BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Dialogi de vita et miraculis

patrum Italicorum

 

Liber II

 

_________________________________________________________

 

 

[0146C]

Caput VIII

De pane veneno infecto per corvum longius projecto

 

GregoriusCum jam loca eadem in amorem Domini Dei nostri Jesu Christi longe lateque fervescerent, [0148A] saecularem vitam multi relinquerent, et sub leni Redemptoris jugo cervicem cordis edomarent, sicut mos pravorum est invidere aliis virtutis bonum quod ipsi habere non appetunt, vicinae ecclesiae presbyter, Florentius nomine, hujus nostri subdiaconi Florentii avus, antiqui hostis malitia percussus 1), sancti viri studiis coepit aemulari, ejusque conversationi derogare: quosque etiam posset, ab illius visitatione compescere. Cumque jam se conspiceret ejus profectibus obviare non posse, et conversationis illius opinionem crescere, atque multos ad statum vitae melioris, ipso quoque opinionis ejus praeconio indesinenter vocari 2), invidiae facibus magis magisque succensus, deterior fiebat: quia conversationis illius appetebat habere laudem, sed habere laudabilem vitam nolebat. [0148B] Qui ejusdem invidiae tenebris caecatus, ad hoc usque perductus est, ut servo omnipotentis Dei infectum veneno panem quasi pro benedictione transmitteret. Quem vir Dei cum gratiarum actione suscepit, sed eum quae pestis lateret in pane non latuit. Ad horam vero refectionis illius ex vicina silva corvus venire consueverat, et panem de manu ejus accipere. Qui cum more solito venisset, panem quem presbyter transmiserat, vir Dei ante corvum projecit, eique praecepit, dicens: In nomine Jesu Christi Domini nostri tolle hunc panem, et tali eum in loco projice, ubi a nullo hominum possit inveniri. Tunc corvus aperto ore, expansis alis circa eumdem panem coepit discurrere, crocitare, ac si aperte diceret, et obedire se velle, et tamen jussa implere non posse. Cui vir [0148C] Domini praecipiebat iterum atque iterum, dicens: Leva, leva securus, atque ibi projice ubi inveniri non possit. Quem diu demoratus, quandoque corvus momordit, levavit, et recessit. Post trium vero horarum spatium abjecto pane rediit, et de manu hominis Dei annonam quam consueverat accepit. Venerabilis autem Pater contra vitam suam inardescere sacerdotis animum videns, illi magis quam sibi doluit. Sed praedictus Florentius, quia magistri corpus necare non potuit, se ad exstinguendas discipulorum animas accendit: ita ut in horto cellae, cui Benedictus inerat, ante eorum oculos nudas septem puellas mitteret, quae coram eis sibi invicem manus tenentes 3), et diutius ludentes, illorum mentes ad perversitatem libidinis inflammarent. Quod vir sanctus de cella conspiciens, [0148D] lapsumque adhuc tenerioribus discipulis pertimescens, idque pro sua solius  4) persecutione fieri pertractans, invidiae locum dedit, atque oratoria cuncta quae construxerat, substitutis praepositis 5) adjunctis fratribus ordinavit, et paucis secum monachis ablatis habitationem mutavit loci. Moxque ut vir Dei ejus odia humiliter declinavit, hunc omnipotens Deus terribiliter percussit. Nam cum praedictus presbyter stans in solario 6) Benedictum discessisse [0150A] cognosceret et exsultaret, perdurante immobiliter tota domus fabrica, hoc ipsum in quo stabat solarium cecidit, et Benedicti hostem conterens exstinxit. Quod viri Dei discipulus, Maurus nomine 7), statim venerabili Patri Benedicto qui adhuc a loco eodem vix decem millibus aberat, aestimavit esse nuntiandum, dicens: Revertere, quia presbyter qui te persequebatur, exstinctus est. Quod vir Dei Benedictus audiens, sese in gravibus lamentationibus dedit, vel quia inimicus occubuit, vel quia de inimici morte discipulus exsultavit. Qua de re factum est, ut eidem quoque discipulo poenitentiam indiceret, quod mandans talia, gaudere de inimici interitu praesumpsisset. [0150B]

Petrus. Mira sunt et multum stupenda quae dicis. Nam in aqua ex petra producta, Moysen (Num. XX.) ; in ferro vero, quod ex profundo aquae rediit, Elisaeum (IV Reg. VI, 7) ; in aquae itinere, Petrum (Matth. XIV, 29) ; in corvi obedientia, Eliam (III Reg. XVII, 6) ; in luctu autem mortis inimici, David video (II Reg. I, 11; XVIII, 33) . Ut perpendo, vir iste spiritu justorum omnium plenus fuit.

Gregorius. Vir Dei Benedictus, Petre, unius Dei spiritum habuit 8) qui per concessae redemptionis gratiam electorum corda omnium implevit, de quo Joannes dicit: Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9) . De [0150C] quo rursus scriptum est: De plenitudine ejus nos omnes accepimus (Ibid., 16) . Nam sancti Dei homines potuerunt a Domino virtutes habere, non etiam aliis tradere. Ille autem signa virtutis dedit subditis, qui se daturum signum Jonae promisit inimicis (Matth. XII, 39) : ut coram superbis mori dignaretur, coram humilibus resurgere: quatenus et illi viderent quod contemnerent, et isti quod venerantes amare debuissent. Ex quo mysterio actum est, ut dum superbi [0152A] aspiciunt despectum mortis, humiles contra mortem acciperent 9) gloriam potestatis.

