BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Lactantius

ca. 260 - post 326

 

De ira Dei

 

Ad Donatum

 

___________________________________________________

 

 

 

Capitulum XIII

De mundi et temporum

commodo et usu

 

Si consideret aliquis universam mundi administrationem, intelliget profecto, quam vera sit sententia Stoicorum, qui aiunt nostra causa mundum esse constructum. Omnia enim, quibus constat, quaeque generat ex se mundus, ad utilitatem hominis accommodata sunt. Homo utitur igni ad usum calefaciendi et luminis, et molliendorum ciborum, ferrique fabricandi: utitur fontibus ad potum et ad lavacra; fluminibus ad agros irrigandos terminandasque regiones: utitur terra ad percipiendam frugum varietatem; collibus ad conserenda vineta; montibus ad usum arborum atque lignorum; planis ad segetem; utitur mari, non solum ad commercia et copias ex longinquis regionibus ferendas, verum etiam ad ubertatem omnis generis piscium. Quod si his elementis utitur, quibus est proximus, non est dubium, quin et coelo, quoniam et coelestium rerum officia ad fertilitatem terrae, ex qua vivimus, temperata sunt. Sol irrequietis cursibus et spatiis inaequalibus orbes annuos conficit, et aut oriens diem promit ad laborem, aut occidens noctem superducit ad requiem: et tum abscessu longius ad meridiem, tum accessu propius ad septentrionem, hyemis et aestatis vicissitudines facit, ut et hybernis humoribus ac pruinis in ubertatem terra pinguescat, et aestivis caloribus, vel herbidae fruges maturitate durentur, vel quae sunt in humidis, incocta et fervefacta mitescant. Luna quoque nocturni temporis gubernatrix, et amissi ac recepti luminis vicibus menstrua spatia moderatur, et caecas tenebris horrentibus noctes fulgore suae claritatis illustrat; ut aestiva itinera, et expeditiones, et opera sine labore ac molestia confici possint. Siquidem:

 

Nocte leves stipulae melius, nocte arida prata

Tondentur.

 

Astra etiam caetera, vel ortu, vel occasu suo, certis stationibus opportunitates temporum subministrant. Sed et navigiis, quominus errabundo cursu per immensum vagentur, regimen praebent, cum ea rite gubernator observans, ad portum destinati littoris pervehatur. Ventorum spiritu attrahuntur nubes, ut sata imbribus irrigentur, ut vites foetibus, arbusta pomis exuberent. Et haec per orbem vicibus exhibentur, ne desit aliquando, quo vita hominum sustineatur. At enim caeteras animantes eadem terra nutrit, et eiusdem foetu etiam muta pascuntur. Num etiam mutorum causa Deus laboravit? Minime, quia sunt rationis expertia. Sed intelligimus, et ipsa eodem modo in usum hominis a Deo facta, partim ad cibos, partim ad vestitum, partim ad operis auxilia; ut clarum sit, divinam providentiam rerum et copiarum abundantia hominum vitam instruere atque ornare voluisse, ob eamque causam, et aerem volucribus, et mare piscibus, et terram quadrupedibus implevit. Sed Academici contra Stoicos disserentes solent quaerere, cur, si Deus omnia hominum causa fecerit, etiam multa contraria, et inimica, et pestifera nobis reperiantur, tam in mari, quam in terra. Quod Stoici veritatem non respicientes ineptissime repulerunt. Aiunt enim, multa esse in gignentibus, et in numero animalium, quorum adhuc lateat utilitas: sed eam processu temporum inveniri; sicut iam plura prioribus saeculis incognita necessitas et usus invenerit. Quae tandem utilitas potest in muribus, in blattis, in serpentibus reperiri, quae homini molesta et perniciosa sunt? An medicina in his aliqua latet? Quae si est, invenietur aliquando, nempe adversus mala, cum id illi querantur esse omnino malum. Viperam ferunt exustam in cineremque dilapsam, mederi eiusdem bestiae morsui. Quanto melius fuerat eam prorsus non esse, quam remedium contra se ab ea ipsa desiderari?

