|
|
IX.
De onagro

In Iob (Iob 39, 5) dicit: Quis dimisit onagrum liberum? [Masculus] est gregis primus in eos; et si genuerit grex masculos, pater eorum confringit necessaria eorum uti ne faciant semen.
Patriarchae semen carnale quaerebant creare; apostoli autem carnales filios per abstinentiam non genuerunt, ut semen caeleste possiderent. Sic, ut dicit Spiritus Sanctus per Prophetam (Is. 54, 1): «Laetare sterilis quae non paris, erumpe et exclama quae non parturis quia multi filii desertae magis quam eius quae habet virum.»
Bene dixit Physiolocus de onagro.
|