BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Dialogi de vita et miraculis

patrum Italicorum

 

Liber II

 

_________________________________________________________

 

 

[0156A]

Caput XI

De puerulo monacho parietis ruina confracto,

et ejus oratione sanato

 

Rursus dum fratres parietem, quia res ita exigebat, paulo altius aedificarent, vir Dei in orationis studio intra cellae suae claustra morabatur. Cui antiquus hostis insultans apparuit, et ei quod ad laborantes fratres pergeret indicavit. Quod vir Dei per nuntium celerrime fratribus indicavit, dicens: Fratres, caute vos agite, quia ad vos hac hora malignus spiritus venit. Is qui mandatum detulit, vix verba compleverat, et malignus spiritus eumdem parietem qui aedificabatur evertit, atque unum puerulum monachum cujusdam curialis filium opprimens, ruina contrivit. Contristati omnes ac vehementer afflicti non damno [0156B] parietis, sed contritione fratris, venerabili Patri Benedicto studuerunt celeriter cum gravi luctu nuntiare. Tunc idem Pater Benedictus dilaceratum puerum ad se deferri jubet. Quem portare non nisi in sago 1) potuerunt: quia collapsi saxa parietis, non solum ejus membra, sed etiam ossa contriverant. Praecepitque vir Dei statim eum in cella sua in psiathio 2), quod vulgo matta vocatur 3), in quo orare consueverat, projici, missisque foras fratribus cellam clausit: qui orationi instantius quam solebat incubuit. Mira res, eadem hora hunc incolumem, atque ut prius valentem ad eumdem iterum laborem misit, ut ipse quoque parietem cum fratribus perficeret, de cujus se interitu antiquus hostis Benedicto insultare credidisset.

 

――――――――

 

1) [0155D] Aliqui ex Norm., in sacco, ut etiam in plurimis editis. 

2) [0155D] Psiathium, cujus apud Hieronymum, Cassianum, et alios frequenter fit mentio, est storea seu teges ex junco. Pro lecto, stragulo, ac sedili monachis erat. Psiathium quoque sibi substernebant oraturi. Supra [0156D] ad cap. 2, lib. I laudavimus Hieron. in praef. ad Reg. S. Pachomii de Tabennensibus sic loquentem: Nihil habent in cellulis praeter psiathium, etc. 

3) [0156D] Haec verba Mabillonio videntur lemma seu interpretatio e margine in textum invecta. Sane in Graeco interp. non leguntur, et a multis codicibus absunt. Verum in antiquissimis mss. habentur, nimirum in Gemet. aliisque Norm., Carnot. primo, qui saeculo nono exaratus videtur; in primo Theod. et in Compend. In laudatis tamen codicibus aliquando legitur matha et natta pro matta. In Reg. S. P. Bened. c. 55, matta inter stramenta lectorum numeratur.