gallice 1 app. 1
1 Philippo in Macedonia magnis rebus intento in Aegypto Ptolomei diuersi mores erant ; 2 quippe regno parricidio parto et ad necem utriusque parentis caede etiam fratris adstructa, ueluti rebus feliciter gestis luxuriae se tradiderat, regisque mores omnis secuta regia erat. 3 Itaque non amici tantum praefectique, uerum etiam omnis exercitus depositis militiae studiis otio ac desidia corrupti marcebant. 4 Quibus rebus cognitis Antiochus, rex Syriae, uetere inter se regnorum odio stimulante repentino bello multas urbes eius oppressit ipsamque Aegyptum adgreditur. 5 Trepidare igitur Ptolomeus, legationibus missis, quoad uires pararet morari Antiochum. 6 Magno deinde exercitu in Graecia conducto secundum proelium facit, spoliassetque regno Antiochum, si fortunam uirtute iuuisset. 7 Sed contentus reciperatione urbium quas amiserat, facta pace auide materiam quietis adripuit reuolutusque in luxuriam occisa Eurydice, uxore eademque sorore sua, Agathocliae meretricis inlecebris capitur, 8 atque ita omnem magnitudinem nominis ac maiestatis oblitus noctes in stupris, dies in conuiuiis consumit. 9 Adduntur instrumenta luxuriae, tympana et crepundia ; nec iam spectator rex, sed magister nequitiae neruorum oblectamenta modulatur. 10 Haec prime laborantis regiae tacita pestis et occulta mala fuere.
gallice 2 app. 2
1 Dehinc crescente licentia iam nec parietibus regiae domus contineri meretricis audacia potest, quam proteruiorem sociata cum Agathocle fratre, ambitiosae pulchritudinis scorto, cotidiana regis stupra faciebant. 3 Accedebat et mater Oenanthe, quae geminae subolis inlecebris deuinctum regem tenebat. 4 Itaque non contentae rege iam etiam regnum possident, iam in publico uisuntur, iam salutantur, iam comitantur. 5 Agathocles regis lateri iunctus ciuitatem regebat, tribunatus et praefecturas et ducatus mulieres ordinabant ; nec quisquam in regno suo minus quam rex ipse poterat, cum interim relicto quinquenni ex Eurydice sorore filio moritur. 6 Sed mors eius, dum pecuniam regiam mulieres rapiunt et imperium inita cum perditissimis societate occupare conantur, diu occultata fuit. 7 Re tamen cognita concursu multitudinis et Agathocles occiditur et mulieres in ultionem Eurydices patibulis suffiguntur. 8 Morte regis, supplicio meretricum uelut expiata regni infamia legatos Alexandrini ad Romanos misere, orantes ut tutelam pupilli susciperent tuerenturque regnum Aegypti, quod iam Philippum et Antiochum facta inter se pactione diuisisse dicebant.
gallice 3 app. 3
1 Grata legatio Romanis fuit causas belli aduersus Philippum quaerentibus, qui insidiatus temporibus belli Punici fuerat. 2 Huc accedebat quod Poenis et Hannibale superato nullius magis arma metuebant, reputantibus quantum motum Pyrrhus parua Macedonum manu in Italia fecisset, quantasque res Macedones in Oriente gessissent. 3 Mittuntur itaque legati qui Philippo et Antiocho denuntient regno Aegypti abstineant. 4 Mittitur et M. Lepidus in Aegyptum, qui tutorio nomine regnum pupilli administret. 5 Dum haec aguntur, interim legationes Attali regis et Rhodiorum iniurias Philippi querentes Roman uenerunt. Quae res omnem cunctationem Macedonici belli senatui eximit. 6 Statim igitur titulo ferendi sociis auxilii bellum aduersus Philippum decernitur, legionesque cum consule in Macedoniam mittuntur. 7 Nec multo post tempore fiducia Romanorum tota Graecia aduersus Philippum spe pristinae libertatis erecta bellum ei intulit ; atque ita cum undique rex urgeretur, pacem petere conpellitur. 8 Deinde cum expositae condiciones pacis a Romanis essent, repetere sua et Attalus et Rhodii et Achaei et Aetoli coepere. 9 Contra Philippus adduci se posse, ut Romanis pareat, concedebat ; ceterum indignum esse Graecos a Philippo et Alexandro, maioribus suis, uictos et sub iugum Macedonici imperii subactos ueluti uictores leges pacis sibi dicere, quibus prius sit seruitutis ratio reddenda quam libertas uindicanda. 10 Ad postremum tamen petente eo indutiae duorum mensium datae, ut pax quae in Macedonia non conueniebat, Romae a senatu peteretur.
