BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Dialogi de vita et miraculis

patrum Italicorum

 

Liber II

 

_________________________________________________________

 

 

[0154B]

Caput X

De phantastico coquinae incendio

 

Tunc in conspectu viri Dei placuit ut in eodem loco terram foderent. Quam dum fodiendo altius penetrarent, aereum illic idolum fratres invenerunt. Quo ad horam casu in coquinam projecto, exire ignis repente visus est, atque in cunctorum monachorum [0154C] oculis quia omne ejusdem coquinae aedificium consumeretur ostendit. Cumque jaciendo aquam, et ignem quasi exstinguendo perstreperent, pulsatus eodem tumultu vir Dei advenit. Qui eumdem ignem in oculis fratrum esse, in suis vero non esse considerans, caput protinus in orationem flexit, et eos quos phantastico reperit igne deludi, revocavit fratres, ut oculos suos signarent monuit, ut et sanum 1) illud coquinae aedificium assistere cernerent, et flammas quas antiquus hostis finxerat, non viderent.

 

――――――――

 

1) [0154D] Gussanv., cui favent primus Theod. Gemet. et plurimi Norm., fratres ad oculos suos, ut et sanum, etc.