Lactantius
ca. 260 - post 326
|
|
De ira Dei
Ad Donatum
|
|
___________________________________________________
|
|
Capitulum XDe Mundi ortu et rerum natura,et Dei providentia
Qui nolunt divina providentia factum esse mundum, aut principiis inter se temere coeuntibus dicunt esse concretum, aut repente natura extitisse; naturam vero (ut Straton) habere in se vim gignendi et minuendi: sed eam nec sensum habere ullum, nec figuram, ut intelligamus, omnia quasi sua sponte esse generata, nullo artifice, nec auctore. Utrumque vanum et impossibile. Sed hoc evenit ignorantibus veritatem, ut quidvis potius excogitent, quam id sentiant quod ratio deposcit. Primum minuta illa semina, quorum concursu fortuito totum coiisse mundum loquuntur, ubi aut unde sint, quaero. Quis illa vidit unquam? quis sensit? quis audivit? An solus Leucippus oculos habuit? solus mentem? qui profecto solus omnium caecus et excors fuit, qui ea loqueretur, quae nec aeger quisquam delirare, nec dormiens posset somniare.Quatuor elementis constare omnia philosophi veteres disserebant: ille noluit, ne alienis vestigiis videretur insistere. Sed ipsorum elementorum alia voluit esse primordia, quae nec videri possint, nec tangi, nec ulla corporis parte sentiri. Tam minuta sunt, inquit, ut nulla sit acies ferri tam subtilis, qua secari ac dividi possint, unde illis nomen imposuit atomorum. Sed occurrebat ei, quod si una esset omnibus eademque natura, non possent res efficere diversas, tanta varietate, quantam videmus inesse mundo. Dixit ergo, laevia esse, et aspera, et rotunda, et angulata, et hamata. Quanto melius fuerat tacere, quam in usus tam miserabiles, tam inanes, habere linguam: et quidem vereor, ne non minus delirare videatur, qui haec putet refellenda. Respondeamus tamen velut aliquid dicenti. Si lenia sunt et rotunda, utique non possunt invicem se apprehendere, ut aliquod corpus efficiant; ut si quis milium velit in unam coagmentationem constringere, lenitudo ipsa granorum in massam coire non sinat. Si aspera et angulata sunt, et hamata, ut possint cohaerere; dividua ergo et secabilia sunt: hamos enim necesse est et angulos eminere, ut possint amputari.Itaque quod amputari ac divelli potest, et videri poterit et teneri. «Haec, inquit, per inane irrequietis motibus volitant, et huc, atque illuc feruntur, sicut pulveris minutias videmus in sole, cum per fenestram radios ac lumen immiserit. Ex his arbores et herbae, et fruges omnes oriuntur: ex his animalia et aqua, ignis et universa gignuntur, et rursus in eadem resolvuntur.» Ferri hoc potest, quam diu de rebus parvis agitur. Ex his etiam mundus ipse concretus est. Implevit numerum perfectae insaniae; nihil videtur ulterius dici posse: sed invenit tamen ille quod adderet. «Quoniam est omne, inquit, infinitum, nec potest quidquam vacare; necesse est ergo innumerabiles esse mundos.» Quae tanta vis fuerat atomorum, ut moles tam inaestimabiles ex tam minutis conglobarentur? Ac primum requiro, quae sit istorum seminum, vel ratio, vel origo. Si enim ex illis sunt omnia, ipsa igitur unde esse dicemus? quae natura tantam copiam ad efficiendos innumerabiles mundos subministrabit? Sed concedamus, ut impune de mundis deliraverit: de hoc loquamur, in quo sumus, et quem videmus. Ait, omnia ex individuis corpusculis fieri.Si hoc ita esset, nulla res unquam sui generis semine indigeret. Sine ovis alites nascerentur, ac ova sine partu, item caetera viventia sine coitu: arbores, et quae gignuntur e terra, propria semina non haberent, quae nos quotidie tractamus, et serimus. Cur ex frumento seges nascitur, et rursus ex segete frumentum? Denique si atomorum coitio et conglobatio efficeret omnia, in aere universa concrescerent; si quidem per inane atomi volitant: cur sine terra, sine radicibus, sine humore, sine semine, non herba, non arbor, non fruges oriri augerique possunt? Unde apparet, nihil ex atomis fieri; quandoquidem unaquaeque res habet propriam certamque naturam, suum semen, suam legem ab exordio datam. Denique Lucretius, quasi oblitus atomorum, quas asserebat, ut redargueret eos, qui dicunt ex nihilo fieri omnia, his argumentis usus est, quae contra ipsum valerent. Sic enim dixit:
Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebusOmne genus nasci posset nil semine egeret.
Item postea,
Nil igitur fieri de nihilo posse fatendum estSemine quando opus est rebus, quo quaeque creataeAeris in teneras possint proferrier auras.
