Lactantius
ca. 260 - post 326
|
|
De ira Dei
Ad Donatum
|
|
___________________________________________________
|
|
Capitulum XIVCur Deus fecerit hominem
Sequitur ut ostendam cur fecerit hominem ipsum Deus. Sicut mundum propter hominem machinatus est, ita ipsum propter se, tamquam divini templi antistitem, spectatorem operum rerumque coelestium. Solus est enim, qui sentiens, capaxque rationis, intelligere possit Deum, qui opera eius admirari, virtutem potestatemque perspicere; idcirco enim consilio, mente, prudentia instructus est. Ideo solus praeter caeteras animantes recto corpore ac statu factus est, ut ad contemplationem parentis sui excitatus esse videatur. Ideo sermonem solus accepit, ac linguam cogitationis interpretem, ut enarrare maiestatem domini sui possit. Postremo idcirco ei cuncta subiecta sunt, ut factori atque artifici Deo esset ipse subiectus. Si ergo Deus hominem suum voluit esse cultorem, ideoque illi tantum honoris attribuit, ut rerum omnium dominaretur; utique iustissimum est et eum qui tanta praestiterit, amare et hominem, qui sit nobiscum divini iuris societate coniunctus. Nec enim fas est cultorem Dei a Dei cultore violari. Unde intelligitur religionis ac iustitiae causa esse hominem figuratum. Cuius rei testis est Marcus Tullius in libris de Legibus, ita dicens: «Sed omnium, quae in doctorum hominum disputatione versantur, nihil est profecto praestabilius, quam plane intelligi, nos ad iustitiam esse natos.» Quod si est verissimum, Deus ergo vult omnes homines esse iustos, id est, Deum et hominem caros habere: Deum scilicet honorare tamquam patrem, hominem diligere velut fratrem; in his enim duobus tota iustitia consistit. Qui ergo aut Deum non agnoscit, aut homini nocet, iniuste et contra naturam suam vivit, et hoc modo rumpit institutum legemque divinam. |
|