BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Dialogi de vita et miraculis

patrum Italicorum

 

Liber II

 

_________________________________________________________

 

 

[0158B]

Caput XIII

De fratre Valentiniani monachi, quem vir Dei

in via comedisse cognovit

 

Frater quoque Valentiniani ejus monachi, cujus superius memoriam feci, vir erat laicus, sed religiosus. [0158C] Qui ut servi Dei orationem perciperet, et germanum fratrem videret, annis singulis de loco suo ad cellam ejus jejunus venire consueverat. Quadam igitur die dum iter ad monasterium faceret, sese illi alter viator adjunxit, qui sumendos cibos in itinere portabat. Cumque jam hora tardior excrevisset, dixit: Veni frater, sumamus cibum, ne lassemur in via. Cui ille respondit: Absit, frater, hoc non faciam, quia ad venerabilem Patrem Benedictum jejunus semper pervenire consuevi. Quo responso percepto, ad horam conviator tacuit. Sed cum post hoc aliquantulum itineris spatium egissent, rursus admonuit ut manducarent. Noluit consentire qui jejunus pervenire decreverat. Tacuit quidem qui ad manducandum invitaverat, et cum eo jejunus adhuc pergere [0158D] ad modicum consensit. Cumque iter longius agerent, et eos tardior hora fatigaret ambulantes, invenerunt in itinere pratum et fontem, et quaeque poterant ad reficiendum corpus delectabilia videri. Tunc conviator ait: Ecce aqua, ecce pratum, ecce amoenus locus, in quo possumus refici et parum quiescere, ut valeamus iter nostrum postmodum incolumes explere. Cum igitur et verba haec auribus, et loca oculis [0160A] blandirentur, tertia admonitione persuasus, consensit et comedit: vespertina vero hora pervenit ad cellam. Praesentatus autem venerabili Benedicto Patri, sibi orationem dari petiit: sed mox ei vir sanctus hoc quod in via egerat improperavit, dicens: Quid est, frater, quod malignus hostis, qui tibi per conviatorem tuum locutus est, semel tibi persuadere non potuit, secundo non potuit, at tertio suasit 1), et te ad hoc quod voluit superavit? Tunc ille reatum infirmae suae mentis agnoscens, ejus pedibus provolutus, tanto magis coepit culpam deflere et erubescere, quanto se cognovit etiam absentem in Benedicti Patris oculis deliquisse. [0160B]

Petrus. Ego sancti viri praecordiis Elisaei (IV Reg. V) spiritum video inesse, qui absenti discipulo praesens exstitit.

 

――――――――

 

1) [0159D] Duo Gemet., persuasit.