BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Lactantius

ca. 260 - post 326

 

De ira Dei

 

Ad Donatum

 

___________________________________________________

 

 

 

Capitulum VIII

De religione

 

Dissolvitur autem religio, si credamus Epicuro illa dicenti:

 

Omnis enim per se divum natura necesse est,

Immortali aevo summa cum pace fruatur,

Semota a nostris rebus, seiunctaque longe.

Nam privata dolore omni, privata periclis,

Ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,

Nec bene pro meritis capitur, nec tangitur ira.

 

Quae cum dicit, utrum aliquem cultum Deo putat esse tribuendum, an evertit omnem religionem? Si enim Deus nihil cuiquam boni tribuit, si colentis obsequio nullam gratiam refert, quid tam vanum, tam stultum, quam templa aedificare, sacrificia facere, dona conferre, rem familiarem minuere, ut nihil assequamur? Atenim naturam excellentem honorari oportet. Quis honos deberi potest nihil curanti et ingrato? An aliqua ratione obstricti esse possumus ei, qui nihil habeat commune nobiscum? «Deus, inquit Cicero, si talis est, ut nulla gratia, nulla hominum charitate teneatur, valeat. Quid enim dicam, propitius sit? esse enim propitius potest nemini.» Quid contemptius dici potuit in Deum? Valeat, inquit; id est, abeat et recedat, quando prodesse nulli potest. Quod si negotium Deus nec habet, nec exhibet, cur non ergo delinquamus, quoties hominum conscientiam fallere licebit, ac leges publicas circumscribere? Ubicumque nobis latendi occasio arriserit, consulamus rei, auferamus aliena, vel sine cruore, vel etiam cum sanguine si praeter leges nihil est amplius quod colendum sit.

Haec dum sentit Epicurus, religionem funditus delet; qua sublata, confusio ac perturbatio vitae sequetur. Quod si religio tolli non potest, ut et sapientiam, qua distamus a belluis, et iustitiam retineamus, qua communis vita sit tutior; quomodo Religio ipsa sine metu teneri aut custodiri potest? Quod enim non metuitur, contemnitur: quod contemnitur, utique non colitur. Ita fit, ut religio, et maiestas, et honor metu constet: metus autem non est, ubi nullus irascitur. Sive igitur gratiam Deo, sive iram, sive utrumque detraxeris, religionem tolli necesse est, sine qua vita hominum stultitia, scelere, immanitate completur. Multum enim refraenat homines conscientia, si credamus nos in conspectu Dei vivere; si non tantum quae gerimus, videri desuper, sed etiam quae cogitamus, aut loquimur, audiri a Deo putemus. Atenim prodest id credere, ut quidam putant, non veritatis gratia, sed utilitatis; quoniam leges conscientiam punire non possunt, nisi aliquis desuper terror impendeat ad cohibenda peccata. Falsa est igitur omnis religio et divinitas nulla est. Sed a viris prudentibus universa conficta sunt, quo rectius innocentiusque vivatur. Magna haec, et a materia quam proposuimus aliena quaestio est: sed quia necessario incidit, debet quamvis breviter attingi.