BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Dialogi de vita et miraculis

patrum Italicorum

 

Liber II

 

_________________________________________________________

 

 

[0156C]

Caput XII

De monachis qui extra cellam comederant

 

Coepit vero inter ista vir Dei prophetiae etiam spiritu pollere, ventura praedicere, praesentibus etiam absentia nuntiare 1). Mos etenim cellae fuit, ut quoties ad responsum 2) aliquod egrederentur fratres, cibum [0158A] potumque extra cellam minime sumerent. Cumque hoc de usu regulae sollicite servaretur, quadam die ad responsum fratres egressi sunt, et in eo tardiori compulsi sunt hora demorari. Qui manere juxta religiosam feminam noverant, cujus ingressi habitaculum sumpserunt cibum. Cumque jam tardius ad cellam rediissent, benedictionem Patris ex more petierunt. Quos ille protinus percontatus est, dicens: Ubi comedistis? Qui responderunt: Nusquam. Quibus ille ait: Quare ita mentimini? Nunquid illius talis feminae habitaculum non intrastis? nunquid hos atque illos cibos non accepistis? nunquid tot calices non bibistis? Cumque eis venerabilis Pater et hospitium mulieris, et genera ciborum, et numerum potionum diceret, recognoscentes cuncta quae egerant, [0158B] ad ejus pedes tremefacti ceciderunt, et se deliquisse confessi sunt. Ipse autem protinus culpam pepercit 3), perpendens quod in ejus absentia ultra non facerent, quem praesentem sibi esse in spiritu scirent.

 

――――――――

 

1) [0156D] Al., narrare. 

2) [0156D] Hoc est, ad negotium. Vide Reg. S. P. Bened. cap. 51, ubi id constituitur de fratribus qui pro quolibet responso egrediuntur. Consule etiam notam b, initio Moral., col. 1. 

3) [0158D] Ita mss. miro consensu, vel culpae pepercit. In Gilot. Vatic. et Guss., culpae poenitentiam praecepit. Lectioni mss. optime respondet Graeca interpretatio.