BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Dialogi de vita et miraculis

patrum Italicorum

 

Liber II

 

_________________________________________________________

 

 

[0142C]

Caput V

De aqua viri Dei oratione in montis vertice

ex petra producta

 

Ex his autem monasteriis quae in eodem loco construxerat, tria sursum in rupibus montis erant, [0142D] et valde erat fratribus laboriosum, semper ad lacum descendere, ut aquam haurire debuissent 1): maxime quia e devexo montis latere erat grave descendentibus in timore periculum. Tunc collecti fratres ex eisdem tribus monasteriis, ad Dei famulum Benedictum venerunt, dicentes: Laboriosum nobis est propter aquam quotidie usque ad lacum descendere, [0144A] et idcirco necesse est ex eodem loco monasteria mutari. Quos blande 2) consolans dimisit, et nocte eadem cum parvo puerulo nomine Placido, cujus superius memoriam feci, ejusdem montis rupem ascendit, ibique diutius oravit. Et oratione completa, tres petras in loco eodem pro signo posuit, atque ad suum cunctis illic nescientibus 3) monasterium rediit. Cumque die alia ad eum pro necessitate aquae praedicti fratres rediissent, dixit: Ite, et rupem illam in qua tres super invicem positas petras inveneritis, in modico cavate: valet enim omnipotens Deus etiam in illo montis cacumine aquam producere, ut vobis 4) laborem tanti itineris dignetur auferre. Qui euntes, rupem montis quam Benedictus praedixerat, jam sudantem invenerunt. Cumque in ea concavum locum fecissent, statim aqua repletus est, quae tam sufficienter [0144B] emanavit, ut nunc usque ubertim defluat, atque ab illo montis cacumine usque ad inferiora derivetur.

 

――――――――

 

1) [0142D] Hoc est, haurirent. Confer notam a supra col. 133. 

2) [0143D] Gemet. et plerique Norm. cum Germ., blande [0144D] consolatus. Alii, blande consolatos. 

3) [0144D] In plerisque excusis, illis nescientibus. 

4) [0144D] Gemet., et vobis lab . . . dignanter auferre.