuerterunt, 15 quae eos, cum in unam domum conuenissent, cremare uoluit. 16 In quo tumultu sexaginta ferme periere ; ceteri in exilium profecti. 17 Pythagoras autem cum annos XX Crotone egisset, Metapontum emigrauit ibique decessit ; 18 cuius tanta admiratio fuit, ut ex domo eius templum facerent eumque pro deo colerent.
 
gallice    5    app. 5
1 Igitur Dionysius tyrannus, quem supra a Sicilia exercitum in Italiam traiecisse bellumque Graecis intulisse memorauimus, expugnatis Locris Crotonienses uix uires longo otio ex prioris belli clade resumentes adgreditur, 2 qui fortius cum paucis tanto exercitui eius quam antea cum tot milibus Locrensium paucitati restiterunt. 3 Tantum uirtutis paupertas aduersus insolentes diuitias habet, tantoque insperata interdum sperata uictoria certior est. 4 Sed Dionysium gerentem bellum legati Gallorum, qui ante menses Romam incenderant, societatem amicitiamque petentes adeunt, 5 gentem suam inter hostes eius positam esse magnoque usui ei futuram uel in acie bellanti uel de tergo intentis in proelium hostibus adfirmant. 6 Grata legatio Dionysio fuit. Itaque pacta societate et auxiliis Gallorum auctus bellum uelut ex integro restaurat. 7 His autem Gallis causa in Italiam ueniendi sedesque nouas quaerendi intestina discordia et adsiduae domi dissensiones fuere, 8 quarum taedio cum in Italiam uenissent sedibus Tuscos expulerunt et Mediolanum, Comum, Brixiam, Veronam, Bergomum, Tridentum, Vincentiam condiderunt. 9 Tusci quoque duce Raeto auitis sedibus amissis Alpes occupauere et ex nomine ducis gentem Raetorum condiderunt. 10 Sed Dionysium in Siciliam aduentus Karthaginiensium reuocauit, qui reparato exercitu bellum, quod lue deseruerant, auctis uiribus repetebant. 11 Dux belli Hanno Karthaginiensis erat, 12 cuius inimicus Suniator, potentissimus ea tempestate Poenorum, cum odio eius Graecis litteris Dionysio aduentum exercitus et segnitiam ducis familiariter praenuntiasset, conprehensis epistulis proditionis damnatur, facto senatus consulto 13 ne quis postea Karthaginiensis aut litteris Graecis aut sermoni studeret, ne aut loqui cum hoste aut scribere sine interprete posset. 14 Nec multo post Dionysius, quem paulo ante non Sicilia, non Italia capiebat, adsiduis belli certaminibus uictus fractusque insidiis ad postremum suorum interficitur.

____________


MYO def.
 
      1
1 e om. CD.
3 militia om. CD.
6 uestigia tpi : -tia CD.
7 et tuscorum CD : ut t. i Rue. Gal. t. tp See.
11 et pisae tpi : ipse CD || et spina in umbris Gal. See. : et Spinambris tp et in spinambris i sed spinam ps CD est spina in umbris Rue. || perusini quoque tpi : prosperus in CD.
13 abellani tp CD : xa- i.
15 a lacedaemone i Rue. Gal. : lacedaemone tp See. a lacedaemonia CD || accepimus i CD Rue. Gal. : accip- tp.
16 thurinorum urbem tpi : tiri- -es CD || philocteten tpi -cten CD.
 
      2
4 deae post ornamentis trans. CD.
5 haec tpi : hanc CD || seditionibus tpi : obsidio- CD.
7 cognito post oraculo trans. t See. || dei CD Rue. Gal. : deorum ti See. om. p fort. delendum.
8 utrubique om. CD et utrimque pon. post est.
10 a om. CD.
13 facto om. CD.
14 ut rebantur pi CD : uteb- t || quod petebant om. t || puluinaria tp Gal. See. : -nar i CD Rue. || ominibus tpi : ho- CD.
 
      3
3 nonas uouerunt i CD : non adsueuerunt tp || eam pi CD : tam t.
5 tantusque tpi : tantus CD.
6 desperauerunt pi CD : s- t.
7 ab acie tp CD : a facie i.
8 a om. CD || et albis tpi Gal. See. : VI a. CD ex a. Rue. || paludamentis tp CD See. : chlamydibus p. i chlamydibus Rue. chlamydibus [paludamentis] Gal. || sunt om. CD.
 
      4
3 sami demarato (tho CD) VQP CD Rue. Gal. : sami de arato AZX samnidem G sami demaram EF sami deãta S samide matre L sami de marato See. || patre om. tp Gal. See. || motus post siderum trans. CD.
5 instructus tpi : peri- CD.
6 ea tpi : ac CD.
7 studium tpi : iudicium CD || luxuriatos tpi edd. : -iosos CD || ad optimam frugem conuersos fuisse CD : in o. fr. c. fu. i om. tp edd.
12 prae se ferentes uera tpi : praeferente suae CD.
14 ciuibus tpi : -uitatibus CD.
 
      5
1 ex ante longo add. CD || ex tp et i CD.
3 divitias tpi : -uinitas CD || gerentem tpi : uer- CD.
5 ei tpi : eius CD.
6 itaque i CD Rue. : ita tp Gal. See.
8 mediolanum tpi Gal. See. : -anium CD Rue. || tridentum tpi: -ntem CD.
9 amissis om. CD || gentem tpi : -tes t.
10 lue om. t p Gal. See.
12 suniator i CD : suniatur AG suniatus VQ edd. simiator p || eius post proditionis add. t See.
14 non sicilia post italia trans. CD || fractusque om. CD.