gallice 4 app. 4
1 Eodem anno inter insulas Theram et Therasiam medio utriusque ripae et maris spatio terrae motus fuit, 2 in quo cum admiratione nauigantium repente ex profundo cum calidis aquis insula emersit. 3 In Asia quoque eadem die idem motus terrae Rhodum multasque alias ciuitates graui ruinarum labe concussit, quasdam solidas absorbuit. 4 Quo prodigio territis omnibus uates cecinere, oriens Romanorum imperium uetus Graecorum ac Macedonum uoraturum. 5 Interim a senatu repudiata pace Philippus in societatem belli Nabim tyrannum sollicitat. 6 Atque ita cum in aciem exercitum instructis e diuerso hostibus produxisset, hortari suos coepit referendo Persas, Bactros Indosque et omnem Asiam Orientis fine, a Macedonibus perdomitam ; 7 tantoque hoc bellum fortius quam illa sustinendum quanto sit imperio libertas carior. 8 Sed et Flamininus, Romanus consul, relatione rerum recentissime gestarum suos stimulabat in proelium, ostendendo hinc Karthaginem cum Sicilia, inde Italiam et Hispaniam Romana uirtute perdomitas. 9 Ne Hannibalem quidem Alexandro Magno postponendum, quo Italia pulso Africam ipsam, tertiam partem mundi, superauerint. 10 Sed nec Macedonas ueteri fama, sed praesentibus uiribus aestimandos, 11 quia non cum Alexandro Magno, quem inuictum audiant, nec cum exercitu eius, qui totum Orientem deuicerit, bellum gerant, 12 sed cum Philippo, puero inmaturae aetatis, qui regni terminos aduersus finitimos aegre defendat, et cum his Macedonibus, qui non ita pridem praedae eisdem Dardanis fuerint. 13 Illos maiorum decora se suorum militum commemorare. 14 Non enim alio exercitu Hannibalem et Poenos et totum ferme Occidentem, sed his ipsis, quos in acie habeat, militibus subactos. 15 His adhortationibus utrimque concitati milites proelio concurrunt, alteri Orientis, alteri Occidentis imperio gloriantes, ferentesque in bellum alii maiorum suorum antiquam et obsoletam gloriam, alii uirentem recentibus experimentis uirtutis florem. 16 Sed Macedonas Romana Fortuna uicit. 17 Fractus itaque bello Philippus pace a Flaminino consule petita nomen quidem regium retinuit, sed omnibus Graeciae urbibus, uelut regni membris extra terminos antiquae possessionis, amissis solam Macedoniam retinuit. 18 Offensi tamen Aetoli, quia non ex arbitrio eorum Macedonia quoque adempta regi et data sibi in praemium belli esset, legatos ad Antiochum mittunt, qui eum adulatione magnitudinis in Romana bella spe societatis uniuersae Graeciae inpellerent.
____________
MYO def. ; a 2,8 in]ter rursus inc. C
1
6 fortunam uirtute iuuisset tpi : -na -em -uasset D.
7 auide tpi : eandem D.
8 omnem magnitudinem pi D Gal. : omni -ne t omissa -ne Rue. See.
10 tacita pestis AVa.c. pi Rue. See. : -ae -tis GQ -ae -tes Vp.c. Gal. || occulta tpi : -ae D || mala om. t.
2
2 scorto tpi : -torum D || cotidiana tpi : -no D || regis tpi : -i D.
4 contentae pi D Rue. Gal. : -tenti t See. || iam etiam tpi : nam enim D || posident tpi : -et D || uisuntur - comitantur tpi : uitantur D.
5 minus ante in regno trans. D || poterat ante quam trans. t Gal. See.
8 a in]ter rursus inc. C.
3
1 causas tpi : -am CD.
2 superato i CD Rue. Gal. : -tis t See. -tos p || magis om. CD.
4 administraret tpi : -tret CD.
7 urgeretur tpi : ag- CD.
8 deinde ZX CD Rue. Gal. : dehinc t L See. dein p FS deinc E.
9 subactos tpi : reda- CD.
4
1 et om. CD edd.
4 et ante quo add. CD.
6 bactros tpi Gal. Rue. : -rianos CD Rue. || orientis tp LCD : -ti EFS || ad ante orientis add. Rue.|| fine L Gal. See. : -em tp EFS Rue.
8 gestarum ante recentissime trans. t See. || cum sicilia tpi : dein -am CD || hispaniam AGQ p Gal. See. : spania EF hispania S spaniam V L hispanias CD Rue. || perdomitas tpi : deuict- CD.
12 puero tpi : uiro CD || eisdem om. tp Gal. See.
13 decora se suorum tpi : decoras se seruorum CD.
14 acie tpi : -em CD || habeat tpi : -ebat CD.
15 sed post suorum add. CD.
17 pace tpi : -em CD || petita tpi -it CD.
18 ex om. t See.