Lactantius
ca. 260 - post 326
|
|
De ira Dei
Ad Donatum
|
|
___________________________________________________
|
|
Capitulum VIQuod Deus irascatur
Hae sunt de Deo philosophorum sententiae. Aliud praeterea nihil quisquam dixit. Quod si haec, quae dicta sunt, falsa esse deprehendimus, unum illud extremum superest, in quo solo possit veritas inveniri, quod a philosophis nec susceptum est unquam, nec aliquando defensum; consequens esse, ut irascatur Deus, quoniam gratia commovetur. Haec tuenda nobis et asserenda sententia est. In eo enim summa omnis, et cardo religionis pietatisque versatur. Nam neque honos ullus deberi potest Deo, si nihil praestat colenti, nec ullus metus, si non irascitur non colenti. |
|