Lactantius
ca. 260 - post 326
|
|
De ira Dei
Ad Donatum
|
|
___________________________________________________
|
|
Capitulum XVIDe Deo eiusque iraet affectibus
Quaeret quispiam, quae sit ista materia? Primum accidentibus malis afflicti homines ad Deum plerumque confugiunt, mitigant, obsecrant, credentes eum posse ab his iniurias propulsare. Habet igitur causam miserandi; nec enim tam immitis est hominumque contemptor, ut auxilium laborantibus deneget. Item plurimi, quibus persuasum est Deo placere iustitiam, eumque qui sit dominus ac parens omnium, venerantur, et precibus assiduis ac frequentibus votis, dona et sacrificia offerunt, nomen eius laudibus prosequuntur, iustis ac bonis operibus demereri eum laborantes. Ergo est, propter quod Deus et possit, et debeat gratificari. Nam si nihil est tam conveniens Deo, quam beneficentia, nihil autem tam alienum, quam ut sit ingratus: necesse est ut officiis optimorum sancteque viventium praestet aliquid, ac vicem reddat, ne subeat ingrati culpam, quae est etiam homini criminosa. Contra autem sunt alii facinorosi et nefarii, qui libidinibus omnia polluant, caedibus vexent, fraudent, rapiant, periurent; nec consanguineis, nec parentibus parcant; leges et ipsum etiam Deum negligant.Habet igitur ira in Deo materiam. Non est enim fas eum, cum talia fieri videat, non moveri, et insurgere ad ultionem sceleratorum, et pestiferos nocentesque delere, ut bonis omnibus consulat: adeo et in ipsa ira inest et gratificatio. Inania ergo et falsa reperiuntur argumenta, vel eorum, qui, cum irasci Deum nolunt, gratificari volunt, quia ne hoc quidem fieri sine ira potest; vel eorum, qui nullum animi motum esse in Deo putant. Et quia sunt aliqui affectus, qui non cadunt in Deum, ut libido, timor, avaritia, moeror, invidia, omni prorsus affectu eum vacare dixerunt. His enim vacat, quia vitiorum affectus sunt: eos autem, qui sunt virtutis, id est, ira in malos, caritas in bonos, miseratio in afflictos, quoniam divina potestate sunt digna, proprios, et iustos, et veros habet. Quae profecto nisi habeat, humana vita turbabitur; atque ad tantam confusionem deveniet status rerum, ut contemptis superatisque legibus, sola regnet audacia, ut nemo denique tutus esse possit, nisi qui viribus praevaleat. Ita quasi communi latrocinio terra omnis depopulabitur. Nunc vero quoniam et mali poenam, et boni gratiam, et afflicti opem sperant; et virtutibus locus est, et scelera rariora sunt. Atenim plerumque et scelerati feliciores sunt, et boni miseriores, et iusti ab iniustis impune vexantur. Considerabimus postea, cur ista fiant. Interim de ira explicemus, an sit aliqua in Deo; utrum nihil curet omnino, nec moveatur ad ea quae impie geruntur. |
|