Gregorius Magnus
ca. 540 - 604
|
Dialogi de vita et miraculispatrum Italicorum
Liber II
|
_________________________________________________________
|
|
[0160B] |
Caput XIVDe simulatione regis Totilae deprehensa
Gregorius. Oportet, Petre, ut interim sileas, quatenus adhuc majora cognoscas. Gothorum namque temporibus, cum rex eorum Totila sanctum virum prophetiae habere spiritum audisset, ad ejus monasterium pergens, paulo longius substitit, eique se venturum esse nuntiavit. Cui dum protinus mandatum de monasterio fuisset ut veniret, ipse, sicut perfidae [0160C] mentis fuit, an vir Dei prophetiae spiritum haberet explorare conatus est. Quidam vero ejus spatharius 1) Riggo dicebatur, cui calceamenta 2) sua praebuit, eumque indui vestibus regalibus fecit, quem quasi in persona sua pergere ad Dei hominem praecepit. In cujus obsequio tres qui sibi prae caeteris adhaerere consueverant, comites misit, scilicet, Vult, Ruderic, et Blidin, ut ante servi Dei oculos ipsum regem Totilam esse simulantes, ejus lateribus obambularent; cui alia quoque obsequia atque spatharios praebuit 3), ut tam ex eisdem obsequiis quam ex purpureis vestibus rex esse putaretur. Cumque idem Riggo decoratus vestibus, obsequentum frequentia comitatus monasterium fuisset ingressus, vir Dei eminus sedebat. Quem venientem conspiciens, cum [0160D] jam ab eo audiri potuisset, clamavit, dicens: Pone, fili, pone hoc quod portas: non est tuum. Qui Riggo protinus in terram cecidit, et quia tanto viro illudere praesumpsisset, expavit: omnesque qui cum eo ad [0162A] hominem Dei veniebant, terrae consternati sunt. Surgentes autem, ad eum propinquare minime praesumpserunt, sed ad suum regem reversi, nuntiaverunt trepidi in quanta velocitate fuerant deprehensi.
―――――――― 1) [0160D] Spatharii munus erat spatham sive ensem principis gerere, ejusque latus custodire Mabill. 2) [0160D] Calcei olim varii erant pro cujusque statu ac conditione, nam plebei calceis albis, senatores rubris, reges purpureis utebantur, ut observavit Haeftenus. Mabill. 3) [0160D] In vet. editis, cui alia quoque obs. quasi spatharii praeberent. |