B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Iustinus
floruit ca. 350 p. Chr. n.
     
   


E p i t o m a
H i s t o r i a r u m   P h i l i p p i c a r u m
P o m p e i i   T r o g i


L i b e r   X X I X

_________________________________________________

XXIX
1 2 3 4 

gallice    1    app. 1
1 Isdem ferme temporibus prope uniuersi orbis imperia noua regum successione mutata sunt. 2 Nam et in Macedonia Philippus mortuo Antigono, tutore eodemqne uitrico, annorum XIV regnum suscepit ; 3 et in Asia interfecto Seleuco inpubes adhuc rex Antiochus constitutus est ; 4 Cappadociae quoque regnum Ariarathi, puero admodum, pater ipse tradiderat ; 5 Aegyptum patre ac matre interfectis occupauerat Ptolomeus, cui ex facinoris crimine cognomentum Philopator fuit. 6 Sed et Spartani in locum Cleomenis suffecerunt Lycurgum. 7 Et ne qua temporibus mutatio deesset, apud Karthaginienses quoque aetate inmatura dux Hannibal constituitur, non penuria seniorum, sed odio Romanorum, quo inbutum eum a pueritia sciebant, fatale non tam Romanis quam ipsi Africae malum. 8 His regibus pueris tametsi nulli senioris aetatis rectores erant, tamen in suorum quisque maiorum uestigia intentis magna indoles uirtutis enituit. 9 Solus Ptolomeus, sicut scelestus in occupando, ita et segnis in administrando regno fuit. 10 Philippum Dardani ceterique omnes finitimi populi, quibus uelut inmortale odium cum Macedonum regibus erat, contemptu aetatis adsidue lacessebant. 11 Contra ille submotis hostibus non contentus sua defendisse ultro etiam Aetolis bellum inferre gestiebat.
 
gallice    2    app. 2
1 Quae agitantem illum Demetrius, rex Illyriorum, nuper a Paulo, Romano consule, uictus supplicibus precibus adgreditur, iniuriam Romanorum querens, 2 qui non contenti Italiae terminis, imperium spe inproba totius orbis amplexi, bellum cum omnibus regibus gerant. 3 Sic illos Siciliae, sic Sardiniae Hispaniaeque, sic denique totius Africae imperium adfectantes bellum cum Poenis et Hannibale suscepisse ; 4 sibi quoque, non aliam ob causam quam quod Italiae finitimus uidebatur, bellum inlatum, quasi nefas esset aliquem regem iuxta imperii eorum terminos esse. 5 Sed et ipsi cauendum esse exemplum, cuius quanto promptius nobiliusque sit regnum, tanto sit Romanos acriores hostes habiturus. 6 Super haec cedere se illi regno, quod Romani occupauerint, profitetur, gratius habiturus, si in possessione imperii sui socium potius quam hostes uideret. 7 Huiuscemodi oratione inpulit Philippum, ut omissis Aetolis bellum Romanis inferret, minus negotii existimantem, quod iam uictos eos ab Hannibale apud Trasimenum lacum audierat. 8 Itaque ne eodem tempore multis bellis detineretur, pacem cum Aetolis facit, non quasi alio bellum translaturus, sed ut Graeciae quieti consulturus, quam numquam in maiore periculo fuisse adfirmabat, 9 siquidem consurgentibus ab Occidente nouis Poenorum ac Romanorum imperiis, quibus una haec a Graecia atque Asia sit mora, dum inter se bello discrimen imperii faciunt ; ceterum statim uictoribus transitum in Orientem fore.
 
