BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Dialogi de vita et miraculis

patrum Italicorum

 

Liber II

 

_________________________________________________________

 

 

[0144B]

Caput VI

De ferro ex profundo aquae ad manubrium reverso

 

Alio quoque tempore Gothus quidam pauper spiritu ad conversionem venit: quem Dei vir Benedictus [0144C] libentissime suscepit. Quadam vero die ei dari ferramentum jussit, quod ad falcis similitudinem 1) falcastrum vocatur, ut de loco quodam vepres abscinderet, quatenus illic hortus fieri deberet. Locus autem ipse quem 2) mundandum Gothus susceperat, super ipsam laci ripam jacebat. Cumque Gothus idem densitatem veprium totius virtutis annisu succideret, ferrum de manubrio prosiliens in lacum cecidit, ubi scilicet tanta erat aquarum profunditas, ut spes requirendi ferramenti nulla jam esset. Itaque ferro perdito, tremebundus ad Maurum monachum cucurrit Gothus: damnum 3) quod fecerat nuntiavit, et reatus sui egit poenitentiam. Quod Maurus quoque monachus mox Benedicto famulo Dei curavit indicare. Vir igitur Domini Benedictus haec audiens accessit ad lacum 4): tulit de manu Gothi manubrium, [0144D] et misit in lacum: et mox ferrum de profundo rediit, atque in manubrium intravit. Qui statim ferramentum Gotho reddidit, dicens: Ecce labora, et noli contristari.

 

――――――――

 

1) [0144D] Gemet., quod a falcis similitudine. 

2) [0144D] Secundus Theod. Val.-el. et plur., quem ad mundandum. 

3) [0144D] Id praescribitur Regulae S. P. Ben. c. 46. 

4) [0144D] Guss., ad locum.