BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Lactantius

ca. 260 - post 326

 

De ira Dei

 

Ad Donatum

 

___________________________________________________

 

 

 

Capitulum XI

De Deo, eoque uno, cuiusque providentia

mundus regatur et constat

 

Quoniam constitit de providentia, sequitur ut doceamus, utrumne multorum esse credenda sit, an potius unius. Satis (ut opinor) ostendimus in nostris Institutionibus, deos multos esse non posse; quod divina vis ac potestas si distribuatur in plures, diminui eam necesse sit: quod autem minuitur, utique et mortale est; si vero mortalis non est, nec minui, nec dividi potest. Deus igitur unus est, in quo vis et potestas consummata, nec minui potest, nec augeri. Si autem sunt multi, dum habent singuli potestatis aliquid ac numinis, summa ipsa decrescit: nec poterunt singuli habere totum, quod est commune cum pluribus: unicuique tantum deerit, quantum caeteri possidebunt. Non possunt igitur in hoc mundo multi esse rectores: nec in una domo multi domini, nec in navi una multi gubernatores, nec in armento aut grege duces multi, nec in uno examine multi reges. Sed nec in coelo quidem multi soles esse potuerunt, sicut nec animae plures in uno corpore: adeo in unitate natura universa consentit. Quod si mundum Spiritus intus alit totamque infusa per artus Mens agitat molem, et magno se corpore miscet, apparet testimonio poetae, unum esse mundi habitatorem Deum; siquidem corpus omne nisi ab una mente incoli regique non potest. Omnem igitur divinam potestatem necesse est in uno esse, cuius nutu et imperio regantur omnia; et ideo tantus est, ut ab homine non possit, aut verbis enarrari, aut sensibus aestimari.

Unde igitur ad homines opinio multorum deorum persuasione pervenit? Nimirum ii omnes, qui coluntur ut dii, homines fuerunt, et iidem primi, ac maximi reges: sed eos, aut ob virtutem, qua profuerant hominum generi, divinis honoribus affectos esse post mortem; aut ob beneficia et inventa, quibus humanam vitam excoluerant, immortalem memoriam consecutos, quis ignorat? nec tantum mares, sed et foeminas. Quod cum vetustissimi Graeciae scriptores, quos illi θεολόγους nuncupant, tum etiam Romani, Graecos secuti et imitati, docent; quorum praecipue Euhemerus, ac noster Ennius, qui eorum omnium natales, coniugia, progenies, imperia, res gestas, obitus, sepulcra demonstrant. Et secutus eos Tullius tertio de Natura deorum libro dissolvit publicas religiones: sed tamen veram, quam ignorabat, nec ipse, nec alius quisquam potuit inducere. Adeo et ipse testatus est, falsum quidem apparere, veritatem tamen latere. Utinam (inquit) tam facile vera invenire possem, quam falsa convincere! Quod quidem non dissimulanter, ut Academicus, sed vere atque ex animi sententia proclamavit: quia veritas humanis sensibus erui nunquam potest, quod assequi valuit humana providentia, id assecutus est, ut falsa detegeret. Quidquid enim fictum et commentitium, quia nulla ratione subnixum est, facile dissolvitur. Unus est igitur princeps, et origo rerum Deus, sicut Plato in Timaeo et sensit et docuit; cuius maiestatem tantam esse declarat, ut nec mente comprehendi, nec lingua exprimi possit.

Idem testatur Hermes, quem Cicero ait in numero deorum apud Aegyptios haberi, eum scilicet, qui ob virtutem multarumque artium scientiam Trismegistus nominatus, et erat non modo Platone, verum etiam Pythagora septemque illis sapientibus longe antiquior. Apud Xenophontem Socrates disputans ait, «formam Dei non oportere conquiri;» et Plato in Legum libris: «Quid omnino sit Deus, non esse quaerendum: quia nec inveniri possit, nec enarrari.» Pythagoras quoque unum Deum confitetur dicens, incorporalem esse mentem, quae per omnem rerum naturam diffusa et intenta, vitalem sensum cunctis animantibus tribuat. Antisthenes autem in Physico unum esse naturalem Deum dixit, quamvis gentes et urbes suos habeant populares. Eadem fere et Aristoteles cum suis peripateticis, et Zeno cum suis stoicis. Longum est enim singulorum sententias exequi, qui licet diversis nominibus sint abusi, ad unam tamen potestatem, quae mundum regeret, concurrerunt. Sed tamen summum Deum, cum et philosophi, et poetae, et ipsi denique qui deos colunt, saepe fateantur; de cultu tamen et honoribus eius nemo unquam requisivit nemo disseruit; ea scilicet persuasione, qua semper beneficum incorruptumque credentes, nec irasci eum cuiquam, nec ullo cultu indigere arbitrantur. Adeo religio esse non potest, ubi metus nullus est.