Quis hunc putet habuisse cerebrum, cum haec diceret, nec videret sibi esse contraria? Nihil enim per atomos fieri exinde apparet, quod semen cuiusque rei certum est; nisi forte et ignis, et aquae naturam ex atomis esse credemus. Quid, quod durissimi rigoris materiae, si ictu vehementiore collidantur, ignis excutitur? Num in ferro aut silice atomi latent? Quis inclusit? aut cur sua sponte non emicant; aut quomodo semina ignis in materia frigidissima permanere potuerunt?Omitto silicem ac ferrum. Orbem vitreum plenum aquae si tenueris in sole, de lumine, quod ab aqua refulget, ignis accenditur etiam in durissimo frigore. Num etiam in aqua ignem esse credendum est? atqui de sole ignis ne aestate quidem accendi potest. Si cerae inhalaveris, vel si vapor levis aliquid attigerit, aut crustam marmoris, aut laminam, paulatim per minutissimos rores aqua concrescit. Item de halitu terrae aut maris nebula existit: quae aut dispersa humefacit quidquid texerit; aut collecta, in arduos montes in sublime vento rapta, stipatur in nubem, atque imbres maximos deiicit. Ubi ergo dicimus liquores natos esse? Num in vapore? Num in halitu? Num in vento? Atqui nihil potest consistere in eo, quod nec tangitur, nec videtur. Quid ego de animalibus loquar, in quorum corporibus nihil sine ratione, sine ordine, sine utilitate, sine specie figuratum videmus; adeo ut solertissima, et diligentissima omnium partium membrorumque descriptio, casum ac fortunam repellat. Sed putemus artus et ossa et nervos et sanguinem de atomis posse concrescere. Quid sensus, cogitatio, memoria, mens, ingenium, quibus seminibus coagmentari possunt? minutissimis, inquit. Sunt ergo alia maiora. Quomodo igitur insecabilia?Deinde, si ex invisibilibus sunt, quae non videntur, consequens est, ut ex visibilibus sint, quae videntur; cur igitur nemo videt? Sed sive invisibilia quae sunt in homine consideret, sive tractabilia, quae veniunt sub aspectum, ratione utraque constare quis non videt? Quomodo ergo sine ratione coeuntia possunt aliquid efficere rationale? Videmus enim nihil esse in omni mundo, quod non habeat in se maximam mirabilemque rationem. Quae, quia supra hominis sensum et ingenium est, cui rectius, quam divinae providentiae tribuenda est? An simulacrum hominis et statuam ratio et ars fingit; ipsum hominem de frustis temere concurrentibus fieri putabimus? Et quid simile veritatis in ficto, cum summum et excellens artificium nihil aliud, nisi umbram et extrema corporis lineamenta possit imitari? Num potuit humana solertia dare operi suo aut motum aliquem, aut sensum? Omitto usum videndi, audiendi, odorandi, caeterorumque membrorum, vel apparentium, vel latentium, mirabiles utilitates. Quis artifex potuit, aut cor hominis, aut vocem, aut ipsam fabricare sapientiam? Quisquamne igitur sanus existimat, quod homo ratione et consilio facere non possit, id concursu atomorum passim cohaerentium perfici potuisse? Vides in quae deliramenta inciderint, dum nolunt effectionem curamque rerum Deo dare.Concedamus tamen his, ut ex atomis fiant quae terrena sunt: num etiam coelestia? Deos aiunt incorruptos, aeternos, beatos esse; solisque dant immunitatem, ne concursu atomorum concreti esse videantur. Si enim dii quoque ex illis constitissent, dissipabiles fierent, seminibus aliquando resolutis, atque in naturam suam revertentibus. Ergo si est aliquid, quod atomi non effecerint, cur non caetera eodem modo intelligamus? Sed, quaero, antequam mundum primordia ista generarent, cur sibi dii habitaculum non aedificaverint? Videlicet nisi atomi coiissent, coelumque fecissent, adhuc dii per medium inane penderent. Quo igitur consilio, qua ratione de confuso acervo se atomi congregaverunt, ut ex aliis inferius terra conglobaretur, coelum desuper tenderetur, tanta siderum varietate distinctum, ut nihil unquam excogitari possit ornatius? Tanta ergo qui videat et talia, potest existimare nullo effecta esse consilio, nulla providentia, nulla ratione divina; sed ex atomis subtilibus, exiguis concreta esse tanta miracula? Nonne prodigio simile est aut natum esse hominem, qui haec diceret, aut extitisse, qui crederet? ut Democritum, qui auditor eius fuit, vel Epicurum, in quem vanitas omnis de Leucippi fonte profluxit. At enim (sicut alii dicunt) natura mundus effectus est, quae sensu et figura caret. Hoc vero multo est absurdius. Si natura mundum fecit, consilio et ratione fecerit, necesse est; is enim facit aliquid, qui aut voluntatem faciendi habet, aut scientiam. Si caret sensu ac figura, quomodo potest ab ea fieri, quod et sensum habeat et figuram? nisi forte quis arbitretur, animalium fabricam tam subtilem a non sentiente formari animarique potuisse; aut istam coeli speciem, tam providenter ad utilitates viventium temperatam, nescio quo casu, sine conditore, sine artifice, subito extitisse.