Gregorius Magnus
ca. 540 - 604
|
Dialogi de vita et miraculispatrum Italicorum
Liber II
|
_________________________________________________________
|
|
[0132A] |
Caput IIDe tentatione carnis superata
Quadam vero die dum solus esset, tentator adfuit. Nam nigra parvaque avis, quae 1) vulgo merula nominatur, [0132B] circa ejus faciem volitare coepit, ejusque vultui importune 2) insistere, ita ut manu capi posset, si hanc vir sanctus tenere voluisset: sed signo crucis edito recessit avis. Tanta autem carnis tentatio ave eadem recedente secuta est, quantam vir sanctus nunquam fuerat expertus. Quamdam namque aliquando feminam viderat, quam malignus spiritus ante ejus mentis oculos reduxit: tantoque igne servi Dei animum in specie illius accendit, ut 3) se in ejus pectore amoris flamma vix caperet, et jam etiam pene deserere eremum voluptate victus deliberaret. Cum subito superna 4) gratia respectus ad semetipsum reversus est, atque urticarum et veprium juxta densa succrescere fruteta conspiciens, exutus indumento nudum se in illis spinarum aculeis et [0132C] urticarum incendiis projecit: ibique diu volutatus, toto ex eis corpore vulneratus exiit, et per cutis vulnera eduxit a corpore vulnus mentis; quia voluptatem traxit in dolorem. Cumque bene poenaliter foris arderet, exstinxit quod intus illicite ardebat. Vicit itaque peccatum, quia mutavit incendium. Ex quo videlicet tempore, sicut post discipulis ipse perhibebat, ita in eo est tentatio voluptatis edomita, ut tale aliquid in se minime sentiret. Coeperunt postmodum multi jam mundum relinquere, atque ad ejus magisterium festinare. Liber quippe a tentationis vitio, jure jam factus est virtutum magister. Unde [0132D] et per Moysen praecipitur (Num. VIII, 24 seq.) , ut levitae a viginti quinque annis et supra ministrare [0134A] debeant: 5) ab anno vero quinquagesimo custodes vasorum fiant.Petrus. Jam quidem prolati testimonii mihi aliquantum intellectus interlucet: sed tamen hoc plenius 6) exponi postulo.Gregorius. Liquet, Petre, quod in juventute carnis tentatio ferveat, ab anno autem quinquagesimo calor corporis frigescat: vasa autem sacra sunt fidelium mentes. Electi ergo cum adhuc in tentatione sunt, subesse eos ac servire necesse est, et obsequiis laboribusque [0134B] fatigari: cum vero jam mentis aetate tranquilla calor recesserit tentationis, custodes vasorum sunt, quia doctores animarum fiunt.Petrus. Fateor, placet quod dicis: sed quia prolati testimonii claustra reserasti, quaeso ut de vita justi debeas ea quae sunt inchoata, percurrere.
―――――――― 1) [0131D] a Primus Theoderic. et Bigot. quae a vulgo. 2) [0132D] Abest importune a Compend. 3) [0132D] Ita mss. Germ., Norm., Compend. et alii melioris notae. At excusi: ut dum in ejus pectore amoris flamma vim caperet. 4) [0132D] Primus Carnot., Prat., Gemet., subito sup. gratiae respectu. Ita etiam primus Theod. subrogata voce aspectu pro respectu. Big. Tum subito sup. gratia repletus. 5) [0133D] Hic loquendi modus millies occurrit apud Greg. Vide hom. 17 in Evang., ut ex eadem salis petra lambere debeant. Lib. II, ep. 33, Tua fraternitas ad me ante aestivum tempus debeat venire, id est, veniat. Idem recurrit adhuc eadem in epistola, et bis in 34. Eodem loquendi modo usus Gregorius Turon.: Immisit, inquit, ei cogitationem, ut praetermissa eremo, ad seculum reverti deberet, l. de Vit. Pat. c. 9, et Beda [0134D] l. I Hist. c. 23: Augustinum remittunt, qui a B. Greg. obtineret, ne tam periculosam peregrinationem adire deberent. In privilegio Adeodati papae monasterio S. Martini Tur. concesso: Supplici voce precatus est, ut privilegium . . . ei concedere deberemus, id est, concederemus. Tom. I Concil. Galliae, p. 507. Porro similia leguntur l. XXIII Moral. c. olim 6, nunc 11, num. 21, et referuntur a Paterio c. 4 in lib. Numer. 6) [0134D] Val. cl., planius. Ita quoque duo Theod. |