BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Dialogi de vita et miraculis

patrum Italicorum

 

Liber II

 

_________________________________________________________

 

 

[0146A]

Caput VII

De Mauro ejus discipulo qui super aquas

pedibus ambulavit

 

Quadam vero die dum idem venerabilis Benedictus in cella consisteret, praedictus Placidus puer sancti viri monachus ad hauriendam de lacu aquam egressus est: qui vas quod tenuerat in aquam incaute submittens, ipse quoque cadendo secutus est. Quem mox unda rapuit, et pene ad unius sagittae cursum eum a terra introrsus traxit. Vir autem Dei intra cellam positus, hoc protinus agnovit, et Maurum festine vocavit, dicens: Frater Maure, curre, quia puer ille qui ad hauriendum aquam perrexerat, in lacum cecidit, jamque eum longius unda trahit. Res mira, et post Petrum apostolum inusitata. Benedictione [0146B] etenim postulata atque percepta, ad Patris sui imperium concitus perrexit Maurus; atque usque ad eum locum quo ab unda deducebatur puer, per terram se ire existimans, super aquam cucurrit, eumque per capillos tenuit 1), rapido quoque cursu rediit. Qui mox ut terram tetigit, ad se reversus post terga respexit, et quia super aquas cucurrisset agnovit, et quod praesumere non potuisset ut fieret, miratus extremuit 2) factum. Reversus itaque ad Patrem, rem gestam retulit. Vir autem venerabilis Benedictus hoc non suis meritis, sed illius obedientiae deputare coepit. At econtra Maurus pro solo ejus imperio factum dicebat: seque conscium in illa virtute non esse, quam nesciens fecisset. Sed in hac mutuae humilitatis amica contentione 3) accessit arbiter [0146C] puer qui ereptus est; nam dicebat: Ego cum ex aqua traherer, super caput meum 4) melotem abbatis videbam, atque ipsum me ex aquis educere considerabam.

Petrus. Magna sunt valde quae narras, et ad multorum aedificationem profutura: ego autem boni viri miracula quo plus bibo, eo plus sitio.

 

――――――――

 

1) [0145D] Nam primis Ord. nostri saeculis novitii vestem [0146D] saecularem servabant. Vide c. 58 Reg. S. P. Bened., sub finem, et notationem ad vitam Lanfranci, pag. 20, de Floro in vita S. Mauri, Mabill. Act. t. I, p. 9. 

2) [0146D] Val-el., extimuit. 

3) [0146D] Secundus Carnot., in hac humilitatis mutua amicaque contentione. Duo Theoder., in hac humilitatis mutuae amica contentione. 

4) [0146D] Per melotem hic intellige cucullam. Paulus Diac. nomine Theodemari abbatis ad Car. Magnum scribens: Illud, inquit, vestimentum quod a Gallicanis monachis cuculla dicitur, et nos cappam vocamus, quod proprie monachorum designat habitum, melotem appellare debemus, sicut et hactenus in hac provincia a quibusdam vocatur. Mabill. ibid.