«Si quid est, inquit Chrysippus, quod efficiat ea; quae homo, licet ratione sit praeditus, facere non possit, id profecto est maius, et fortius, et sapientius homine.» Homo autem non potest facere coelestia; ergo illud, quod haec efficiet vel effecerit, superat hominem arte, consilio, prudentia, potestate. Quis igitur potest esse, nisi Deus? Natura vero, quam veluti matrem esse rerum putant, si mentem non habet, nihil efficiet unquam, nihil molietur. Ubi enim non est cogitatio, nec motus est ullus, nec efficacia. Si autem consilio utitur ad incipiendum aliquid, ratione ad disponendum, arte ad efficiendum, virtute ad consummandum, potestate ad regendum et continendum; cur natura potius quam Deus nominetur? Aut si concursus atomorum, vel carens mente natura, ea, quae videmus, effecit, quaero cur facere coelum potuerit, urbem aut domum non potuerit? cur montes marmoris fecerit, columnas et simulacra non fecerit? Atqui non debuerant atomi etiam ad haec efficienda concurrere; siquidem nullam positionem relinquunt, quam non experiantur. Nam de natura, quae mentem non habeat, non est mirandum, quod haec facere oblita sit. Quid ergo est? Utique Deus, cum inchoaret hoc opus mundi, quo nihil potest esse nec dispositius ad ordinem, nec aptius ad utilitatem, nec ornatius ad pulchritudinem, nec maius ad molem, quae fieri ab homine non poterant, fecit ipse; in quibus etiam hominem ipsum, cui particulam de sua sapientia dedit; et instruxit eum ratione, quantum fragilitas terrena capiebat, ut ipse sibi efficeret, quae ad usus suos essent necessaria.Si vero in huius mundi (ut ita dixerim) republica nulla providentia est, quae regat, nullus Deus, qui administret, nec omnino sensus ullus in hac rerum natura pollet; unde igitur mens humana tam solers, tam intelligens orta esse credetur? Si enim corpus hominis ex humo fictum est, unde homo nomen accepit; animus ergo qui sapit, qui rector est corporis, cui membra obsequuntur tanquam regi et imperatori, qui nec aspici, nec comprehendi potest, non potuit ad hominem nisi a sapiente natura pervenire. Sed sicut omne corpus mens et animus gubernat: ita et mundum Deus. Nec enim verisimile est, ut minora et humilia regimen habeant, maiora et summa non habeant. Denique M. Cicero in Tusculanis, et in Consolatione: «Animorum (inquit) nulla in terris origo inveniri potest. Nihil est enim, inquit, in animis mistum atque concretum, aut quod ex terra natum atque fictum esse videatur; nihilne aut humidum quidem, aut flabile, aut igneum. His enim naturis nihil inest, quod vim memoriae, mentis, cogitationis habeat, quod et praeterita teneat, et futura praevideat, et complecti possit praesentia, quae sola divina sunt. Nec enim inveniuntur unquam, unde ad hominem venire possint, nisi a Deo.» Exceptis igitur duobus tribusve calumniatoribus vanis, cum constet, divina providentia mundum regi, sicut et factus est, nec sit quisquam, qui Diagorae Theodorique sententiam, vel Leucippi inane commentum, vel Democriti Epicurique levitatem praeferre audeat auctoritati, vel illorum septem priorum, qui sunt appellati sapientes, vel Pythagorae, vel Socratis, vel Platonis, caeterorumque philosophorum, qui esse Providentiam iudicaverunt; falsa igitur est et illa sententia, qua putant terroris ac metus gratia Religionem a sapientibus institutam, quo se homines imperiti a peccatis abstinerent.Quod si verum sit, ergo derisi ab antiquis sapientibus sumus. Quod si fallendi nostri, atque adeo totius generis humani causa commenti sunt Religionem; sapientes igitur non fuerunt, quia in sapientem non cadit mendacium. Sed fuerint sapientes; quae tanta felicitas mentiendi, ut non tantummodo indoctos, sed Platonem quoque ac Socratem fallerent, et Pythagoram, Zenonem, Aristotelem, maximarum sectarum principes, tam facile deluderent? Est igitur divina providentia, ut senserunt ii homines, quos nominavi; cuius vi ac potestate omnia, quae videmus et facta sunt, et reguntur. Nec enim tanta rerum magnitudo, tanta dispositio, tanta in servandis ordinibus temporibusque constantia, aut olim potuit sine provido artifice oriri, aut constare tot saeculis sine incola potenti, aut in perpetuum gubernari sine perito ac sentiente rectore: quod ratio ipsa declarat. Quidquid est enim, quod habet rationem, ratione sit ortum necesse est. Ratio autem sentientis sapientisque naturae est: sapiens vero sentiensque natura nihil aliud potest esse, quam Deus. Mundus autem, quoniam rationem habet, qua et regitur, et constat; ergo a Deo factus est. Quod si est conditor rectorque mundi Deus, recte igitur ac vere Religio constituta est; auctori enim rerum parentique communi honos veneratioque debetur. |
|