BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Lactantius

ca. 260 - post 326

 

De ira Dei

 

Ad Donatum

 

___________________________________________________

 

 

 

Capitulum V

De Deo stoicorum sententia;

de Ira et gratia eius

 

Existimantur stoici, et alii nonnulli, aliquanto melius de Divinitate sensisse, qui aiunt, gratiam in Deo esse, iram non esse. Favorabilis admodum, ac popularis oratio, non cadere in Deum hanc animi pusillitatem, ut ab ullo se laesum putet, qui laedi non potest; ut quieta illa, et sancta maiestas concitetur, perturbetur, insaniat, quod est terrenae fragilitatis. Iram enim, commotionem mentis esse ac perturbationem, quae sit a Deo aliena. Quod si hominem quoque, qui modo sit sapiens et gravis, ira non deceat (si quidem, cum in animum cuiusquam incidit, velut saeva tempestas tantos excitet fluctus, ut statum mentis immutet, ardescant oculi, os tremat, lingua titubet, dentes concrepent, alternis vultum maculet nunc suffusus rubor, nunc pallor albescens): quanto magis Deum non deceat tam foeda mutatio? Et si homo, qui habet imperium ac potestatem, late noceat per iram, sanguinem fundat, urbes subvertat, populos deleat, provincias ad solitudinem redigat; quanto magis Deum, qui habeat totius generis humani, et ipsius mundi potestatem, perditurum fuisse universa credibile sit, si irasceretur?

Abesse igitur ab eo tam magnum, tam perniciosum malum oportere. Et si absit ab eo ira, et concitatio, quia et deformis, et noxia est, nec cuiquam malefaciat, nihil aliud superesse, nisi ut sit lenis, tranquillus, propitius, beneficus, conservator. Ita enim demum et communis omnium pater, et optimus maximus dici poterit, quod expetit divina coelestisque natura. Nam si inter homines laudabile videtur prodesse potius quam nocere, vivificare quam occidere, salvare, quam perdere, nec immerito innocentia inter virtutes numeratur et qui haec fecerit, diligitur, praefertur, ornatur, benedictis omnibus votisque celebratur, denique ob merita et beneficia Deo simillimus iudicatur; quanto magis ipsum Deum par est, divinis perfectisque virtutibus praecellentem, atque ab omni terrena labe summotum, divinis et coelestibus beneficiis omne genus hominum promereri? Speciose ista, populariterque dicuntur, et multos illiciunt ad credendum: sed qui haec sentiunt, ad veritatem quidem propius accedunt; sed in parte labuntur, naturam rei parum considerantes. Nam si Deus non irascitur impiis et iniustis, nec pios utique iustosque diligit. Ergo constantior est error illorum, qui et iram simul, et gratiam tollunt. In rebus enim diversis, aut in utramque partem moveri necesse est, aut in neutram. Ita qui bonos diligit, et malos odit, et qui malos non odit, nec bonos diligit: quia et diligere bonos, ex odio malorum venit; et malos odisse, ex bonorum charitate descendit. Nemo est qui amet vitam sine odio mortis, nec appetat lucem, nisi qui tenebras fugit. Adeo natura ista connexa sunt, ut alterum sine altero fieri nequeat.

Si quis Dominus habens in familia servos, bonum ac malum, non utique aut ambos odit, aut ambos beneficiis et honore prosequitur; quod si faciet, et iniquus et stultus est: sed bonum et alloquitur amice, et ornat, et domi ac familiae suisque omnibus rebus praeficit; malum vero maledictis, verberibus, nuditate, fame, siti, compedibus punit, ut et hic exemplo caeteris sit ad non peccandum, et ille ad promerendum, ut alios metus coerceat, alios honor provocet. Qui ergo diligit, et odit; qui odit, et diligit; sunt enim, qui diligi debeant, sunt qui odio haberi. Et sicut is, qui diligit, confert bona in eos, quos diligit: ita qui odit, irrogat mala iis, quos odio habet; quod argumentum, quia verum est, dissolvi nullo pacto potest. Vano ergo et falsa est sententia eorum, qui cum alterum Deo tribuant, alterum detrahunt, non minus, quam illorum qui utrumque detrahunt. Sed illi, ut ostendimus, ex parte non errant, sed id quod melius est ex duobus retinent. Ii vero, quos ratio et veritas argumenti huius inducit, falsa omnino sententia suscepta, in maximum errorem cadunt. Non enim sic oportebat eos argumentari: Quia Deus non irascitur, ergo nec gratia commovetur; sed ita, Quia Deus gratia movetur, ergo et irascitur. Si enim certum et indubitatum fuisset, non irasci Deum, tunc ad illud alterum veniri esset necesse. Cum autem magis sit ambiguum de ira, pene manifestum de gratia; absurdum est, ex incerto certum velle subvertere, cum sit promptius, de certis incerta firmare.