Brevius igitur, ac verius respondere potuerunt in hunc modum. Deus cum formasset hominem veluti simulacrum suum, quod erat divini opificii summum, inspiravit ei sapientiam soli, ut omnia imperio ac ditioni suae subiugaret omnibusque mundi commodis uteretur. Proposuit tamen ei et bona et mala; quia sapientiam dedit; cuius omnis ratio in discernendis malis ac bonis sita est. Non potest enim quisquam eligere meliora et scire quid bonum sit, nisi sciat simul reiicere ac vitare quae mala sunt. Invicem sibi alterutra connexa sunt; ut sublato alterutro, utrumque tolli sit necesse. Propositis igitur bonis malisque, tum demum opus suum peragit sapientia; et quidem bonum appetit ad utilitatem, malum reiicit ad salutem. Ergo sicut bona innumerabilia data sunt homini, quibus frui posset; sic etiam mala, quae caveret. Nam si malum nullum sit, nullum periculum, nihil denique, quod loedere hominem possit, tollitur omnis materia sapientiae, nec erit homini necessaria. Positis enim tantummodo in conspectu bonis, quid opus est cogitatione, intellectu, scientia, ratione? cum quocumque porrexerit manum, id naturae aptum et accommodatum sit: ut si quis velit apparatissimam coenam infantibus, qui nondum sapiant, apponere, utique id appetent singuli, quo unumquemque aut impetus, aut fames, aut etiam casus attraxerit, et quidquid sumpserint, id illis erit vitale ac salubre. Quid igitur nocebit, eos sicuti sunt, permanere et semper infantes ac nescios esse rerum? Si autem admisceas vel amara, vel inutilia, vel etiam venenata, decipiuntur utique per ignorantiam boni ac mali, nisi accedat his sapientia, per quam habeant malorum reiectionem bonorumque delectum.

Vides ergo, magis propter mala opus nobis esse sapientia: quae nisi fuissent proposita, rationale animal non essemus. Quod si haec ratio vera est, quam stoici nullo modo videre potuerunt, dissolvitur etiam argumentum illud Epicuri. Deus, inquit, aut vult tollere mala et non potest; aut potest et non vult; aut neque vult, neque potest; aut et vult et potest. Si vult et non potest, imbecillis est; quod in Deum non cadit. Si potest et non vult, invidus; quod aeque alienum a Deo. Si neque vult, neque potest, et invidus et imbecillis est; ideoque neque Deus. Si vult et potest, quod solum Deo convenit, unde ergo sunt mala? aut cur illa non tollit? Scio plerosque philosophorum, qui providentiam defendunt, hoc argumento perturbari solere et invitos pene adigi, ut Deum nihil curare fateantur, quod maxime quaerit Epicurus. Sed nos ratione perspecta, formidolosum hoc argumentum facile dissolvimus. Deus enim potest quidquid velit, et imbecillitas, vel invidia in Deo nulla est; potest igitur mala tollere: sed non vult; nec ideo tamen invidus est. Idcirco enim non tollit, quia sapientiam (sicut edocui) simul tribuit, et plus est boni ac iucunditatis in sapientia, quam in malis molestiae. Sapientia enim facit, ut etiam Deum cognoscamus et per eam cognitionem immortalitatem assequamur; quod est summum bonum. Itaque nisi prius malum agnoverimus, nec bonum poterimus agnoscere. Sed hoc non vidit Epicurus, nec alius quisquam; si tollantur mala, tolli pariter sapientiam, nec ulla in homine virtutis remanere vestigia, cuius ratio in sustinenda et superanda malorum acerbitate consistit. Itaque propter exiguum compendium sublatorum malorum maximo et vero et proprio nobis bono careremus. Constat igitur omnia propter hominem proposita, tam mala, quam etiam bona.