Lactantius
ca. 260 - post 326
|
|
De ira Dei
Ad Donatum
|
|
___________________________________________________
|
|
Capitulum XIIDe religione et Dei timore
Nunc quoniam respondimus impiae quorumdam detestabilique prudentiae, vel potius amentiae, redeamus ad propositum. Diximus, religione sublata, nec sapientiam teneri posse, nec iustitiam; quia sapientia divinitatis intellectus est, quo differimus a belluis: in homine solo reperiri iustitiam, qua nisi cupiditates nostras Deus, qui falli non potest, coercuerit, scelerate impieque vivemus. Spectari ergo actus nostros a Deo, non modo ad utilitatem communis vitae attinet, sed etiam ad veritatem; quia religione iustitiaque detracta, vel ad stultitiam pecudum amissa ratione devolvimur, vel ad bestiarum immanitatem: imo vero amplius; siquidem bestiae sui generis animalibus parcunt. Quid erit homine truculentius, quid immitius, si dempto metu superiore, vim legum aut fallere potuerit, aut contemnere? Timor igitur Dei solus est, qui custodit hominum inter se societatem, per quem vita ipsa sustinetur, munitur, gubernatur. Is autem timor auferetur, si fuerit homini persuasum, quod irae sit expers Deus; quem moveri et indignari, cum iniusta fiunt, non modo communis utilitas, sed etiam ratio ipsa nobis et veritas persuadet. Rursus nobis ad superiora redeundum est, ut quia docuimus a Deo factum esse mundum, doceamus quare sit effectus. |
|