BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Dialogi de vita et miraculis

patrum Italicorum

 

Liber II

 

_________________________________________________________

 

 

[0128A]

Caput I

De capisterii fracti reparatione

 

Hic itaque cum jam relictis litterarum studiis petere deserta decrevisset, nutrix quae hunc arctius amabat, sola secuta est. Cumque ad locum venisset qui Enfide 1) dicitur, multisque honestioribus viris charitate se illic detinentibus, in beati Petri apostoli ecclesia demorarentur, praedicta nutrix illius ad purgandum triticum a vicinis mulieribus praestari sibi capisterium 2) petiit, quod super mensam incaute de relictum, casu accidente fractum est, sic ut in duabus partibus inveniretur divisum. Quod mox rediens nutrix illius, ut ita invenit, vehementissime flere coepit, quia vas quod praestitum acceperat, fractum vi debat. Benedictus autem religiosus et pius puer [0128B] cum nutricem suam flere conspiceret, ejus dolori compassus, ablatis secum utrisque fracti capisterii partibus, sese cum lacrymis in orationem dedit: qui ab oratione surgens, ita juxta se vas sanum reperit ut in eo inveniri fracturae nulla vestigia potuissent Mox autem nutricem suam blande consolatus, et sanum capisterium reddidit, quod fractum tulerat Quae res in eodem loco a cunctis est agnita, atque in tanta admiratione habita, ut hoc ipsum capisterium ejus loci incolae in ecclesiae ingressu suspenderent: quatenus praesentes et secuturi omnes agnoscerent, Benedictus 3) puer conversationis gratiam a quanta perfectione coepisset, quod annis multis illic ante omnium oculos fuit, et usque ad haec Langobardorum tempora super fores ecclesiae pependit. Sed Benedictus [0128C] plus appetens mala mundi perpeti 4) quam laudes, et plus pro Deo laboribus fatigari quam vitae hujus favoribus extolli, nutricem suam occulte fugiens, deserti loci secessum petiit cui Sublacus 5) vocabulum est, qui ab Romana urbe quadraginta fere millibus distans, frigidas atque perspicuas emanat aquas. Quae illic videlicet aquarum abundantia in extenso prius lacu colligitur, ad postremum vero in amnem 6) derivatur. Quo dum fugiens pergeret, monachus quidam Romanus 7) nomine, hunc euntem reperit, quo tenderet requisivit. Cujus cum desiderium cognovisset, et secretum tenuit, et adjutorium impendit, eique sanctae conversationis habitum tradidit, et in quantum licuit, ministravit. Vir autem [0128D] Dei ad eumdem locum perveniens, in arctissimum specum se tradidit, et tribus annis, excepto Romano monacho, hominibus incognitus mansit: qui videlicet Romanus non longe in monasterio sub Adeodati 8) patris regula degebat. Sed pie ejusdem Patris sui [0130A] oculis furabatur horas, et quem sibi ad manducandum subripere poterat, diebus certis Benedicto panem ferebat. Ad eumdem vero specum a Romani cella iter non erat, quia excelsa desuper rupes eminebat; sed ex eadem rupe in longissimo fune religatum Romanus deponere panem consueverat; in qua 9) etiam resti parvum tintinnabulum inseruit, ut ad sonum tintinnabuli vir Dei cognosceret quando sibi Romanus panem praeberet, quem exiens 10) acciperet. Sed antiquus hostis unius charitati invidens, et alterius refectioni, cum quadam die submitti panem conspiceret, jactavit lapidem, et tintinnabulum fregit. Romanus tamen modis congruentibus 11) ministrare non desiit. Cum vero jam Deus omnipotens et Romanum vellet a labore quiescere, et Benedicti vitam [0130B] in exemplum hominibus demonstrare, ut posita supra candelabrum lucerna claresceret, quatenus omnibus qui in domo Dei sunt luceret, cuidam presbytero longius manenti, qui refectionem sibi in Paschali festivitate paraverat, per visum Dominus apparere dignatus est, dicens: Tu tibi delicias praeparas, et servus meus illo in loco fame cruciatur. Qui protinus surrexit, atque in ipsa solemnitate Paschali cum alimentis quae sibi paraverat, ad locum tetendit, et virum Dei per abrupta montium, per concava vallium, per defossa terrarum quaesivit, eumque latere in specu reperit. Cumque oratione facta, benedicentes Dominum omnipotentem consedissent, post dulcia vitae colloquia, is qui advenerat presbyter dixit: Surge, sumamus cibum, quia hodie Pascha [0130C] est. Cui vir Dei respondit, dicens: Scio quia Pascha est, quia videre te merui. Longe quippe ab hominibus positus, quia die eodem Paschalis solemnitas esset ignorabat. Venerabilis autem presbyter rursus asseruit, dicens: Veraciter hodie Resurrectionis Dominicae Paschalis dies est; abstinere tibi minime congruit, quia et ego ad hoc missus sum, ut omnipotentis dona Dei pariter sumamus. Benedicentes igitur Dominum sumpserunt cibum. Expleta itaque refectione et colloquio, ad ecclesiam presbyter recessit. [0132A]

Eodem quoque tempore hunc in specu latitantem etiam pastores invenerunt: quem dum vestitum pellibus inter fruteta cernerent, aliquam bestiam esse crediderunt: sed cognoscentes Dei famulum, eorum multi ad pietatis gratiam a bestiali mente mutati sunt. Nomen itaque ejus per vicina loca innotuit cunctis: factumque est ut ex illo jam tempore a multis frequentari coepisset, qui cum ei cibum afferrent corporis, ab ejus ore in suo pectore alimenta referebant vitae.

 

――――――――

 

1) [0127D] Germ. Beccens. et secundus Aud., Fide. Alii, [0128D] Enfidus, Effide. Vulgo Afide in Aequicolis, duobus mill. a Sublaco. 

2) [0128D] Ventilabrum a καπύω flo. Cribrum esse putavit interpres Gallicus.  

3) [0128D] Obscure et corrupte plerique editi: a quanta Bened. puer conversationis gratia perfectione coepisset. 

4) [0128D] Gussanvillaeus, invitis tribus German. Regio, Norm. etc., addit, ab hominibus quaerere. 

5) [0128D] Nunc Subiaco, in Aequicolis. 

6) [0128D] Nimirum Anienem. 

7) [0128D] S. Romanus colitur die 22 Maii. 

8) [0128D] Aliter Deodati, aut Theodati. 

9) [0130D] Becc. et secundus Aud., in quo etiam resti.  

10) [0130D] Secundus Carnot. primus Aud. Bigot. Lyr., quem accipiens ederet. 

11) [0130D] Germ. Gemet. aliique Norm., horis congruentibus.