BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Lactantius

ca. 260 - post 326

 

De ira Dei

 

Ad Donatum

 

___________________________________________________

 

 

 

Capitulum IX

De providentia Dei, deque sententiis

illi repugnantibus

 

Cum sententiae philosophorum prioris temporis de providentia consensissent, nec ulla esset dubitatio, quin mundus a Deo, et ratione esset instructus, et ratione regeretur: primus omnium Protagoras extitit temporibus Socratis, qui sibi diceret non liquere, utrum esset aliqua divinitas, necne. Quae disputatio eius adeo impia, et contra veritatem et religionem iudicata est, ut et ipsum Athenienses expulerint suis finibus, et libros eius in concione, quibus haec continebantur, exusserint. De cuius sententia non est opus disputare, quia nihil certi pronuntiavit. Post haec Socrates, et auditor eius Plato, et qui de schola Platonis, tanquam rivuli diversas in partes profluxerunt; stoici et peripatetici, in eadem fuere sententia, qua priores.

Postea vero Epicurus Deum quidem esse dixit, quia necesse sit esse aliquid in mundo praestans, et eximium, et beatum; providentiam tamen nullam: itaque mundum ipsum nec ratione ulla, nec arte, nec fabrica instructum, sed naturam rerum quibusdam minutis seminibus et insecabilibus conglobatam. Quo quid repugnantius dici possit, non video. Etenim si est Deus, utique providens est, ut Deus; nec aliter ei potest divinitas attribui, nisi et praeterita teneat, et praesentia sciat, et futura prospiciat. Cum igitur providentiam sustulit, etiam Deum negavit esse. Cum autem Deum esse professus est, et providentiam simul esse concessit. Alterum enim sine altero nec esse prorsus, nec intelligi potest. Verum iis postea temporibus, quibus iam philosophia defloruerat, extitit Melius quidam Diagoras, qui nullum esse omnino Deum diceret, ob eamque sententiam nominatus est ἄθεος; item Cyrenaeus Theodorus: ambo quia nihil novi poterant reperire, omnibus iam dictis et inventis, maluerunt vel contra veritatem id negare, in quo priores universi sine ambiguitate consenserant. Ii sunt, qui tot saeculis, tot ingeniis assertam atque defensam providentiam calumniati sunt. Quid ergo? utrumne istos minutos et inertes philosophos ratione, an vero auctoritate praestantium virorum refellemus? an potius utroque? Sed properandum est, ne longius a materia divagetur oratio.