Lactantius
ca. 260 - post 326
|
|
De ira Dei
Ad Donatum
|
|
___________________________________________________
|
|
Capitulum XVUnde ad hominem peccatapervenerint
Hic fortasse quaerat aliquis, unde ad hominem peccata pervenerint, aut quae pravitas divini instituti regulam ad peiora detorserit, ut cum sit ad iustitiam genitus, opera tamen efficiat iniusta. Iam superius explanavi, simul Deum proposuisse bonum ac malum; et bonum quidem diligere, malum autem, quod huic repugnat, odisse: sed ideo malum permisisse, ut et bonum emicaret, quod alterum sine altero (sicut saepe docui) intelligimus constare non posse: denique ipsum mundum ex duobus elementis repugnantibus et invicem copulatis esse concretum, igneo et humido, nec potuisse lucem fieri, nisi et tenebrae fuissent; quia nec superum potest esse sine infero, nec oriens sine occidente, nec calidum sine frigido, nec molle sine duro. Sic et nos ex duobus aeque repugnantibus compacti sumus, anima et corpore: quorum alterum coelo ascribitur, quia tenue est et intractabile; alterum terrae, quia comprehensibile est: alterum solidum et aeternum est, alterum fragile atque mortale. Ergo alteri bonum adhaeret, alteri malum: alteri lux, vita, iustitia; alteri tenebrae, mors, iniustitia. Hinc extitit in hominibus naturae suae depravatio; ut esset necesse constitui legem, qua possent et vitia prohiberi, et virtutis officia imperari. Cum igitur sint in rebus humanis bona et mala, quorum rationem declaravi, necesse est in utramque partem moveri Deum, et ad gratiam, cum iusta fieri videt; et ad iram, cum cernit iniusta.Sed occurrit nobis Epicurus, ac dicit: «Si est in Deo laetitiae affectus ad gratiam, et odii ad iram, necesse est habeat, et timorem, et libidinem, et cupiditatem, caeterosque affectus, qui sunt imbecillitatis humanae.» Non est necesse ut timeat, qui irascitur; aut moereat, qui gaudet: denique iracundi, minus timidi sunt; et natura laeti, minus moerent. Quid opus est de humanis affectibus dicere, quibus fragilitas nostra succumbit? Consideremus divinam necessitatem; nolo enim naturam dicere, quia Deus noster nunquam creditur natus. Timoris affectus habet in homine materiam, in Deo non habet. Homo, quia multis casibus periculisque subiectus est, metuit, ne qua vis maior existat, quae illum verberet, spoliet, laceret, affligat, interimat. Deus autem, in quem nec egestas, nec iniuria, nec dolor, nec mors cadit, timere nullo pacto potest; quia nihil est, quod ei vim possit inferre. Item libidinis ratio et causa in homine manifesta est. Nam quia fragilis et mortalis effectus est, necesse fuit alterum sexum diversumque constitui, cuius permistione soboles effici posset ad continuandam generis perpetuitatem. Haec autem libido in Deo locum non habet; quia et fragilitas et interitus ab eo alienus est, nec ulla est apud eum foemina, cuius possit copulatione gaudere, nec successione indiget, qui semper futurus est. Eadem de invidia et cupiditate dici possunt; quae certis manifestisque de causis in hominem cadunt, in Deum nullo modo. At vero, et gratia, et ira, et miseratio habent in Deo materiam; recteque illis utitur summa illa et singularis potestas ad rerum conservationem. |
|