Petrus. Quaeso te post haec, ad quae loca vir sanctus migraverit, vel si aliquas in eis virtutes postmodum ostenderit, innotesce.

Gregorius. Sanctus vir ad alia demigrans 10) loca non hostem mutavit. Nam tanto post graviora praelia pertulit, quantum contra se aperte pugnantem ipsum malitiae magistrum invenit. Castrum 11) namque quod Cassinum dicitur, in excelsi montis latere situm est, qui videlicet mons distenso sinu hoc idem castrum recepit, sed per tria millia in altum se subrigens, velut ad aera cacumen tendit: ubi vetustissimum [0152B] fanum fuit, in quo ex antiquorum more gentilium a stulto rusticorum populo Apollo colebatur. Circumquaque etiam in cultu daemonum luci succreverant, in quibus adhuc eodem tempore infidelium insana multitudo sacrificiis sacrilegis insudabat. Illuc itaque vir Dei perveniens, contrivit idolum, subvertit aram, succendit 12) lucos, atque in ipso templo Apollinis 13) oraculum beati Martini, ubi vero ara ejusdem Apollinis, fuit oraculum sancti Joannis 14) construxit, et commorantem circumquaque multitudinem praedicatione continua ad fidem vocabat 15). Sed haec antiquus hostis tacite non ferens, non occulte vel per somnium, sed aperta visione ejusdem Patris oculis sese ingerebat, et magnis clamoribus vim se perpeti conquerebatur, ita ut voces illius etiam fratres audirent, [0152C] quamvis imaginem minime cernerent. Ut enim discipulis suis venerabilis Pater dicebat, corporalibus ejus oculis idem antiquus hostis teterrimus et succensus apparebat, qui in eum ore oculisque flammantibus saevire videbatur. Jam vero quae diceret audiebant omnes: prius enim hunc vocabat ex nomine. Cui cum vir Dei minime responderet, ad ejus mox contumelias erumpebat. Nam cum clamaret, dicens: Benedicte, Benedicte, et eum sibi nullo modo respondere conspiceret, protinus adjungebat: Maledicte, non Benedicte, quid mecum habes? quid me persequeris? Sed jam nunc spectanda 16) sunt contra Dei famulum antiqui hostis nova certamina, cui pugnam quidem volens intulit, sed occasiones victoriae ministravit invitus.

 

――――――――

 

1) [0147D] German. duo Aud. et pler. Norm., perculsus. 

2) [0147D] Gilot. et Vatic., vocare. Aliqui, vacare. 

3) [0148D] Ita mss. magno consensu Gussanv. cum caeteris fere editis, manus tendentes. 

4) [0148D] Hic etiam mss. codices consentiunt; quod paulisper mutantes ed. habent pro sui solius. 

5) [0148D] Plerique Norm., sub statutis. 

6) [0148D] Solarium editus erat locus in quo veteres hiberno [0150D] tempore valetudinis gratia in sole apricari solebant. Hinc a sole Graece dicitur ἡλιακόν. 

7) [0150D] Alius a S. Mauro Aequitii filio videtur, cum ille commigranti Patri Benedicto semper adhaeserit, ex actis S. Placidi, num. 11. Verum actis illis interpolatis vix fides debetur. Censuit interpres eum esse Maurum cujus supra meminit S. Greg. 

8) [0150D] Val-cl. Lyr. et primus Aud., unum sp. habuit. Duo Theoder. Compend. et plerique Norm., unius spiritum omisso Dei.  

9) [0151D] Becc., aspicerent; suffragatur Gr. interpt. 

10) [0151D] Ita secundus Carnot Germ. Lyr. In caeteris fere eodem sensu et servata eadem interpunctione: ad alia demigrans, locum non hostem mut. In Becc., ad alia demigrans loca, locum non hostem mut. 

11) [0151D] Ejus descriptionem accuratissimam habes, Itineris [0152D] Italici p. 120 et seq., et Diarii Ital. pag. 321 et seq. 

12) [0152D] Norm. et Val-cl., succidit. Cui lectioni favere videtur verbum Gr. ἐνέπρισε, nisi forte legendum sit ἐνέπρησεν, succendit. 

13) [0152D] Idolorum templa non dirui, sed lustrata prius, ad Dei cultum consecrari probavit S. Gregorius. Vide lib. olim IX, ep. 71, nunc l. XI, ep. 76. 

14) [0152D] Idem est ac oratorium. Utrumque hic dicitur Graece εὐκτήριον. 

15) [0152D] Hoc exemplo utitur S. Thom. opusculo 19, c. 4, ut probet religiosis viris licere concionari et verbum Dei populis annuntiare. 

16) [0152D] Germ. et plur. Norm. exspectanda.