gallice    3    app. 3
1 Videre se itaque, ait, consurgentem in Italia nubem illam trucis et cruenti belli ; uidere tonantem ac fulminantem ab occasu procellam quam in quascumque terrarum partes uictoriae tempestas detulerit, magno cruoris imbre omnia foedaturam. 2 Frequenter Graeciam ingentes motus passam, nunc Persarum, nunc Gallorum, nunc Macedonum bellis, sed omnia illa leuia fuisse existimaturos si ea, quae nunc in Italia concurrat manus, extra terram illam se effuderit. 3 Cernere se quam cruenta et sanguinaria inter se bella utrique populi et uiribus copiarum et ducum artibus gerant, quae rabies finiri solo partis alterius interitu sine ruina finitimorum non possit. 4 Feros igitur uictorum animos minus quidem Macedoniae quam Graeciae timendos, quia et remotior et in uindictam sui robustior sit ; 5 scire tamen se eos qui tantis uiribus concurrant, non contentos hoc fine uictoriae fore, metuendumque sibi quoque certamen eorum, qui superiores extiterint. 6 Hoc praetexto finito cum Aetolis bello nihil aliud quam Poenorum Romanorumque bella respiciens singulorum uires perpendebat. 7 Sed nec Romani, tametsi Poeni et Hannibal in ceruicibus erant, soluti metu Macedonico uidebantur ; 8 quippe terrebat eos et uetus Macedonum deuicti Orientis gloria et Philippus studio Alexandri aemulationis incensus, quem promptum in bella industriumque cognouerant.
 
gallice    4    app. 4
1 Igitur Philippus, cum iterato uictos a Poenis Romanos didicisset, aperte hostem se his professus naues, quibus in Italiam exercitum traiceret, fabricare coepit. 2 Legatum deinde ad Hannibalem iungendae societatis gratia cum epistulis mittit, 3 qui conprehensus et ad senatum perductus incolumis dimissus est, non in honorem regis, sed ne dubius adhuc indubitatus hostis redderetur. 4 Postea uero, cum Romanis nuntiatum esset in Italiam Philippum copias traiecturum, Laeuinum praetorem cum instructis nauibus ad prohibendum transitum mittunt. 5 Qui cum in Graeciam traiecisset, multis promissis inpellit Aetolos bellum aduersus Philippum suscipere. Philippus quoque Achaeos in Romanorum bella sollicitat. 6 Interea et Dardani Macedoniae fines uastare coeperunt, abductisque XX milibus captiuorum Philippum a Romano bello ad tuendum regnum reuocauerunt. 7 Dum haec aguntur, Laeuinus praetor iuncta cum Attalo rege societate Graeciam populatur. Quibus cladibus perculsae ciuitates auxilium petentes Philippum legationibus fatigant ; 8 nec non et Illyriorum reges lateri eius haerentes adsiduis precibus promissa exigebant. Super haec uastati Macedones ultionem flagitabant. 9 Quibus tot tantisque rebus obsessus, cui rei primum occurreret, ambigebat ; omnibus tamen propediem auxilia se missurum pollicetur, non quia facere posset quae promittebat, sed ut spe inpletos in societatis iure retineret. 10 Prima tamen illi expeditio aduersus Dardanos fuit, qui absentiam eius aucupantes maiore belli mole Macedoniae inminebant. 11 Cum Romanis quoque pacem facit, contentis interim bellum Macedonicum distulisse. Philopoemeni, Achaeorum duci, quem ad Romanos sociorum animos sollicitare didicerat, insidias praetendit. Quibus ille cognitis uitatisque desciscere ab eo Achaeos auctoritate sua coegit.

____________


M YO C def.
 
      1
6 suffecerunt i D Rue. Gal. : -ficerat A1 G1 -fecerat A2 -fecerant G2 V2 Q2 p See. -ficerant V1 Q1.
8 regibus pueris om. t || tametsi pi D : etsi t || intentis pi D : -ti t.
9 regno om. t.
11 ultro etiam i Rue. Gal. : ultro t D See. uerum etiam p.
 
      2
5 esse exemplum Z Gal. : ex. esse AG See. est ex. PX i D om. VQ Rue. fortasse recte.
 
      3
2 in om. t.
4 in uindictam sui Z i D : inuicta AQ inuicta et GV PX.
 
      4
11 desciscere L D Rue. Gal. : discissere E desiscere FS discedere tp See.