Gregorius Magnus
ca. 540 - 604
|
Dialogi de vita et miraculispatrum Italicorum
Liber II
|
_________________________________________________________
|
|
[0162A] |
Caput XVDe prophetia eidem regi Totilae et Canusinaecivitatis antistiti facta
Tunc per se idem Totila ad Dei hominem accessit: quem cum longe sedentem cerneret, non ausus accedere sese in terram dedit. Cui cum vir Dei bis terve diceret: Surge, sed ipse ante eum de terra erigi non auderet, Benedictus Christi Jesu famulus per semetipsum dignatus est accedere ad regem prostratum: [0162B] quem de terra levavit, et de suis actibus increpavit, atque in paucis sermonibus cuncta quae illi erant ventura praenuntiavit, dicens: Multa mala facis, multa mala fecisti, jam aliquando ab iniquitate compescere 1). Equidem Romam ingressurus es, mare transiturus, novem annis regnabis, decimo morietis 2). Quibus auditis rex vehementer territus, oratione petita recessit, atque ex illo jam tempore minus crudelis fuit: et non multo post Romam adiit, ad Siciliam perrexit 3); anno autem regni sui decimo, omnipotentis Dei judicio regnum cum vita perdidit. Praeterea Canusinae 4) antistes Ecclesiae ad eumdem Dei famulum venire consueverat, quem vir Dei pro vitae suae merito valde diligebat. Is itaque dum cum illo de ingressu regis Totilae et Romanae [0162C] urbis perditione colloquium haberet, dixit: Per hunc regem civitas ista destruetur, ut jam amplius non inhabitetur. Cui vir Domini respondit: Roma a gentibus non exterminabitur, sed tempestatibus coruscis, et turbinibus, ac terrae motu fatigata, in semetipsa marcescet. Cujus prophetiae mysteria nobis jam facta sunt luce clariora, qui in hac urbe dissoluta moenia, eversas domos, destructas ecclesias turbine cernimus, ejusque aedificia longo senio lassata, quia ruinis crebrescentibus prosternantur, videmus. Quamvis hoc Honoratus ejus discipulus, cujus mihi relatione compertum est; nequaquam ex ore illius audisse se perhibet; sed quia hoc dixerit, dictum sibi a fratribus fuisse testatur.
―――――――― 1) [0161D] Pler. editi, conquiesce. 2) [0161D] Inde apparet hunc Totilae cum S. P. Benedicto congressum accidisse anno octavo belli Gothici pene exacto (quod anno Christi 542 respondet), cum Totilas jam annum integrum regnasset. Nam undecim annis Italiae principatu potitus est: cui calculo favet Procopius in lib. III de Bello Goth.: Amne Tiberino [0162D] transmisso (Totilas) . . . . ad Campanos et Samnites divertit. Casinum autem Campaniae vicinum, in Samnitibus situm est. 3) [0162D] In hac expeditione Siciliae S. Placidum S. P. Benedicti discipulum martyrium passum, ejusque monasterium flammis devastatum fuisse non levis est conjectura, quam aperuimus l. II. Vitae Cassiodori, c. 7, pag. prioris edit. 266 et seq., ubi etiam quae ad Totilam pertinent prosecuti sumus. 4) [0162D] Canusium, vulgo Canosa, urbs Apuliae Peucetiae ad Aufidum fluvium, a Cannis excisis 3 millibus distans. Porro hic Canusinus episcopus Sabinus vel Savinus vocatur in Actis S. Placidi. |